Liber Quartus Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 32 : Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 185. 186. 187. 188. :

    Utque Ioram frendens Elisaei limen adivit,

    Aspiciens illum, sic Elisaeus ait:

    Samariae fiet eras copia magna farinae,

    Sic, stater ut pretium sit modii similae.

Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus

  • liber 4, v. 315. 316. :

    Ille domi residens residentibus hec manifestat,

    Rex capud [capud] ecce meum iam resecare parat
  • liber 4, v. 317. 318. :

    Nuntius eius adest cui pervia ianua non sit,

    Nam pedibus vinctus rex homicida venit

Commentaires