V. 21 :
Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi?
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 6
Dixitque rex Israel ad Elisaeum eum vidisset eos: Nunquid percutiam eos,
pater mi? Et ille ait: Non percuties.
Neque enim cepisti eos gladio, aut arcu tuo ut percutias.
Sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad domum
suam,
(
R4, 6, 21 et
R4, 6, 22) et reliqua. Postquam ergo Elisaeus hostes adduxit in Samaria, non
eos occidi permisit, sedrefectionem magnam ciborum illis praeparans, dimisit eos in
pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum Dominus excaecavit,
deindescientia spirituali magnifice replevit, atque ad praedicandum suis Evangelium
ingentibus direxit
(voir:
Ac, 9)
. Nobisque praecepit, itadicens:
Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii
Patris vestri qui in coelis est.
(
Mt, 5, 44 et
Mt, 5, 45) [mauvais référencement: Mt, 5]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 7
Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos.
Nunquid percutiam eos, Pater mi. Et
ille ait: Non percuties. Neque enim coepisti eos
gladio, aut arcu tuo, ut percutias: Pone panem et aquam
coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad Dominum
suum
(
R4, 6, 21 et
R4, 6, 22). Postquam ergo Eliseus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi
permisit, sed confectionem magnam ciborum illis praeparans dimisit in
pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum
Dominus coecavit; deinde scientia spiritali magnifice replevit, adque
praedicandum Evangelium suum in gentibus direxit
(voir:
Ac, 9)
; nobisque praecepit, ita dicens:
Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt,
ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est
(
Mt, 5, 44) [mauvais référencement: Mt, 5].
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)