V. 25 :
Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput
asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 175. 176. : Clausus in urbe Ioram confligere non valet hosti, Atque fame pereunt Samariae populi.
liber 4, v. 177. 178. : Vix pretium carni poterat dare plebs asininae, Atque columbarum stercora vix emere.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 6
Factum est autem post haec congregavit Benadab rex Syriae universum
exercitum suum, et ascendit et obsidebat Samariam, factaque est fames magna in
Samaria,
(
R4, 6, 24 et
R4, 6, 25) etc. Narrat Scriptura quod Benadab rex Syriae obsideret Samariam:
facta autem fame,afflictus est populus valde, sed Domino miserante, revelatum est
Elisaeo verbumDomini, et praedixit populo solatia ventura, ita dicens: « Haec dicit
Dominus. »
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 8
Factum est autem post haec, congregavit Benadad
rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsedit
Samariam. Factaque est fames magna in
Samaria
(
R4, 6, 24 et
R4, 6, 25), etc. Narrat Scriptura quod Benadad rex Syriae
obsideret Samariam. Facta autem fame, afflictus est populus
valde; sed, Domino miserante, revelatum est Eliseo verbum Domini, et
praedixit populo solatia futura, ita dicens:
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 4
Quarta pars cadi stercoris columbarum. (
R4, 6, 25)
Cadus mensura est: stercus columbarum quidem idcirco ab esurientibus ereptum
putant, ut grana a columbis a longe delata stercori forte mista et electa aliquam
famelicis refectionem praeberent.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Facta est fames magna in Samaria, et tandiu obsessa est, donec venundaretur caput
asini octoginta argenteis, et quarta pars capi stercoris columbarum quinque
argenteis
(
R4, 6, 25) [mauvais référencement: R4, 6, 21]
. Quid est capi stercoris ? (Sed vulgata recte habet pars
cabi stercoris
(
R4, 6, 25): quam ob rem dicendum est: quid est quarta pars cabi stercoris ?)
Liber 4, Caput 2
Factum est autem post haec congregavit Benadab rex Syriae universum
exercitum suum, et ascendit, et obsedit Samariam. Facta est autem fames magna in Samaria,
et
tamdiu obsessa est civitas, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et
quarta
pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis (
R4, 6, 24 et
R4, 6, 25), etc. Fames Samariae illata inopiam
significat verbi Dei, sive egestatem fidei, per quam diabolus ante adventum Salvatoris
Dei
populum concluserat. Caput asini octoginta argenteis venundatum significat superbiam,
quae
initium est omnis peccati (
Si, 10, 15). Per asinum enim, quod immundum est animal, omnia vitia
diaboli praefigurasse non dubium est, quorum, ut dictum est, caput est superbia. Hanc
reprobi
omnes neglecto decalogo legis, atque ogdoada Evangelii, in qua imago est Dei, in cibum
sibi
maluerunt absumi, quam panem verbi Dei. Quarta vero pars cabi stercoris columbarum,
quod
quinque argenteis emptum, in cibum sumi dicitur, hoc figurasse videtur, quod populus
reprobus,
relicta cultura Dei, atque quinque corporis sensibus subditus, per idolorum culturam,
et
simulationem, velut quodam fetore peccatorum pasti, diabolo satisfaciebant. Duae mulieres,
quarum una famis inopia coctum filium suum comedit, reprobam plebem ex Judaeis significasse
non dubium est, quae omne bonum, quod in se originaliter habere potuit, inopia fidei
consumpta
consumpsit: alia vero, quae in tale facinus consensum praebere renuit, electam plebem
procul
dubio figuravit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Theutmirus; Claudius Taurinensis