V. 33 :
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram
habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 6
Consurgens autem diluculo, minister viri Dei egressus est. VIditque
exercitum in circuitu civitatis et equos et currus.
Nuntiavitque ei, dicens:Heu, heu, domine mi, quid facimus?
(
R4, 6, 15) Haec sententia denotat illos qui propter pusillanimitatem cordis sui,
poenasverentur corporales, quibus propheta respondit:
Noli timere, plures enim nobiscum sunt quam cum illis.
(
Ch2, 32)Et Salvator discipulis ait:
In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum.
(
Jn, 16, 33) [mauvais référencement: Jn, 17] Et item:
Nolite timere eos, inquit, qui occidunt corpus, et post haec non habent quid
faciant vobis: quin potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in
gehennam
(
Mt, 10, 28) [mauvais référencement: Mt, 10] et Petro Dominus in passione sua ait:
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam
duodecim legiones angelorum?
(
Mt, 26, 53) [mauvais référencement: Mt, 26]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 7
Consurgens autem diluculo minister veri Dei egressus est;
viditque exercitum in circuitu civitatis, nuntiavitque ei
dicens: Heu! heu! Domine mi, quid faciemus?
(
R4, 6, 15) etc. Haec sententia denotat illos qui propter
pusillanimitatem cordis sui, poenas verentur corporales. Cui
propheta respondit:
Noli timere. Plures enim nobiscum sunt, quam
cum illis
(
R4, 7). Et Salvator discipulis ait:
In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici
mundum
(
Jn, 16, 33) [mauvais référencement: Jn, 16].
Et item:
Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, et post haec
non habent quid faciant vobis; quin potius eum timete, qui
potest et animam et corpus perdere in gehennam
(
Mt, 10, 28) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et Petro Dominus in passione sua ait:
An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit
mihi plus quam duodecim legiones angelorum?
(
Mt, 26)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)