Evangelium secundum Ioannem

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 13 : Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Bene subditur: Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis. ( S1, 10, 6) Insilire spiritus Domini dicitur, quia electorum corda donis ejus subito replentur. Qui statim prophetare incipiunt: quia qui divino spiritu pleni sunt, Dei magnalia tacere non possunt. Vel prophetaturus asseritur, cui Samuel divini verbi gratiam pollicetur. Quod tale est, ac si dicat: Qui modo in illa abundantia in te supervenientis spiritus loqui non potes, quando illa se tibi plenitudo infuderit, loquendi copia abundabis. Hunc quippe insilientem spiritum discipulis promittens Dominus, ait: Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. ( Jn, 16, 13) In eos quidem superveniens spiritus insilit, quorum corda repente veniens, illustravit (voir: Ac, 2, 2) . Et illustrati prophetavere, quia Redemptorem humani generis omni lingua praedicaverunt. Quod certe in sancta Ecclesia etiam nunc fieri cernimus: quia saepe qui divina loqui appetunt, ab eodem spiritu subito docentur, et loqui optime ea etiam possunt, quae praemeditatione nulla didicere. Pro custodia quippe mandatorum Dei, percipiunt gratiam verbi in sublimi revelatione Redemptoris. Quid enim mirum, si lucem scientiae percipere subito possunt, qui per vitae puritatem sedes sancti Spiritus semper sunt? Sed quale esset sancti Spiritus donum, si scientiam daret, et affectum magnae charitatis non daret? Qui enim illo spiritu replentur, coelestia praedicant, sed quae loquuntur, amant. Apte ergo subjungit: Et mutaberis in virum alium. ( S1, 10, 6) Amor electae mentis quid est aliud, quam immutatio vetustatis? Natura enim nostra per lapsum primi hominis sic damnata est, ut quotidie labendo deficiat, et deficiendo veterascat. Sed qui in nobismetipsis deficimus, cum in nos ille spiritus insilit, renovamur: quia statim quod non eramus, efficimur. Tepidus erat quis, sed repente visitatus a spiritu, fervens efficitur. Incipit ardere per devotionem, fortiter exerceri in bono opere. In virum ergo alium mutatus est: quia esse coepit, quod ante insilientem spiritum in se, esse non potuit. Jam bonae conversationis est aliquis, coelestia amat, terrena despicit, sed pro iis, quae sursum diligit, et pro iis, quae odit in infimis, flere non praevalet. Saepe vero flere appetit et non potest qui plura, quae flere debeat, commisisse recolit: sed cum subito ille spiritus insilit, in lacrymarum fontes erumpit. In virum ergo alium mutatur, qui compunctionis gratiam per advenientem spiritum suscipit, quam ante adventum ejusdem spiritus non habebat. Puritatem cordis quis obtinere appetit, coelestia cogitare, nullis curarum saecularium occursionibus impediri; sed ad id, quod per devotionem appetit, assurgere nequit per affectum puritatis. Repente autem raptus in virtute supervenientis spiritus esse carnalis desinit, potenter saeculi curas abjicit, et in aeternorum contemplationem mira puritate consurgit. Miratur se tunc esse, quod non erat: miratur se tunc non fuisse, quod est. Nam cum in spiritualibus talem se vidit, miratur qui talis est, quod talis fuisse non potuit. In virum ergo alium mutatur, qui illud, quod non fuit, se videt esse, et illud, quod fuerat, non esse. Bene ergo de Saul: Mutaberis in virum alium. ( S1, 10, 6) Quia praedicatores sanctae Ecclesiae cum gratiam divinae praedicationis accipiunt, non accipiunt solam scientiam verbi, sed virtutem amoris: ut per verbum aliis prodesse valeant, et per verbi amorem ipsi meliores fiant. Quando etenim loquuntur, mutantur in virum alium: quia cum per eos spiritus loquitur, ipsi mira charitate eidem spiritui conjunguntur, et ab ejus voluntate jam nec verbo nec operatione dissentiunt. Talem namque virum sacra Scriptura collaudans, dicit: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. ( 1Co, 6, 17) Deo namque adhaeremus, quando Spiritus sancti gratiam abundanter accipimus; et unus spiritus cum eo efficimur, quando divinae voluntati mente, ore, et opere concordamus. Bene ergo propheta Samuel subjunxit, dicens: Quando enim venerint tibi omnia signa haec, fac quodcunque invenit manus tua: quia Dominus tecum est. ( S1, 10, 7)