V. 3 :
Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris,
et tempestas demersit me.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 4, Caput 21
Posthaec refert Scriptura quod, eunte beato Elisaeo cum filiis
prophetarum adJordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit
securis in aquam, etille de cujus manu corruit clamaverit ad beatum
Elisaeum:
Heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam
(
R4, 6, 5).
Posthaec in loco ubi securis illa ceciderat, beatus Elisaeus
misit lignum, et natavit ferrum
(
R4, 6, 6).
Dominus Jesus Christus, cujus figuram Elisaeus gestavit, cum per
praesentiam corporis sui Judaeorum impietatem tamquam infructuosam
arborem succidere vellet, quia de illo Joannes ait:
Ecce securis ad radicem arborum posita est
(
Mt, 3, 10): interveniente passione corpus ipsum velut manubriumdeseruit, et
in inferni profunda descendit, quod in sepultura depositum, advitam
tamquam ab manubrium suum spiritu redeunte, surrexit.
Sive aliter, Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris frequenter jam
supradiximus; sed et in puero illo filio prophetae, cui securis de manu
lapsa est,non incongrue Christus intelligitur: securis illa quae
cecidit, Adam sive totumgenus humanum significasse videtur.
Tenebat ergo filius prophetae securim in manu sua, et Dominus ac
Salvatornoster humanum genus quod creaverat in manu potentiae
suae.
Sed quomodo securis illa de manu prophetae in profundum corruit, ita et
genushumanum de manu omnipotentis Dei per superbiam se excussit,
ceciditque influvium luxuriae, vel omnium peccatorum gurgite se
submersit.
Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium
criminumabysso infelici ruina corruerat, sicut scriptum est,
Infixus sum in limo profundi
(
Ps, 68, 3).
Iterum:
Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me
(
Ps, 68, 3): fluvius enim ille ubi securis cecidit,
significatpraeterfluentem, et fugitivum, et descendentem in voluptatem
vel luxuriam,saeculi hujus cursum; fluvius enim a fluendo nomen accepit,
et quia omnespeccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere
dicuntur, ideo securisilla in fluminis limo jacebat oppressa.
Veniens ergo Elisaeus
misit lignum, et natavit ferrum
(
R4, 6, 6).
Quid est lignum mittere et ferrum in lucem producere, nisi patibulum
crucisascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere, et de
omniumpeccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero
natavit ferrum, misit manum propheta et recepit illud, et
reddidit ad utilem usum domini.
Ita et de nobis factum est, qui de manu Domini superbiendo cecideramus,
percrucis lignum ad manum vel potestatem Domini redimus.
Item moraliter, ferrum in manubrio donum intelligitur in corde; ligna
veroper hoc caedere, est prave agentes increpare, quod nonnumquam dum
fluxe agitur,dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non
vitatur, ferrum in aquaperditur, quia ex dissoluto opere intelligentia
fatuatur, quam profectointelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante
dantis oculos ex bona actionedebeat restitui.
Unde et recte is qui ferrum amiserat, clamabat,
Heu! heu! heu! domine mi, et hoc ipsum mutuo
acceperam
(
R4, 6, 5); habent enim hoc electi proprium, siquando in eis sua scientia
furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad corvelociter redeunt, et
quidquid in se ante districti judicis oculos damnabileinveniunt,
lacrymis insequuntur; qui flentes non solum caute inspiciunt, quaemala
commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt,
quianimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis
bonis quaeagere poterant debitores tenentur: recte enim qui ferrum
perdidit, clamabat,
Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam
(
R4, 6, 5).
Ac si dicat, Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per
bonaopera redderem, ex gratia creditoris acceperam.
Et numquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter
agnoscit.
Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in
superficiemattulit: quia videlicet Redemptor noster, pie nos repiciens,
cor peccatorishumiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat;
lignum mergit, et ferrumlevat, quia cor affligit, et scientiam
reparat.
Unde bene in alia translatione dicitur quod infregit lignum atque
jactavit,et sic ferrum sustulit: lignum namque confringere est cor ab
elationeconterere; lignum ad ima jactare, elevatum cor in cognitionem,
ut diximus,propriae infirmitatis humiliare; atque illico ferrum in
superficiem redit, quiaad usum exercitationis pristinum intelligentiae
recurrit.
Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur vix cum tot
difficultatibuscustoditur, curandum valde est ne otio torpeat, curandum
ne incitationes operisvitio elationis evanescant.
Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt, sed
cumfaciunt quae cognoverunt; etsi intelligendo largiores congaudent a
munerelargitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut
videlicet actionepersolvant quod eis prorogatum est in
cogitatione.
Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accepit, et
tempusquo reddere debet non attendit.
Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia
etiamconstitutum tempus reddendi cogitatur.
Rex autem Syriae pugnabat contra Israelem; consiliumque iniit
cum servis suis dicens: In loco illo et illo ponamus
insidias
(
R4, 6, 8), et reliqua.
Rex Syriae Samariam obsidens, diaboli gestabat typum, qui ante
adventumSalvatoris Judaeorum populum sua obsidione concluserat, cujus
saevitiae atqueoccultae insidiae, quas humano praetendebat generi veri
Elisaei, hoc est,Domini Salvatoris praescientia atque virtute frustratae
sunt.
Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Elisaeum ab ipso missus
est,Scribarum et Pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli
adpersequendum Deum instigati sunt, et per virtutem ejusdem Domini et
Salvatorisnostri justo judicio obcaecati sunt, et rursum per
misericordiam illius paneverbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae
refecti.
Merito movet quo modo potuerunt Syri isti ire in Samariam, si tali
erantcaecitate percussi ut omnino nihil viderent.
Hac aorasia etiam illi percussi sunt qui quaerebant ostium Loth: hoc
enimmodo sua calamitate turbati amentes facti sunt, usque dum irent in
Samariam, etulterius prophetam tali modo comprehendere non
quaesierunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Dominus Jesus Christus, cujus figuram Eliseus gestavit, cum per praesentiam corporis
sui
Judaeorum impietatem, tanquam infructuosam arborem succidere vellet, quia de illo
Joannes
dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est (
Mt, 3, 10). Item
interveniente passione, corpus illud velut manubrium deseruit, et in inferni profunda
descendit. Quod in sepultura positum, ad vitam, tanquam ad manubrium suum spiritu
redeunte
surrexit. Sive aliter: Eliseus namque typum habuisse Domini Salvatoris frequenter
supra jam
diximus. Sed in puero illo filio prophetae, cujus securis de manu lapsa est, non incongrue
Christus Dominus intelligitur: securis illa, quae cecidit, Adam, sive totum genus
humanum
significasse videtur. Tenebat ergo filius prophetae securem in manu sua: et Dominus
ac
Salvator noster humanum genus, quod creaverat in manu potentiae suae: sed quomodo
securis illa
de manu prophetae, et in profundo corruit, ita et genus humanum cum de manu Dei omnipotentis
per superbiam se excussit, cecidit in fluvium luxuriae, et omnium peccatorum gurgite
se
submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum
abysso, infelici ruina corruerat, sicut scriptum est: Infixus sum in limo
profundi (
Ps, 68, 3) [mauvais référencement: Ps, 68, 2]. Iterum Deveni in altitudinem maris, et tempestas dimersit
me (
Ps, 68, 3) Fluvius enim ille, ubi securis cecidit, significat praeterfluentem, et fugitivum,
et
descendentem in voluptatem, vel luxuriosum saeculi hujus cursum: fluvius enim a fluendo
nomen
accepit. Et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere dicuntur:
ideo
securis illa in fluminis limo jacebat oppressa. Veniens vero Eliseus, misit lignum,
et natavit
ferrum. Quid est, lignum mittere, et ferrum in lucem producere? nisi patibulum crucis
ascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere: ac de omnium peccatorum imo
per
crucis mysterium liberare. Postquam vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et
recepit
illud, et reddidit ad utilem usum domini sui. Ita et de nobis factum est, qui de manu
Domini
superbiendo cecideramus, per crucis lignum ad manum vel potestatem Domini reddimur.
Item
moraliter: Ferrum in manubrio est donum intellectus in corde: lignum vero per hoc
caedere, est
prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae
in accepta
eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia
fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos
ex bona
debeat actione restitui. Unde et recte is, qui ferrum amiserat, clamabat: Heu, heu, Domine
mi, et hoc ipsum mutuo acceperam (
R4, 6, 5): habent enim hoc electi proprium, ut si quando eis in
sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad cor velociter redeant, et
quidquid in
se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequantur. Qui flentes
non
solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere
etiam bona
debuerunt: quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis
bonis, quae
agere poterant, debitores tenentur. Recte ergo, qui ferrum perdidit, clamabat: Heu, heu,
heu, et hoc ipsum mutuo acceperam (
R4, 6, 5), ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae
perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia creditoris acceperam. At nunquam
Deus
mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Eliseus veniens,
lignum
deorsum mittit, et ferrum in superficiem attulit: quia videlicet Redemptor noster,
pie nos
respiciens, cor peccatoris humiliat, et ei qui amiserat, intelligentiam reformat,
lignum
mergit, et ferrum levat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia
translatione dicitur quod infregit lignum, atque jactavit, et sic ferrum sustulit.
Lignum namque confringere est, cor elatione conterere. Lignum ad ima jactare, est
elevatum cor
in cogitatione, ut diximus propriae infirmitatis humiliare, atque illico ferrum in
superficiem
redit, quia adversum exercitationis pristinum intelligentia recurrit. Igitur quoniam
donum
intellectus, quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde
est, ne
otio torpeat, curandum ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat: sancti
namque
viri minime exultant, cum cognoscunt quae faciunt: sed cum faciunt quae cognoverunt:
et si
intelligendo largiores congaudent munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum
operis: ut videlicet actione persolvant, quod eis prorogatum est in cogitatione. Stultus
namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debet,
non
attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum
tempus reddendi cogitatur.
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis