V. 16 :
Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat
super me puteus os suum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 1
Evilat parturiens interpretatur, Sur angustia, Aegyptus
tenebrae. Concupiscentia autem peccatum parit.
Merito igitur parturientis nomine concupiscentia designatur.
Propheta etiam impoenitentis cordis angustias incurrere metuens
obsecrat, dicens:
Ne absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os
suum.
(
Ps, 68, 16) [mauvais référencement: Ps, 48, 16]
Doctor ergo ab Evilat usque Sur Amalech percutit, cum in
auditorum suorum cordibus vitia conceptae delectationis comprimit, et
fidem deliberationis. Sur etiam percutit, cum eas mentes
videtur ad pudicitiae amorem trahere, quae in luxuriae fetore
proposuerant vitam finire. In angustia enim sunt qui capti
jam malae consuetudinis laqueo constringuntur. Et notandum,
quia Sur e regione Aegypti esse ostenditur, quia qui in luxuria vitam
finire deliberat, modo in interioribus tenebris clauditur a quibus ad
exteriores perducatur. Sed etiam liber iste claudatur, ut ad
consequentis considerationem per silentium veniamus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)