V. 10 :
Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi
ceciderunt super me.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 20
Reversusque est Josias Hierusalem,
et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum
quod scriptum est in libro foederis hujus,
(
R4, 23, 21) etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon
pythonibus et ariolis,et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo
decimo anno regni suiDomino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos
ut
purgemus primumterram cordis nostri ab omnibus vitiis, et mundemus actus nostros ab
omni inquinamentopeccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimusDeo viventi,
sicque gratumDomino celebremus Pascha, non utique
in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et
veritatis.
(
1Co, 5) Secundum autem allegoriam, Josias iste typum tenet Domini Salvatoris, qui
saluset fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio,
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] et alibi:
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
(
Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1] Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Hierusalem ab omnibus immunditiis
etabominationibus, qui per Prophetam dixit:
Zelus domus tuae comedit me;
(
Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68] de quo et Joannes ait:
Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam;
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] de quo et Malachias dicit:
Ecce venit, dicit Dominus exercituum: Et quis poterit diem cogitare
adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans,
et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit
filios Levi.
Et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes
sacrificia in justitia.
Et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut
anni antiqui.
Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris,
et perjuris, et qui calumniabantur mercedem mercenarii et humiliabant viduas et
pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus
exercituum.
(
Ma, 3) Celebrat ergo Josias noster verum Pascha inoctavo decimo anno regni sui,
quandoin octava aetate generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum
perfectionebonorum operum, perducit ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum,
ejectis priusomnibus scandalis de regno ejus: de quo praedictus Propheta ait:
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi,
et omnes facientes impietatem stipula.
Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non
derelinquet eis radicem et germen.
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis
ejus.
Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios cum
fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
(
Ma, 4) Et recte dictum est quod
non factum (fuerit) Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt
Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno
regis Josiae in Hierusalem:
(
R4, 23, 22 et
R4, 23, 23) quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte
advitam, de corruptione ad gloriam. Sicque in conspectu Conditoris sui in
coelesti Hierusalem in aeternum gaudebunt,quia videbitur Deus deorum in Sion:
Et civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea.
Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus, et ambulabunt
gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illa,
et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic, et afferent
gloriam et honorem gentium in illam.
Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et
mendacium,nisi qui scripti sunt in libro vitae Agn.
(
Ap, 21) Et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem.
Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitatem
circumstantiae.
(
Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 10]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 23
Reversusque est Josias Jerusalem, et praecepit omni
populo, dicens: Facite phase Domino Deo vestro, secundum quod
scriptum est in libro foederis hujus
(
R4, 23, 20 et
R4, 23, 21), etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de
terra, necnon pythonibus et ariolis et omnibus immunditiis atque
abominationibus ablatis, in octavo decimo anno regni sui Domino phase
celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos, ut purgemus primum
terram cordis nostri ab omnibus vitiis et mundemus actus nostros ab omni
inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimus Deo
viventi. Sicque gratum Domino celebramus pascha
non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et veritatis
(
1Co, 5). Secundum allegoriam autem Josias iste typum tenet Domini
Salvatoris qui salus et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est
de quo Scriptura dicit:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]. Et alibi:
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
(
Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1]. Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus
immunditiis et abominationibus, qui per prophetam dixit:
Zelus domus tuae comedit me
(
Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68]. De quo et Joannes ait:
Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3]. De quo et Malachias dicit:
Ecce venit, dicit Dominus exercituum, quis poterit
cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum?
Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fulloNum. Et
sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios
Levi. Et colabit eos, quasi aurum, et quasi
argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.
Et placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem,
sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et
accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et
adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem
mercenarii, et humiliant viduas et pupillos, et opprimunt
peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus
exercituum
(
Ma, 3). Celebrat ergo Josias noster verum phase in octavo decimo anno
regni sui, quando in octava aetate, generali resurrectione perpetrata,
sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducet ad aeternae
beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de
regno ejus
(voir:
Mt, 13 et
Mt, 20)
. De quo praedictus propheta ait:
Ecce enim dies veniet succensa, quasi caminus, et erunt
omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula, et
inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum.
Quae non relinquet eis radicem et germen.
Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol
Justitiae. Et sanitas in pennis ejus.
Et egrediemini, et salietis, sicut vituli de
armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta
pedum vestrorum
(
Ma, 4). Et recte dictum est quod non factum fuerit phase tale a diebus
Judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et
regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae in Jerusalem, quia,
ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad
vitam, de corruptione ad gloriam: sicque in conspectu conditoris sui in
coelesti Jerusalem in aeternum gaudebunt, quia
videbitur Deus deorum in Sion
(
Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83].
Et civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in
ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna
ejus Agnus est, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et
reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam, et
portae ejus non claudentur per diem. Nox enim non
erit illic. Et afferent gloriam et honorem
gentium in illam, nec intrabit in eam aliquid coinquinatum,
et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt
in libro vitae Agni
(
Ap, 21).
Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem
(
Ez, 35).
Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in
civitate circumstantiae
(
Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 30].
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)