V. 18 :
Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos
fructus facere.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Cujus profecto consummata perversitas designatur, quia non dicitur non
videbat, sed videre non poterat. Quare et malae arboris
mentionem faciens Dominus, ait:
Non potest arbor mala fructus bonos facere
(
Mt, 7, 18)
. Lucerna itaque Dei videri non potest, cum is qui
pastorali dignitate praeeminet tanta spissitate saecularis amoris
premitur, ut ad internae claritatis intuitum nulla gratiae inspiratione
sublevetur; cum jam videlicet, justa Dei indignatione projectus, in
caliginis suae caecitate relinquitur, ut ulterius per infusionem superni
luminis nunquam visitetur. Bene autem dicitur:
Antequam exstingueretur. Non
videre enim poena peccatoris est in hoc tamen adhuc saeculo viventis,
videre autem non posse est mortui impii in alio jam saeculo aeterna
poena damnati. Unde et conditoris judicio in exterioribus
tenebris claudi praecipitur, ut videlicet ad lucis intuitum nunquam
reducatur. Cum ergo antequam exstingueretur videre non posse
dicitur in isto adhuc saeculo vivens praedicator reprobus, damnato jam
in perpetuum impio in caecitate similatur. Exstinguitur autem
lucerna cum pastor moritur. Vel certe lucerna exstinguitur,
quia cum reprobus praedicator per mortem carnis interit, quidquid in eo
lucere videbatur, de gloria culminis amittit, et velut sola lucernae
testa sine lumine remanet, cum ad aeternum judicium servari persona
cogitur, quae omni penitus saeculi fulgore spoliatur.
Antequam igitur exstinguatur lucerna Dei, videre non potest, quia et
meritum futurae damnationis per aeternitatem suae caecitatis possidet,
et tamen adhuc coram hominibus per splendorem acceptae dignitatis
fulget.
Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca
Dei
(
S1, 3, 3).
Commentaires
Gregorius I (540-604)