Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 2 : et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 1. 2. :

    Helcana de Ramatha Phenennae sponsus et Annae

    Venerat in Silo sacra Deo facere.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 23. 24. :

    Anna, Phenenna, due soli nupsere marito;

    Hec sterilis partu, fertilis illa fuit.
  • liber 1 , v. 25. 26. 27. 28. :

    Gratia dicitur hec, conuersio dicitur illa;

    Suscipit ista fidem, deserit illa malum;

    Primo Phenenna parit quia te conuersio mutans

    Dat primos fructus ut mala prima gemas.
  • liber 1 , v. 49. 50. 51. 52. :

    Que fuerat sterilis prius et confusa dolore

    Fit fecunda, Deo cantica leta canit:

    Sic agit ecclesia; sterilis fuit ante frequentans

    Idola, nunc fructus parturit illa bonos.

Bernardus Cluniacensis

  • liber , v. 3. :

    Anna sibi sterilis uxor, fecunda Fenenna.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Proemium 1, Caput 1
    • Post Moysi et Jesu Nave libros, et Judicum, octavus sive nonus in canone sanctarum Scripturarum primus liber Regum ostenditur. Qui profecto liber, sicut et pleraque volumina sacri eloquii, quod a sanctae Ecclesiae doctoribus nondum sit expositus, nonnulli simpliciores hunc non esse mysticum arbitrantur, et eo sublimiora per spiritum nulla dicere, quo planiora per litteram videtur enarrare. Sed si ea, quae in aliis explanationum libris doctores sancti locuti sunt legerent, hujus quoque historiae quam sit immensa profunditas invenirent. Nam plerumque in illorum expositionibus quod hic planum per litteram dicitur valde esse arduum per spiritalem intelligentiam declaratur, et aperte insinuant quia longe sublimius de sacra historia intelligunt quam in ejus superficie foris legunt. Planum namque est quod Elcana vir Ephrataeus uxores duas habuisse describitur (voir: S1, 1, 2) ; quod Heli sacerdos, dum a censura correptionis filiorum affectione dissolvitur, de sella cadit, et fracta cervice interit (voir: S1, 4, 18) ; quod rex Saul obedire Deo in Amalecitarum demolitione noluit (voir: S1, 15, 9) , sed non multo post et vitam et regnum amisit (voir: S1, 31, 5) . Sed haec nimirum plana, sicut placet simplicioribus, doctores sancti, ut digna sublimitate perciperent, eorum intellectum non in simplicitate quaesierunt litterae, sed in volatu allegoriae. Hinc est enim quod cum sanctus Augustinus (voir: AVG, civ, 17, 4) duas Elcanae uxores per historiam legeret, in planitie lectionis spiritalem altitudinem intuens, Synagogae typum una, altera vero quia figuram sanctae Ecclesiae haberet, exposuit. Sanctus quoque Hieronymus (voir: HIER, adv, Pelag, 1, 8 et HIER, adv, Iovin, 1, 10) Heli sacerdotis et Saul mortem, non ad hoc solum in sacra historia positam, ut inobedientes praepositos eorum terreret poena, sed etiam ut, dum veterum et transgressorum rectorum repulsio legitur, antiquae legis et sacerdotii interitus designetur. Sacra igitur Regum historia non idcirco spiritalibus sacramentis vacua credenda est, quia a venerabilibus patribus seriatim non est exposita, sed eo altior et profundior, quo, velut immensi vastitas fluminis, ex parte quavis exigua hauriri exponendo potuit, et repletis eorum vasculis, suae plenitudinis impetu quotidie implendis aliis decurrit. Dum ergo quaedam hujus sacrae historiae ad robur suorum operum tollerent, plenitudinem vero illius in suae sublimitatis secreto indiscussam praeterirent, quid aliud agere visi sunt, quam de immenso amne aliquid capere, quod sitientibus fidelium mentibus propinarent?
  • Liber 1, Caput 1
    • Sequitur: Ephrathaeus ( S1, 1, 1). Qui autem de Ephraim monte asseritur, cur Ephrathaeus esse perhibetur? Sed hoc ad litteram patet, quia videlicet de Ephraim monte esse aliquis potuit, qui de tribu Ephraim natus non fuit. Dicitur ergo Ephrathaeus, ut qui ex loco ostenditur, de stirpe etiam propaginis agnoscatur. Quia vero Ephrathaeus fructificans dicitur, recte hoc personae Redemptoris adscribitur, qui prophetae vaticinio praedicatur: Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo ( Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1, 4]. Nam in praefinita apparens plenitudine temporum, coelestis doctrinae flores, in poma vertit electorum; et quotquot sibi conjunxit ex humano genere, quasi tot fructus protulit ad aeternitatem: quo in loco dum Redemptoris vita describitur, latenter etiam diaboli perditio demonstratur. Nam de monte Ephraim fuit, et tamen Ephrathaeus non fuit: quia de coelo quidem cecidit, sed arbor pessima bonum fructum non dedit. Qui habebat duas uxores, nomen uni Anna, nomen secundae Phenenna: fueruntque Phenennae filii, Annae vero non erant liberi. ( S1, 1, 2)
  • Liber 2, Caput 1
    • Superiori libro, dum sacrae historiae textum moraliter discuteremus, Annae fecunditatem in summae contemplationis perfectione posuimus, quia concipere menti est de summa Dei omnipotentis contemplatione ineffabiliter gaudere, parere autem in mente conceptae charitatis insignia occultare non posse. Nunc autem parienti canticum dicere quid est, nisi conditorem, quem ineffabiliter diligit, veris praeconiis praedicare? Dicit ergo: Exsultavit cor meum in Domino. ( S1, 1, 2)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et habuit duas uxores: nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. ( S1, 1, 2)Convenienter igitur Annae sterilitas commemoratur, cujus partus celebriorfuturus erat instar priorum patrum, ut majus gaudium post longum moerorem de perceptafecunditate parentum insinuetur. Sicut enim Abraham patriarchae legitima uxor, quam primitus duxit, Sara videlicet,primum sterilis fuit, Agar Aegyptia generante filium: et sicut Jacob serviente socerosuo pro Rachel uxore, ipsa Rachel sterilis fuit, sorore ejus Lia liberos gignente (voir: Gn, 2, Gn, 16, Gn, 29 et Gn, 30) : ita et Elcanae melior uxor quae prophetam genuit, sterilis primum fuit, posteaautem per Domini gratiam fecunda, ut tali ortu magnus futurus propheta etiammonstraretur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna; fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. ( S1, 1, 2) Convenienter igitur Annae sterilitas commemoratur, cujus partus celebrior futurus erat, instar priorum Patrum, ut majus gaudium post longum moerorem de percepta fecunditate parentum insinuetur. Sicut enim Abraham patriarchae legitima uxor, quam primitus duxit, Sara videlicet, primum sterilis fuit, Agar Aegyptia generante filium (voir: Gn, 16) , et sicut, Jacob serviente socero suo pro Rachel uxore (voir: Gn, 29) , ipsa Rachel sterilis fuit, sorore ejus Lia liberos gignente: ita et Elcanae melior uxor, quae prophetam genuit, sterilis primum fuit, post autem per Domini gratiam fecunda.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Fuit vir unus de Ramatha in Sophin de monte Effraim, et nomen ejus Helcana. ( S1, 1, 1) Et post pauca. Habuit uxores duas: nomen uni Annae, et nomen secundae Fennenae. ( S1, 1, 2). Quid significet vir iste: vel duae uxores ejus, una fecunda, alia infecunda. Et cur de Anna scribitur: quod affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat. ( S1, 1, 6) Et reliqua.
  • Liber 1, Caput 1
    • Fuit Helcana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, filii Helcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Taath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Et habuit uxores duas, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Fueruntque Phennenae filii, Annae autem non erant liberi ( S1, 1, 2) et caetera. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Habebat autem filios de secunda (Phennena); sterilis vero erat prior illa, quae et nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata sibi est quippe Scriptura divina. Invenies ibi primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem: Secundam vero Aegyptiam Agar ignobilem fuisse: et ante patrem effectum Abraham de ignobili, quam de nobili (voir: Gn, 16, 1, Gn, 17, 19, Gn, 18, 10 et Gn, 21, 1) . Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helcana hic, qui est possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater, quam de prima, quoniam concluserat Deus vulvam Annae, sicut et prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phennenae, etiam Annae vulva orationibus, et precibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, quem obtulit Deo. (voir: S1, 1, 11 et S1, 1, 24) Quid ergo haec in se sacrmenti contineant videamus. Phennena interpretatur conversio: Anna autem interpretatur gratia. Unde quisque nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores: sed cum ipsis sibi nuptias celebrat, primum sibi jungat quae nobilior est, et generosior, gratiam. Haec enim nobis per fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem. ( Ep, 2, 8) Secundae vero conjungimur (Phennenae), id est conversioni, quia per gratiam credulitatis emendatio fit morum, et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima namque nobis filios parit Phennena, quia primos fructus de conversione proferimus, et prima justitiae germina de actibus, et operibus procreamus: primum namque justitiae opus est, converti a peccatis: quia nisi ante convertamur, et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia filios generare.