Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6
PrécédentSuivant

V. 3 : Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Sequitur: Ephrathaeus ( S1, 1, 1). Qui autem de Ephraim monte asseritur, cur Ephrathaeus esse perhibetur? Sed hoc ad litteram patet, quia videlicet de Ephraim monte esse aliquis potuit, qui de tribu Ephraim natus non fuit. Dicitur ergo Ephrathaeus, ut qui ex loco ostenditur, de stirpe etiam propaginis agnoscatur. Quia vero Ephrathaeus fructificans dicitur, recte hoc personae Redemptoris adscribitur, qui prophetae vaticinio praedicatur: Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo ( Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1, 4]. Nam in praefinita apparens plenitudine temporum, coelestis doctrinae flores, in poma vertit electorum; et quotquot sibi conjunxit ex humano genere, quasi tot fructus protulit ad aeternitatem: quo in loco dum Redemptoris vita describitur, latenter etiam diaboli perditio demonstratur. Nam de monte Ephraim fuit, et tamen Ephrathaeus non fuit: quia de coelo quidem cecidit, sed arbor pessima bonum fructum non dedit. Qui habebat duas uxores, nomen uni Anna, nomen secundae Phenenna: fueruntque Phenennae filii, Annae vero non erant liberi. ( S1, 1, 2)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. ( S2, 23, 5) Hinc idem Propheta in psalmis dicit, quod Beatus vir, qui in lege Domini meditatur die ac nocte, sit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet, et omnia, quaecunque fecerit, prosperabuntur. ( Ps, 1, 1, Ps, 1, 2 et Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1]
  • Liber 3, Caput 10
    • Fecit rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata hujusmodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem, ( R3, 10, 12) etc. (Ex Josepho.) De quo Josephus ita narrat: « Eodem vero tempore delati sunt regi a terra, quae vocatur aurea, lapides pretiosi et lignea pinea quibus visus est ad fortitudinem templi domumque regalem, et ad instrumenta musicorum. Fecitque ex eis citharas et nabas, ut dicerent hymnum Deo Levitae. Omnium vero rerum, quae fuerunt quocunque tempore regi delata sunt, magnitudine et pulchritudine praecellebant. Nullus igitur arbitretur, quia lignea pinea, quae nunc propter pretia vendentium sic appellantur, illis vicina sint. Illa siquidem visione rotunda, quasi pinea sunt, sed multo candidiora et valde fulgentia. Hoc autem dixi, ut nullus naturam verae pinus ignoraret. Bene autem dicitur, quod rex Salomon de lignis pretiosissimis fecerit fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus, quia Conditor noster ligna pretiosa, hoc est, doctores sanctos, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed qui fructum bonorum operum reddunt temporibus suis (voir: Ps, 1) , ad munimen domus Dei et domus regiae, hoc est, ad confirmationem Ecclesiae suae ponit, ut eorum undique vallata doctrinis atque exemplis ruinam errorum et scelerum non sentiat. Talesque viri merito quasi cytharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricatae dicuntur, quia omnia quaecunque fecerint prosperabuntur ( Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1] et laudem Domini inter adversa et prospera corde, ore simul et opera pronuntiare non cessant. Hi (secundum Apostolum) (voir: Col, 3) quidquid agunt in verbo aut in opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus ex persona Domini per Prophetam dicitur: Super muros Jerusalem constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini ( Es, 42).