Liber Tertius Regum

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 12 : Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem.)

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 10
    • Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem. ( R3, 10, 12) De quo Josephus ita narrat: Eodem vero tempore delati sunt regi, a terra quaevocatur aurea, lapides pretiosi, etligna thyina, quibus usus est ad fortitudinemtempli domuumque regalium et ad instrumenta musicorum, fecitque citharas et nablas, utdicerent hymnum Deo levitae. Omnium vero rerum quae fuerunt quocunque tempore regi delata, ea quae illo diedelata sunt, magnitudinem et pulchritudinem praecellebant. Nullus igitur arbitretur, quia ligna thyina quae nunc propter pretium vendentiumsic appellantur, illis vicina sint. Illa siquidem visione rotunda quasi pinea sunt, sed multo candidiora et valdefulgentia. Hoc autem dixi, ut nullus naturam verae pignus ignoraret. Sunt enim, sicut in cujusdam volumine legi, imputribilia et spinosa, insimilitudinem albae spinae, et usque hodie Judaeis incognita. Bene autem dicitur quod rex Salomon delignis pretiosis nimis fecerit fulcra domusDomini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus; quia conditor noster lignapretiosa, hoc est doctores sanctorum, quorum viror nunquam decrescit fidei, nec foliaverborum decidunt; sed qui fructum bonorum operum reddunt temporibus suis, ad munimendomus Dei et domus regiae, hoc est ad confirmationem Ecclesiae suae ponit, ut eorumundique vallata doctrinis et exemplis, ruinam eorum scelerum non sentiat. Talesque viri merito ut citharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricati dicuntur,quoniam quaecunque fecerint prosperabuntur, et laudem Domini inter adversa etprospera, corde, ore, simul et opere pronuntiare non cessant. Hi quidquid aguntin verbo aut opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus ex persona Domini per prophetam dicitur: Super muros Jerusalem constituit custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini. ( Es, 62)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 10
    • Fecit rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata hujusmodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem, ( R3, 10, 12) etc. (Ex Josepho.) De quo Josephus ita narrat: « Eodem vero tempore delati sunt regi a terra, quae vocatur aurea, lapides pretiosi et lignea pinea quibus visus est ad fortitudinem templi domumque regalem, et ad instrumenta musicorum. Fecitque ex eis citharas et nabas, ut dicerent hymnum Deo Levitae. Omnium vero rerum, quae fuerunt quocunque tempore regi delata sunt, magnitudine et pulchritudine praecellebant. Nullus igitur arbitretur, quia lignea pinea, quae nunc propter pretia vendentium sic appellantur, illis vicina sint. Illa siquidem visione rotunda, quasi pinea sunt, sed multo candidiora et valde fulgentia. Hoc autem dixi, ut nullus naturam verae pinus ignoraret. Bene autem dicitur, quod rex Salomon de lignis pretiosissimis fecerit fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus, quia Conditor noster ligna pretiosa, hoc est, doctores sanctos, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed qui fructum bonorum operum reddunt temporibus suis (voir: Ps, 1) , ad munimen domus Dei et domus regiae, hoc est, ad confirmationem Ecclesiae suae ponit, ut eorum undique vallata doctrinis atque exemplis ruinam errorum et scelerum non sentiat. Talesque viri merito quasi cytharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricatae dicuntur, quia omnia quaecunque fecerint prosperabuntur ( Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1] et laudem Domini inter adversa et prospera corde, ore simul et opera pronuntiare non cessant. Hi (secundum Apostolum) (voir: Col, 3) quidquid agunt in verbo aut in opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus ex persona Domini per Prophetam dicitur: Super muros Jerusalem constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini ( Es, 42).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Fecitque Salomon de lignis thinis fulchra domus Domini, et domus regis. Cujus generis erant ligna thina ? Et post pauca dicit: non sunt allata hujuscemodi thina, neque visa usque in praesentem diem. (voir: R3, 10, 11 et R3, 10, 12) Et quid Ophir, et ubi, unde fuerunt allata ? (voir: R3, 5, 11)