V. 22 :
quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis,
deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 10
Deferebant ergo Salomoni aurum de Tharsis et argentum, dentes elephantorum,
et simias, et pavos.
(
R3, 10, 22) Quid aurum argentumve significet, notum est. Caeterum dentes
elephantorum possunt doctores, fortes propter nitorem sapientiae,designari.
De quibus sponsae dicitur: « Collum tuum sicut turris eburnea; » per simias veroqui
actus humanos imitari videntur, sed bestialiter vivunt, eos qui ad fidem exgentibus
veniunt, qui fidem tenere videntur, etoperibus fidem negant. Per pavos
quippe quorum caro si siccata fuerit, imputribilis permanere dicitur,qui pennarum
pulchritudine vestiuntur, perfectos igne tribulationis decoctos, adeo utvariis
virtutibus decorentur, et incorruptionem fidei ac mentis retineant.
Quanquam si ad virgines referri velint, accipere possumus hae de Tharsis
fortiterconservet. Quod autem subditur:
Non est factum tale opus in universis regnis.
(
R3, 10, 21) Apte sancta Ecclesia convenit, de qua scriptum est, videlicet de
salsisamarisque fluctibus hujus saeculi ad Salomonem nostrum deferuntur.
Tharsis exploratio gaudii dicitur:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)