V. 5 :
et cibos mensae eius, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque
eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra
spiritum.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 33
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini
venit tentare eum in aenigmatibus
(
R3, 10, 1). Sicut enim haec regina venit a finibus terrae, idest, India, ut
quidam dicunt, audire sapientiam Salominis, ita venit Ecclesiapost multa
saecula ad Redemptorem et eruditorem suum, ut post stultitiamerroris,
doctrinam perciperet veritatis.
Haec est illa regina de qua ad Dominum dicitur,
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata
varietate
(
Ps, 44, 10): id est,diversarum circumdata pretioso decore virtutum; haec enim
omnium credentiummater est, quae natos ad mortem regenerat ad salutem,
per quam Christus plusrestituit in gratia quam periit in natura, et de
Adae transgressoris genereprolem in adoptionem divinae paternitatis
assumpsit, et de paradisoexhaeredatos coelo reddidit cives.
Haec post Synagogam quidem vocata, sed ante Synagogam promissa; haec
enim jamin primo homine praefigurata est: nam sicut ex Adae latere
fabricata est Eva,ita ex Christi corpore et vulnere redempta crevit
Ecclesia.
Ingressa regina Saba Hierusalem, cum multo comitatu et
divitiis, cum camelis portantibus aromata, et aurum infinitum
nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et locuta est ei
universa quae habebat in corde suo
(
R3, 10, 2).
Ergo in figura reginae hujus Ecclesia venit ex gentibus a finibus
terrae,imponens finem cupiditatibus vitiisque terrenis, audire
sapientiam Salomonis,id est, viri pacifici Domini nostri Jesu Christi,
qui fecit utraque unum,solvens inimicitias inter Deum et hominem in
carne sua; venit post veteres etprofanas superstitiones audire et
discere de fidei illuminatione et judiciofuturo, de animae
immortalitate, de spe resurrectionis et gloria.
Venit ergo in Hierusalem cum multo comitatu, id est, non jam cum una
tantumgente Judaeorum, sicut prius Synagoga solos habuit Hebraeos, sed
totius mundigentibus diversisque nationibus.
Venit ergo exhibens munera digna Christo, aurum et gemmas pretiosas; et
hoccamelis portantibus aromata, id est, ex gentili populo venientibus,
qui priusfuerant vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi, ac
peccatorumpravitate deformes; cum his tamquam muneribus regina haec
ingreditur adpacificum regem Christum, exhibet secum fidei aurum,
puritatis in sensu,pretiosas splendoris gemmas, morum videlicet insignia
ornamenta virtutum.
Et locuta est ei quae habebat in corde suo
(
R3, 10, 2), id est, aperuit ei corsuum, manifestavit ei occultam
conscientiam in confessione et poenitudinepraecedentium
delictorum.
Videamus quid agat haec regina.
Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis,
et domum quam aedificavit, et cibos mensae ejus, et holocausta
quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra
spiritum
(
R3, 10, 4 et
R3, 10, 5).
Quid erat rationis ut praepotens regina domum, expensas et cibos
regiostantopere miraretur? Ergo hoc loco aliqua majora nos oportet
inquirere.
Vidit ergo Ecclesia ex gentibus congregata sapientiam Christi, id est,
postcarnalia instituta gentilium, post humanam et animalem doctrinam
philosophorum,accepit intellectum salutis et vitae, inspexit spiritalium
mirabilia bonorum,agnovit virum fabricatorem coeli et terrae, ac
potentissimum humani generisConditorem.
De cujus sapientia dicitur:
Omnia in mensura et numero et pondere constituisti
(
Sg, 11, 20).
Vidit et domum quam aedificaverat, id est, incarnationem hominis,
in quo habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter.
Vidit et cibos Salomonis, videlicet illos de quibus dicebat,
Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei
(
Jn, 4, 34).
Cibus Christi est salus nostra, reficitur coelestibus epulis,
profectibusnostris.
Cibus ejus sumus, dum acquisiti ab Ecclesia in membra ejus
corpusquetransimus; vel cibus ejus altaris sacramenta coelestia de
quibus dicitur, Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducabit
homo
(voir:
Jn, 6)
.
Vidit et holocausta ejus, orationem sine dubio supplicationum mysteria,
etobstupuit; ibi vidit inaestimabiles divitias Domini sui.
Cum ergo haec sive Ecclesia, sive quaeque anima sancta, cum pervenerit
inaeternam Hierusalem, id est, Visionem pacis, et ingressa fuerit beatam
requiemet gloriam coelestium promissorum, multo plura et magnificentiora
perspicietquam ei sunt in hac vita per sacra eloquia, per prophetas
atque apostolosnuntiata; nunc enim tamquam in speculo et in aenigmate,
tunc autem oculisvidebit, id est, facie ad faciem; cum, inquam,
unaquaeque anima fidelis etsancta in illo saeculo plena bonorum operum
fructibus, divinis fueritpraesentata conspectibus, exhibens in se,
immenso se ipsam xenium Deo suoproferens, digna coelo et valitura coelum
multiplicia munera, gemmasmisericordiae, justitiae margaritas,
diversorum ornamenta meritorum, id est,aromata compunctionis, et suave
olentis balsama castitatis, praeferens, sicutdixi, aurum infinitum
nimis, id est, integrum in se reconsignans proinaestimabile pretium
Redemptori, spiritalibus cordis et corporis oblationibusplacitura, ut
possit coelestium mirabilibus inserta, vocem propheticaeexsultationis
assumere,
Introibo in domum tuam cum holocaustis
(
Ps, 65, 13); tunc beata et illustris anima inter stupendas Remuneratoris
suiconstituta divitias, ineffabilibus reginae hujus verbis uti ad Deum
poterit, dicens:
Verus est sermo quem audivi in terra mea super
sermonibus tuis; majora sunt opera tua quam rumor quem
audivi
(
R3, 10, 6 et
R3, 10, 7).
Hoc est dicere: O Domine, de tribulationibus meis magna quidem
sperarepraesumpsi, sed majorem percepi veniam manifestam quam cerno,
dulcedinismagnitudine cogitationis meae sensum exsuperat remunerationis
praemium.
Et revera id quod parat Deus diligentibus se fide non comprehenditur,
spe nonattingitur, charitate non capitur, desideria et vota
transgreditur, acquiripotest, aestimari non potest.
Videbit homo merita sua insuspicabili retributionum largitate
succrescere,habebit de perceptione fructum, non habebit de satietate
fastidium.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat,
et cibos mensae ejus, et holocausta, quae offerebat in domum Domini, non habebat ultra
spiritum
(
R3, 10, 4 et
R3, 10, 5).
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis