Liber Tertius Regum

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 16 : Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 10
    • Fecit quoque Salomon ducenta scuta de auro puro. Sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius et trecentas peltas ex auro probato. Trecentae enim minae auri unam peltam vestiebant, posuitque eas rex in domo silvae Libani. ( R3, 10, 16 et R3, 10, 17) In Verbis quoque dierum ita scriptum est: Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in hastis singulis expendebantur. Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur scuta singula. Posuitqueea rex in armentarium quod erat consitum nemore. ( Ch2, 9) Scuta ergo simul et hastae aureae quibus utebantur, sicut in sequentibusostenditur, duces qui excubabant ante ostium domus regis, quid significant nisiarmaturam spiritalem, quam habent praedicatores sancti, qui custodiunt domum Domini,et excubant ad ostia ejus, ut callidis insidiatoribus intercludant aditum, nedecipiant innocentes, de quibus in Cantico canticorum scriptum est: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, ( Ct, 3) quia et praesentem Ecclesiae quietem ac pacem praedicatores sancti contrahaereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem perfectioresquoque fixa intentionespeculantur. Bene autem iterando adjungitur: « Ex fortissimis Israel. » Israel quippe, vir videns Deum interpretatur. Omnes quidem qui ad divinae visionis gaudia tendunt, recte Israel nominecensentur. Sed fortissimi, inquit, in eis sunt utique illi, qui sive coelestis donospeculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite peragendumsuscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denariumaeternae retributionis pro perfectione bonae operationis exspectant, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, ( Ct, 3) illos tenentes gladios, de quibus dicit Apostolus: Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. ( Ep, 6) Ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet, dicens: Induite vos armaturamDei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, ( Ep, 6) etc. Et recte doctissimi, quia bellandi magna arte indigent, qui carne inclusi, interris positi, contra spiritalia nequitiae in coelestibus certant. Magna arte, imo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelum tot millibusannorum ad bella exercitatum, carnis fragilitas pugnat. Recte ergo ducentae hastae de summa sexcentorum siclorum factae sunt, quiautriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquidsermone docuerint bonis exemplis probaverunt. Necnon et ducenta scuta quorum singula trecenti auresvestiebant, perfectam fidemeorum significant, quam in sanctae Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant, quia sanctipraedicatores, qui sunt Ecclesiae sanctae custodes, claritate supernae sapientiaesplendentes, et verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto sacri fidei telanequissimi ignea repellentes exstinguunt. Quod autem adjungitur: « Posuit ea rex in domo silvae Libani, » apte huic mysteriocongruit. Quid ergo silva Libani, nisi gentium Ecclesiam significat, quae de fastu superbiaeabscisa, in fabrica domus Dei convenienter aptatur? Unde et per Psalmistam dicitur: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae, ( Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131] etc.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 10
    • Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius, et trecentas peltas ex auro probato; trecentae enim minae auri unam peltam vestiebant. Posuitque ea rex in domo silvae Libani, ( R3, 10, 16 et R3, 10, 17) etc. In Vorbis quoque Dierum ita scriptum est: Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in hastis singulis expendebantur, trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur scuta singula. Posuitque ea rex in armamentario, quod erat consitum in nemore ( Ch2, 9). Scuta ergo simul et hastae aureae, quibus utebantur (sicut in sequentibus ostenditur), duces qui excubabant ante ostium domus regis, quid significant, nisi armaturam spiritualem, quam habent praedicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ut callidis insidiatoribus intercludant aditum, ne decipiant innocentes. De quibus in Cantico canticorum scriptum est: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi ( Ct, 3). (voir: Beda, sl) Quia et praesentem Ecclesiae quietem ac pacem praedicatores sancti contra haereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur. Bene autem iterando adjungitur: « Ex fortissimis Israel. » Israel quippe vir videns Deum interpretatur. Omnes quidem, qui ad divinae visionis gaudia tendunt recte Israel nomine censentur. Sed fortissimi in eis sunt utrique illi, qui sive coelestis dono speculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite peragendum suscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denarium aeternae retributionis pro perfectione bonae operationis exspectant. « Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. » Illos tenentes gladios, de quibus dicit Apostolus: Et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei ( Ep, 6). Ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet, dicens: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates ( Ep, 6), etc. Et recte, doctissimi, quia magna bellandi arte indigent, qui carne inclusi, in terris positi, contra spiritualia nequitiae in coelestibus certant; magna arte imo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelum, tot millibus annorum ad bella exercitatum, carnis fragilitas pugnat. Recte ergo ducentae hastae de summa sexcentorum siclorum factae sunt, quia patres utriusque testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquid in sermone docuerint, bonis exemplis probaverunt. Necnon et trecenta scuta, quorum singula trecenti aurei vestiebant, perfectam fidem eorum significant, quam in sanctae Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant, quia sancti praedicatores, qui sunt Ecclesiae sanctae custodes, claritate supernae sapientiae splendentes, et verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto sacrae fidei tela nequissimi ignea repellentes exstinguunt. Quod autem adjungitur, « posuit ea rex in domo silvae Libani, » apte huic mysterio congruit. Quid ergo silva Libani, nisi gentium Ecclesiam significat, quae de factu superbiae abscissa in fabrica domus Dei convenienter aptatur? Unde et per Psalmistam dicitur: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae ( Ps, 131, 6) [mauvais référencement: Ps, 131], etc.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Fecit Salomon ducenta scuta de auro puro ( R3, 10, 16). Et post pauca: Posuitque ea rex in domo silvae Libani. ( R3, 10, 17) 17. Si silva Libani Salomonis erat, cur ligna cedrina non praecidebat ex Libano ?