v. 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
v. 2 : sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
v. 3 : Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
v. 4 : Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.
v. 5 : Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum:
v. 6 : quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.