Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6
PrécédentSuivant

V. 2 : sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum, ( S1, 1, 18, S1, 1, 19 et S1, 1, 20) et reliqua. Post circulum ergo dierum, id est, post anni reditum, peperit Anna filium, vocavitque nomen ejus Samuel, qui interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus, quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus, concessit habere filium, qui dignus haberetur in templo Dei cunctis diebus assistere ad servitium ejus. Mystice autem Elcana, pater venerabilis Samuelis, qui erat « possessio Dei » (Elcana quippe in possessionem Dei transfertur) animi virtute vir dicitur. Et non solum vir, verum etiam vir unus appellatur. Non enim in diversa vagabundus, vel mobilis atque instabilis ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens vir unus erat. Et non solum ille vir unus dicitur, sed omnes competenter unus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum confitentur, in uno Spiritu Dei replentur. Inde dicit Apostolus: Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. ( 1Co, 9) Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde per Scripturam dicitur: Insipiens sicut luna mutatur. ( Ec, 17) Luna, cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper a semetipsa alia est et diversa; sic et peccatores, qui mutantur semper scientia et cupiunt diversa, instabiles sunt in omnibus viis suis. Unus autem dicitur Deus, non de numero; sed quia nunquam a semetipso alter efficitur, ideo nunquam mutatur, ut est illud. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ( Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 101] Fuit, inquit, vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim. ( Hebr, sl) Ramatha, sive Armatha, ut in aliquibus exemplaribus habetur, altitudo eorum interpretatur; Sophim, specula sive scopulus: Ephraim, fructificatio. Qui in monte Ephraim et in Ramatha Sophim commorasse dicitur, in alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus vitiorum cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur vel unitas scinderetur; et idcirco non de vallibus, neque de campis, non de collibus, sed de monte Ephraim esse dicitur, hoc est, de monte frugifero, in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. Habuit vir ille duas uxores. Quarum prima, ut praediximus, nobilior, Anna, sterilis erat, ut fuit prima uxor Abrahae Sara nobilior (voir: Gn, 16) , secunda quidem, hoc est, Phenenna, fecunda fuit, sicut Abrahae secunda uxor, id est, Agar Aegyptia, sed ignobilior. Et effectus est Abraham primum pater de ignobili, postea de nobili conjugio. Ita Elcana, qui possessio Dei est, primum de secunda uxore efficitur pater, quia concluserat Dominus vulvam Annae, ut primum vulvam Sarae, post partum Phenennae aperuit vulvam Annae. Phenenna interpretatur conversio; Anna gratia interpretatur. Qui vult effici possessio Dei, ducat has duas uxores, et jungat sibi primum eam quae nobilior est, hoc est, gratiam. Haec enim prima per fidem conjungitur homini, ut Apostolus ait: Gratia enim Dei salvati estis per fidem. ( Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est, conversioni, quia post gratiam credulitatis, morum emendatio sequi debet. Prima filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proferimus per conversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna. Phenenna filios habet, sed qui non assistunt altari semper, nec tamen inanes fiunt, nam de sacrificiis divinis edunt. Unusquisque ergo qui convertitur a peccato, ex conversione generat opera justitiae, et postea excitata Anna, id est, anima fidelis, per zelum bonam precem fundit Domino, ut ipsa filios generet qui assistant Deo, hoc est, filios gratiae. Qui enim Deo vacat, et semper legem Domini die ac nocte meditatur, ( Ps, 1, 2) [mauvais référencement: Ps, 1] hic est filius gratiae. In Evangelio hujus historiae forma ostenditur, unde Martha satagit circa frequens ministerium, ( Lc, 10, 40) [mauvais référencement: Lc, 10] explet opera justitiae, et per haec velut filios conversionis generat; et Maria sedens secus pedes Domini, audiens verbum illius, optimam partem dicitur elegisse, et intelligitur velut gratiae sobolem procreare, quae semper dicat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. ( Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72] Anna generat filium Samuel, de quo dicitur: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. ( Ps, 98, 6) [mauvais référencement: Ps, 98] Qui dicitur ubi ipse Deus; ubi enim Spiritus gratiae, ibi dicitur Deus. Unde Paulus dicit: Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: vere Deus in vobis est. ( 1Co, 14) Sic ergo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona divini Spiritus generare.
  • Liber 2, Caput 23
    • Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. ( S2, 23, 5) Hinc idem Propheta in psalmis dicit, quod Beatus vir, qui in lege Domini meditatur die ac nocte, sit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet, et omnia, quaecunque fecerit, prosperabuntur. ( Ps, 1, 1, Ps, 1, 2 et Ps, 1, 3) [mauvais référencement: Ps, 1]