Liber Genesis

Caput 16

v. 1 : Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,

v. 2 : dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,

v. 3 : tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.

v. 4 : Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.

v. 5 : Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: iudicet Dominus inter me et te.

v. 6 : Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.

v. 7 : Cumque invenisset eam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,

v. 8 : dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio.

v. 9 : Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.

v. 10 : Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.

v. 11 : Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

v. 12 : Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

v. 13 : Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.

v. 14 : Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.

v. 15 : Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen eius Ismael.

v. 16 : Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.