Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 5 : Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: iudicet Dominus inter me et te.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Illud autem hoc in loco repetiisse ostenditur, quod de electo puero superius memoratur, ubi dicit: Puer autem Samuel erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli. Hoc quidem est ministrare Domino coram Heli, quod esse ministrum Domini ante faciem Heli. Et quia ibi istud, Domino adjuvante, plenius exposuimus, in iteranda ejus expositione penitus non moramur. Verum quia divinus sermo est, qui hoc in isto loco, et in illo loquitur, sine utilitate rationis nequaquam hoc egisse monstratur. Pro fastidio itaque lectoris explanationem tacemus, repetitionis vero causam dicimus ad ejus utilitatem. Quidam namque praelatorum sanctae Ecclesiae magisterio subditi rudes obediunt; sed cum paulo altius per conversationem proficiunt, in eadem obedientiae humilitate nequaquam persistunt. Quos bene Agar Sarae ancilla spiritaliter designat, quae cum de Abraham viro ejus concepisse se vidit, dominam despexerit (voir: Gn, 16, 5) . Agar quippe concipit quando reproba mens subditi, aut per eruditionem scientiae se proficere, aut per vitae conversationem, credit. Quae profecto praegnans dominam suam despexisse dicitur, quia jam praesidenti sibi praepositi sui voluntati per obedientiam subdi dedignatur. Sed quae dominam despicit, ancilla esse perhibetur, quia superbi subjecti et infirmi sunt per elationem, et ad filiorum Dei numerum non pertingunt. Samuelis autem profectus exponitur, quia superius dictum est: Puer autem Samuel proficiebat et crescebat et placebat tam Deo quam hominibus ( S1, 2, 26) [mauvais référencement: S1, 2, 18] . Quae profecto tria qua sublimitate conversationis percurrerit, supra expositum est. Quia ergo etiam nunc coram magistro ministrare memoratur, quid est, nisi quia electis auditoribus formam praebet, ut quo altiori vita proficiunt, servare bonum obedientiae nunquam obliviscantur? Nam tunc vere proficiunt, si ad altitudinem meritorum et fortitudine conantur operis, et virtute humilitatis.