V. 28 :
Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut
annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Domum quoque ante oraculum vestivit auro purissimo, et affixit laminas
clavis aureis.
(
R3, 6, 21) Domum ante oraculum, praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi
itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie valeamus
adfaciem. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta; sed
interposito erat mediopariete ab oraculo secreta. Oraculum namque vocatur,
cum vel divina hominibus vel angelica allocutio cumsecretorum quorumque revelatione
conceditur. Unde bene oraculumin aditis, hoc est in interiori domo factum
est, quia supernapatria, et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei
praesentiarevelabitur. Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia
perfecti quique justi in hac vita,ubi necdum palam de Patre audire, id est necdum
palam Patrem videre queunt, fidem etopus justitiae divino ornant amore: per quem
plenam Dei cognitionem mereanturattingere. Laminae auri quibus operta est
domus, operationes sunt multifariae pietatis, quasin obsequium vel sui Creatoris,
vel
fraternae necessitatis, amor castus exhibet. Clavi aurei quibus erant
affixae laminae ipsa sunt praecepta claritatis, per quaein exercitio studioque
virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia,continemur.
Unde bene de eisdem clavisin libro Paralipomenon scriptum est: Sed et clavos
fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent.
(
Ch2, 3) Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, et
gratiaSpiritus sancti, et requies aeterna figurari. Et quinquagenorum erant
siclorum clavi singuli, quibus laminae auri affigebanturin parietibus domus
Domini. Quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorum operum
proficimus etconservamur, veniam nobis promittunt peccatorum, gratiam sancti Spiritus
etsabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi
dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et
necdum ad perfectionempervenientes, illecebrasvitiorum carnaliumque voluptatum
mortifiCant. Illi videlicetsermones veritatis, quorum institutione carnem nostram
crucifigere cum vitiis etconcupiscentiis docemur: quas habere desiderabat Propheta,
cum ait:
Confige clavis a timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui.
(
Ps, 118, 120) [mauvais référencement: Ps, 118] Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(
Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 1
Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque
ejus non sunt amplius in diversa mutati. Et factum est post
circulum dierum concepit Anna et peperit filium, vocavitque
nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum,
(
S1, 1, 18,
S1, 1, 19 et
S1, 1, 20) et reliqua. Post circulum ergo dierum, id est, post
anni reditum, peperit Anna filium, vocavitque nomen ejus Samuel, qui
interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus,
quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus,
concessit habere filium, qui dignus haberetur in templo Dei cunctis
diebus assistere ad servitium ejus. Mystice autem Elcana,
pater venerabilis Samuelis, qui erat « possessio Dei » (Elcana quippe in
possessionem Dei transfertur) animi virtute vir dicitur.
Et non solum vir, verum etiam vir unus appellatur.
Non enim in diversa vagabundus, vel mobilis atque instabilis
ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens vir unus erat.
Et non solum ille vir unus dicitur, sed omnes competenter
unus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum
confitentur, in uno Spiritu Dei replentur. Inde dicit Apostolus:
Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam.
(
1Co, 9) Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde
per Scripturam dicitur:
Insipiens sicut luna mutatur.
(
Ec, 17) Luna, cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum
semper a semetipsa alia est et diversa; sic et peccatores, qui mutantur
semper scientia et cupiunt diversa, instabiles sunt in omnibus viis
suis. Unus autem dicitur Deus, non de numero; sed quia
nunquam a semetipso alter efficitur, ideo nunquam mutatur, ut est illud.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
(
Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 101]
Fuit, inquit, vir unus de Ramatha Sophim, de monte
Ephraim.
(
Hebr, sl) Ramatha, sive Armatha, ut in aliquibus exemplaribus habetur,
altitudo eorum interpretatur; Sophim, specula sive
scopulus: Ephraim, fructificatio. Qui in monte
Ephraim et in Ramatha Sophim commorasse dicitur, in alta scilicet
contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus
vitiorum cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur vel unitas
scinderetur; et idcirco non de vallibus, neque de campis, non de
collibus, sed de monte Ephraim esse dicitur, hoc est, de monte
frugifero, in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur.
Habuit vir ille duas uxores. Quarum prima, ut
praediximus, nobilior, Anna, sterilis erat, ut fuit prima uxor Abrahae
Sara nobilior
(voir:
Gn, 16)
, secunda quidem, hoc est, Phenenna, fecunda fuit, sicut Abrahae
secunda uxor, id est, Agar Aegyptia, sed ignobilior. Et
effectus est Abraham primum pater de ignobili, postea de nobili
conjugio. Ita Elcana, qui possessio Dei est, primum
de secunda uxore efficitur pater, quia concluserat Dominus vulvam Annae,
ut primum vulvam Sarae, post partum Phenennae aperuit vulvam Annae.
Phenenna interpretatur conversio; Anna
gratia interpretatur. Qui vult effici possessio
Dei, ducat has duas uxores, et jungat sibi primum eam quae nobilior est,
hoc est, gratiam. Haec enim prima per fidem conjungitur
homini, ut Apostolus ait:
Gratia enim Dei salvati estis per fidem.
(
Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est, conversioni, quia post
gratiam credulitatis, morum emendatio sequi debet. Prima
filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proferimus per
conversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus
effici patres de Anna. Phenenna filios habet, sed qui non
assistunt altari semper, nec tamen inanes fiunt, nam de sacrificiis
divinis edunt. Unusquisque ergo qui convertitur a peccato, ex
conversione generat opera justitiae, et postea excitata Anna, id est,
anima fidelis, per zelum bonam precem fundit Domino, ut ipsa filios
generet qui assistant Deo, hoc est, filios gratiae. Qui enim
Deo vacat, et semper
legem Domini die ac nocte meditatur,
(
Ps, 1, 2) [mauvais référencement: Ps, 1] hic est filius gratiae. In Evangelio hujus historiae
forma ostenditur, unde
Martha satagit circa frequens ministerium,
(
Lc, 10, 40) [mauvais référencement: Lc, 10] explet opera justitiae, et per haec velut filios conversionis
generat; et Maria sedens secus pedes Domini, audiens verbum illius,
optimam partem dicitur elegisse, et intelligitur velut gratiae sobolem
procreare, quae semper dicat:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(
Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72] Anna generat filium Samuel, de quo dicitur:
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui
invocant nomen ejus.
(
Ps, 98, 6) [mauvais référencement: Ps, 98] Qui dicitur ubi ipse Deus; ubi enim Spiritus gratiae,
ibi dicitur Deus. Unde Paulus dicit:
Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: vere Deus in
vobis est.
(
1Co, 14) Sic ergo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona
divini Spiritus generare.
Liber 3, Caput 6
« Et quinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus lamina auri
affigebantur in parietibus domus Domini. » Quia nimirum verba coelestia,
quibus in amore bonorum operum proficimus et conservamur, veniam nobis
promittunt peccatorum, gratiam sancti Spiritus, et sabbatismum in futuro
pollicentur aeternum
(voir:
Es, 60)
. Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt
vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum ad
perfectionem pervenientes, illecebras vitiorum, carnaliumque voluptatum
mortificant: illi videlicet sermones veritatis, quorum institutione
carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur: quos
habere desiderabat Propheta, cum ait:
Confige clavis a timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis
timui.
(
Ps, 118, 120) [mauvais référencement: Ps, 118] Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis
dilectionis:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(
Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72]
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)