V. 11 :
Salomon autem praebebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui eius, et
viginti coros purissimi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 5
Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum
servis tuis, mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcunque petieris.
Scis enim quomodo non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut
Sidonii.
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait:
Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum, super
populum hunc plurimum.
Et misit Hiram ad Salomonem dicens: Audivi quaecunque mandasti mihi.
Egofaciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in
mari usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles
ea: Praebebisque necessaria mihi, detur cibus domui meae.
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna juxta omnem
voluntatem ejus.
Salomon autem praebebat Hiram viginti millia choros tritici in cibum domui
ejus, et viginti choros purissimi olei.
Haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos.
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei, eratque pax
inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus.
(
R3, 5, 6,
R3, 5, 7,
R3, 5, 8,
R3, 5, 9,
R3, 5, 10,
R3, 5, 11 et
R3, 5, 12) Servi quippeHiram, qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores
suntelecti de gentibus, quorum officii est, eos qui in hoc mundo rebus et
glorialaetabantur, et superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium
suiRedemptoris, eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis, erant
et servi Salomonis, ac pariter memoratoinstabant operi; quia primi doctores ex
gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum,qui a Domino didicerant, eruditione
in
verbo fidei instituti: ne si absque magistrisdocere inciperent, magistri existerent
erroris, idcirco etenim Salomon servos Hiramcaedere sibi voluit ligna de Libano, quia
doctiores erant servis suis adcaedendum. Sed idcirco etiam servos suos
simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibuscujus mensurae ligna
fierideberent. Cujus rei figura in promptu est: quia nimirum apostoli
certius verbum Evangelii,quod a Domino audiere, noverunt, sed gentiles ab errore
conversi, atque ad veritatemEvangelii transformati, melius ipsos gentium errores
noverant. Et quo certius noverunt, eo artificiosius hos expugnare atque
evacuaredidicerunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Fecitque Salomon de lignis thinis fulchra domus Domini, et domus regis. Cujus generis
erant ligna thina ? Et post pauca dicit: non sunt allata hujuscemodi thina, neque
visa usque
in praesentem diem.
(voir:
R3, 10, 11 et
R3, 10, 12)
Et quid Ophir, et ubi, unde fuerunt allata ?
(voir:
R3, 5, 11)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis