V. 3 :
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum nomini
Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub
vestigio pedum eius.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 5
Aedificavit domum Domini.
(
R3, 5, 3) Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figuram facta
estsanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum qui in fine
mundinasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici, sui videlicet
Redemptoris,aedificatur; quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris, partim
evasisperegrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis: ubi peracto ultimo
judicio, totaest regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli,
quorum nobis similitudo in futura vitapromittitur, dicente Domino:
Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis,
neque nubent, nequeducent uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim
angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
(
Lc, 20, 35 et
Lc, 20, 36) [mauvais référencement: Lc, 20] Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus,
ipsoattestante, cum ait:
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
(
Jn, 2, 19) [mauvais référencement: Jn, 2] Quod exponens Evangelista, subjunxit:
Hoc autem dicebat de templo corporis sui.
(
Jn, 2) Dicit Apostolus de nobis:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
(
1Co, 6) Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos
templumDei per inhabitantem Spiritum ejus in nobis efficimur, constat utique quia
figuramomnium nostrum, et ipsius videlicet Domini, et membrorum ejus, quae nos sumus,
templumillud materiale tenuit; sed ipsius tanquam lapidis angularis singulariter
electi etpretiosi, in fundamento fundati: nostri autem tanquam lapidum
vivorumsuperaedificatorum, super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super
ipsumDominum. Designat eamdem Dei domum spiritualem, etiam tabernaculum
quondam factum in eremoper Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad
terram repromissionis veniebatur, haecautem aedificabatur in ipsa terra repromissionis
et in civitate Jerusalem: illa ut deloco ad locum crebro Levitarum ministerio portata,
tandem in terram promissaehaereditatis induceretur; haec ut mox in patria ipsa et
in
civitate regia constructa,inviolabili semper fundamento consisteret: donec indicatum
sibi futurumcoeleste munusimpleretur. Potest in illa, praesentis Ecclesiae
labor et exsilium, in hoc futura quies etbeatitudo figurari. Vel certe quia
illa solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam et gentibusfacta
est. Possunt in illa principaliter patres, et Veteris Testamenti antiquus
ille Deipopulus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia, figuraliter
exprimi. Quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu,
excursum etlabores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia,
gaudiaqueregni coelestis, et electionem primae de Israel Ecclesiae, et salutem omnium
gentium,in Christo multis modis ostendatur insinuare figuris. Narrat autem
historia, quia Salomon domum Domini aedificaturus, quaesieritauxilium ab Hiram
regeTyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoqueSalomone postquam
regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumque mox adadjuvandum se in
omnibus ejus invenerit amicum: ita ut artifices illi, et ligna etaurum, prout opus
habebat, dederit. Cujus beneficii gratia Salomon ei per annos singulos
plurimos tritici et oleichoros in cibum domui ejus dabat. Nulli autem
dubium quod Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipsonomine et
serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo dixit Isaias:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
(
Es, 9) Hiram vero, qui Latine dicitur excelse vivens, credentes ex gentibuset
vita simul cum fide gloriosos, figuraliter exprimit. Nequealiquid prohibet,
quin Hiram (quia rex erat, regalique potentia Salomonem inaedificio domus Domini
juvabat), conversos ad fidem ipsos rerum dominos typicedenuntiet, quorum opera constat
Ecclesiam saepius adjuvatam, ac nobiliter augmentatam,et contra haereticos,
schismaticos et paganos principalibus erectam essedecretis.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)