Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 35 : illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 5
    • Aedificavit domum Domini. ( R3, 5, 3) Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figuram facta estsanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum qui in fine mundinasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici, sui videlicet Redemptoris,aedificatur; quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris, partim evasisperegrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis: ubi peracto ultimo judicio, totaest regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vitapromittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, nequeducent uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. ( Lc, 20, 35 et Lc, 20, 36) [mauvais référencement: Lc, 20] Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ipsoattestante, cum ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. ( Jn, 2, 19) [mauvais référencement: Jn, 2] Quod exponens Evangelista, subjunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. ( Jn, 2) Dicit Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? ( 1Co, 6) Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templumDei per inhabitantem Spiritum ejus in nobis efficimur, constat utique quia figuramomnium nostrum, et ipsius videlicet Domini, et membrorum ejus, quae nos sumus, templumillud materiale tenuit; sed ipsius tanquam lapidis angularis singulariter electi etpretiosi, in fundamento fundati: nostri autem tanquam lapidum vivorumsuperaedificatorum, super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super ipsumDominum. Designat eamdem Dei domum spiritualem, etiam tabernaculum quondam factum in eremoper Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur, haecautem aedificabatur in ipsa terra repromissionis et in civitate Jerusalem: illa ut deloco ad locum crebro Levitarum ministerio portata, tandem in terram promissaehaereditatis induceretur; haec ut mox in patria ipsa et in civitate regia constructa,inviolabili semper fundamento consisteret: donec indicatum sibi futurumcoeleste munusimpleretur. Potest in illa, praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hoc futura quies etbeatitudo figurari. Vel certe quia illa solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam et gentibusfacta est. Possunt in illa principaliter patres, et Veteris Testamenti antiquus ille Deipopulus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia, figuraliter exprimi. Quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu, excursum etlabores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaqueregni coelestis, et electionem primae de Israel Ecclesiae, et salutem omnium gentium,in Christo multis modis ostendatur insinuare figuris. Narrat autem historia, quia Salomon domum Domini aedificaturus, quaesieritauxilium ab Hiram regeTyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoqueSalomone postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumque mox adadjuvandum se in omnibus ejus invenerit amicum: ita ut artifices illi, et ligna etaurum, prout opus habebat, dederit. Cujus beneficii gratia Salomon ei per annos singulos plurimos tritici et oleichoros in cibum domui ejus dabat. Nulli autem dubium quod Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipsonomine et serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo dixit Isaias: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. ( Es, 9) Hiram vero, qui Latine dicitur excelse vivens, credentes ex gentibuset vita simul cum fide gloriosos, figuraliter exprimit. Nequealiquid prohibet, quin Hiram (quia rex erat, regalique potentia Salomonem inaedificio domus Domini juvabat), conversos ad fidem ipsos rerum dominos typicedenuntiet, quorum opera constat Ecclesiam saepius adjuvatam, ac nobiliter augmentatam,et contra haereticos, schismaticos et paganos principalibus erectam essedecretis.