Evangelium Secundum Ioannem

Caput 2

v. 1 :Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi.

v. 2 :Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius, ad nuptias.

v. 3 :Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.

v. 4 :Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

v. 5 :Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.

v. 6 :Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

v. 7 :Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

v. 8 :Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

v. 9 :Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,

v. 10 :et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

v. 11 :Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

v. 12 :Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus.

v. 13 :Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam:

v. 14 :et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

v. 15 :Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.

v. 16 :Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

v. 17 :Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.

v. 18 :Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?

v. 19 :Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

v. 20 :Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

v. 21 :Ille autem dicebat de templo corporis sui.

v. 22 :Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.

v. 23 :Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.

v. 24 :Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

v. 25 :et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.