Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 16 : Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 24
    • Certe verum est, quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia certiores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit: ( Jn, 2, 15 et Jn, 2, 16) [mauvais référencement: Jn, 2] nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum, quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo dissimulantur vel judicari nequeunt, ejus (procul dubio) judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est merito, si quidquid prioris est toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendare. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeant justitiae inordinatae defensiones, dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur, ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contigit ut in aliqua actione reprehendat.