V. 14 :
Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus
mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super huiuscemodi indictione.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 5
Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta
millia virorum.
Mittebatque eos in Libanum decem millia, per menses singulos vicissim, ita
ut duobus mensibus essent in domibus suis.
(
R3, 5, 13 et
R3, 5, 14) Ubi primo notandum, quod non frustra Salomon operarios de omni Israel
elegit,neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri
assumerentur. Quia nimirum non nunc deuna stirpe Aaron sacerdotes eligendi,
sed de omni suntEcclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini vel exemplo suo vel
dicto sufficiant:et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla
personarumacceptione promovendi. Tales qui cum ad erudiendos infideles in
collegium Ecclesiae vocandos ordinantur,quasi ad caedendas in Libano templi materias,
viri strenui atque electimittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo
iidem lignorum caesores recensebantur,potest ad eorum figuram apte referri, qui in
fide sanctae Trinitatis sunt perfecti,quod doctoribus maxime congruit.
Verum quia triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulosoperi
instarent, magis denarii numeri sacramentum perpenderedebemus. Dena namque
millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Dominimittuntur, quia
quicunque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decempraecepta legis
per omnia et ipsi observare, et auditoribus suis debent observandamonstrare, sed et
praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsisperare et auditoribus
suis speranda debent semper intimare. Terni autem menses, quorum distantia
singulis erat lignorum caesoribus imposita,perfectionem trium virtutum Evangelicarum
typice denuntiant: eleemosynae videlicet,orationis et jejunii. Per
eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi
explendambenevolein fratres operamur. Per orationem, omnia quibus per
internam compunctionem nostro Conditoriconjungimur. Per jejunium, omnia
quibus nos a contagione vitiorum, et illecebris saeculiobservamus, ut libera mente,
et
corpore casto, dilectioni valeamus inhaerere sempernostri Conditoris et
proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi: Nam quia mensis
plenitudine dierumlunaris circuli perficitur, recte per illum plenitudo virtutis
cujusque spiritalisostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione,
quasi luna a solerespicitur. Unus vero mensis quo ligna ad opus templi
caedebant, eleemosyna est, id est opusmisericordiae, qua erga salutem proximi, ut
in
unitatem sanctae Ecclesiae beneproficiendo perveniant, docendo, castigando,
temporaliacommoda impendendo, vitaeexempla monstrando laboramus. Duo autem
reliqui menses quibus in domibus suis manere, ac suis necessitatibussunt vacare
permissi, oratio est et jejunium, quibus praeterea quae erga necessitatemfratrum foris
operamur, nostrae salutis propriae curam intus conversi ad Dominum
mentegerimus. Et quomodo illi solum perfecte vel suae vel fraternae salutis
curam gerunt, qui sein tuitione divinae gratiae humiliter subdunt recte
sequitur:
Liber 3, Caput 5
Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem.
(
R3, 5, 14) Adoniram quippe qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem
meliusquam ipsum quem nomine imitaturm insinuat, Dominum videlicet
Salvatorem. Et tunc Adoniram operariis templi praeponitur,ut sua provisione
rite ordinet,quibus mensibus singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandam
domum suamredeant, cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua
familiariusillustratione informat ad discernendum, quando oporteat aedificandi
Ecclesiam opusinire, praedicando vel alia pietatis officia praestando; et quando
rursum conveniat adsuam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam domum
suam reverti, ethanc orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatore dignam
reddere.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 5
Legitque Salomon operarios de omni Israel.
Et erat indictio triginta virorum millia,
mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos
vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus
suis,
(
R3, 5, 13 et
R3, 5, 14) etc. Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de
omni Israel elegit, neque erat ulla portio populi, de qua non digni
tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non de una stirpe Aaron
sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare
domum Domini vel exemplo suo vel dicto sufficiant; et ubicunque inventi
fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione
promovendi: talesque cum ad erudiendos infideles, atque in collegium
Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano templi
materias viri strenui atque electi mittuntur. Et quidem
numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores recensebantur,
potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis
sunt perfecti: quod doctoribus maxime congruit. Verum quia
triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulos
operi sancto instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere
debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda
ligna in opus domus Domini mittuntur: quia quicunque doctores atque
insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia
et ipsi observare, et auditoribus suis debent observanda monstrare, sed
et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi
sperare, et auditoribus suis speranda debent semper intimare.
Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum
caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum evangelicarum typice
denuntiant: eleemosynae videlicet, orationis et jejunii. Per
eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi
explendam benevole in fratres operamur. Per orationem omnia
quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur.
Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum et
illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto
dilectioni valeamus inhaerere semper nostri Conditoris et proximi.
Et isti sunt tres menses operariorum templi. Nam
quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, recte per
illum plenitudo virtutis cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens
fidelium a Domino quotidiana illustratione, quasi luna a sole,
respicitur.
Liber 3, Caput 5
Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem,
(
R3, 5, 14) et caetera. Adoniram quippe, qui Latine dicitur Dominus meus
excelsus, quem melius quam ipsum quem nomine imitatur insinuat?
Dominum videlicet Salvatorem. Et tunc Adonira operariis
templi praeponitur, ut sua provisione rite ordinet, quibus mensibus
singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam
redeant, cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum
sua familiarius illustratione informat ad discernendum, quando oporteat
aedificandae Ecclesiae opus inire praedicando, vel alia pietatis officia
praestando; et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam
examinandam, quasi ad inspiciendam domum suam reverti, et hanc
orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatore dignam
reddere.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 5
Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel
elegit,neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri
assumerentur:quia nimirum non nunc de una stirpe Aaron sacerdotes
eligendi, sed de omni suntEcclesia quaerendi, qui aedificare domum
Domini, vel exemplo suo vel dictosufficiant, et ubicumque inventi
fuerint mox in officium doctorum absque ullapersonarum acceptione
promovendi; talesque cum ad erudiendos infideles atque incollegium
Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano
materiastempli viri strenui atque electi mittuntur.
Equidem numerus, triginta millia, quo iidem ligni caesores
censebantur,potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae
Trinitatis suntperfecti, quod doctoribus maxime congruit.
Verum quia triginta ita erant ordinata, ut dena millia per menses
singulosoperi suo instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere
debemus.
Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus
Dominimittuntur, quia quicumque doctores atque insipientium eruditores
suntordinandi, decem praecepta legis, et ipsi per omnia observare, et
auditoribussuis debent observando monstrare, sed et praemia in coelis
futura quae denariosolent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis
speranda semperintimare.
Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum
caesoribusimposita, perfectionem trium virtutum Evangelicarum typice
denuntiant,eleemosynae videlicet, orationis et jejunii; cum enim
dixisset Dominus in Evangelio:
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut
videamini ab eis
(
Mt, 6, 1); in prosecutione ejusdem sententiae non aliud quameleemosynae,
orationis et jejunii, fecit mentionem, quae non ad hominumostentationem,
sed ad solam interni inspectoris essent gloriam facienda;alioquin a
fructu aeternitatis vacua manerent.
Quibus verbis aperte docuit omnes virtutum fructus his tribus quasi
ramisdeuna charitatis radice prodeuntibus insinuari.
Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem
proximiexplemus, benevole in fratres operantes, per orationem omnia
quibus perinternam compunctionem nostro Conditori conjungimur, per
jejunium omnia quibusnos a contagione vitiorum et illecebris saeculi
observamus, ut libera mente etcorpore casto dilectioni valeamus
inhaerere, et nostri Conditoris etproximi.
Et isti sunt tres menses operariorum templi: nam quia mensis
plenitudinedierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo
virtutis cujusquespiritalis ostenditur, in quo mens fidelium a Domino
quotidiana illustrationequasi luna a sole respicitur.
Unus vero mensis, quo ligna ad opus templi caedebantur, eleemosyna est,
idest, opera misericordiae, quae erga salutem proximi et in unitatem
sanctaeEcclesiae bene proficiendo proveniant, docendo, castigando,
temporalia bonaimpendendo, vitae exempla monstrando.
Duo tamen reliqui menses, quibus in domibus suis manere, ac suis
suntnecessitatibus vacare permissi, oratio est et jejunium, quibus
praeter ea quaeerga necessitatem fratrum foris operamur, nostrae salutis
propriae curam intusconversa ad Dominum mente gerimus; et quoniam illi
solum perfecte vel suae velfraternae salutis curam gerunt, qui se
intuitione divinae gratiae humilitersubdunt, recte sequitur:
Et Adoniram erat super hujusmodi indictione
(
R3, 5, 14).
Adoniram, qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem melius quam
ipsumnomine insinuat Dominum Salvatorem? Et tunc Adoniram operariis
templipraeponitur, ut sua provisione rite ordinetur, quibus mensibus
singuli adoperandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam redeant,
cum Dominus etSalvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua
familiarius illustrationeinformat ad discernendum quando oporteat
aedificandi Ecclesiam opus inirepraedicando, vel alia pietatis officia
praestando, et quando rursum conveniatad suam ipsorum conscientiam
examinandam, quasi ad inspiciendam domum suamreverti, et hanc
orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatoredignam
reddere.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Misit etiam artifices
(
S2, 5, 11), quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis, populis
quoque
regendis jure proponerentur, Domino gentilitas obtulit, qualis ipsis apostolorum temporibus
Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus, et fortissimus martyr Cyprianus,
aliique quamplurimi. Misit aurum: quod in eadem pene significatione accipitur. Quia
nimirum viros sapientia, et ingenio praeclaros ostendit, pro quibus cunctis oblationibus
gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis: triticum videlicet verbi Dei,
et oleum
charitatis, atque unctionis, et illuminationis Spiritus sancti. Convenit apte rebus
Ecclesiae,
quod auxilium sancti operis flagitans: ait ad Hiram Salomon :
Praecipe genti, ut praecidat mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis
tuis
(
R3, 5, 6). Servi quippe Hiram, qui praecidebant cedros Salomoni de Libano, doctores sunt electi
de gentibus, quorum officii est eos, qui in mundo hoc, rebus et gloria laetabantur,
a
superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui redemptoris eorum vota
transferre.
Cum quibus videlicet servis, erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant
operi,
quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum Apostolorum, qui a Domino
didicerant,
eruditione in verbo fidei institui: ne si absque magistris docere inciperent, magistri
existerent erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna
de Libano,
quia doctiores erant servis suis ad caedendum. Sed idcirco etiam servos suos similiter
adesse
voluit, ut ostenderet caedentibus, cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei
figura in
promptu est, quia nimirum Apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere,
noverunt.
Sed gentiles ab errore liberati atque ad veritatem Evangelii transformati, melius
ipsos
gentium errores noverant: et quo certius noverunt, et artificiosius hos expugnare,
atque
evacuare didicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat,
melius novit; sed Dionysius melius revincere poterat falsa ethnicorum dogmata, quorum
cum
erroribus syllogismos a puero, et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte
quod
sequitur :
Scis enim, quod non est in populo meo vir, qui noverit caedere ligna sicut
Sidonii
(
R3, 5, 6) [mauvais référencement: R3, 6, 6]
. Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat, ullus
virorum, qui tam docte nosset errores refellere gentilium, quam ipsi ad fidem conversi
gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium
fuerunt
populi merito figura gentium accipiuntur. Quod autem servos Salomon noster in hoc
opus
miserit, in sequentibus mystico sermone designatur, cum dicitur (vers. 13 et 14):
Elegit Salomon operarios de omni Israel: et erat indictio triginta millia virorum,
mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus
essent
in domibus suis
(
R3, 5, 13 et
R3, 5, 14). Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit; neque
erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum
non de
una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare
domum Domini, vel exemplo suo, vel dicto sufficiant: et ubicunque inventi fuerint,
mox in
officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi, talesque, cum ad erudiendos
infideles, atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad cedendas in
Libano
materias templi, viri strenui, atque electi mittuntur. Et quidem numerus triginta
millium, quo
iidem lignorum caesores censebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in
fide sanctae
Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum, quia triginta millia
ita
erant ordinati, ut dena millia per menses singulos operi sancto instarent, magis denarii
numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda
ligna
in opus domus Domini mittuntur, quia quicunque doctores, atque insipientium eruditores
sunt
ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus satis
debent
observanda monstrare; sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari,
et ipsi
sperare, et auditoribus suis speranda semper debent intimare. Terni autem menses,
quorum
distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum
evangelicarum typice denuntiant, eleemosynae videlicet orationis, et jejunii. Harum
fecit
mentionem, quae non ad hominum ostentationem, sed ad solam interni inspectoris gloriam
essent
facienda, alioquin a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit
omnes
virtutum fructus, his tribus quasi ramis de una charitatis radice prodeuntibus insinuari.
Per
eleemosynam namque comprehenduntur omnia, quae ad dilectionem proximi explenda
benivole in fratres operamur: per orationem omnia, quibus per internam compunctionem
nostro conditori conjungimur. Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum, et
illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto dilectioni valeamus
inhaerere
semper, et nostri conditoris, et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi.
Nam
quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis
cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione
quasi
luna a sole respicitur.
Liber 3, Caput 2
Unus vero mensis, quo ligna ad opus templi caedebant, eleemosyna est, id est opus
misericordiae, quae erga salutem proximi, ut in unitatem sanctae Ecclesiae bene proficiendo
perveniat, docendo, castigando, temporalia commoda impendendo, vitae exempla monstrando,
laboramus. Duo autem reliqui menses, quibus in domibus suis manere, ac suis necessitatibus
sunt vacare, permissi, oratio est, et jejunium, quibus praeterea ea, quae erga necessitatem
fratrum foris operamur, nostrae salutis proprie curam intus conversa ad Dominum mente,
gerimus. Et quoniam illi solum perfecte vel suae, vel fraternae salutis curam gerunt,
qui se
intuitione divinae gratiae humiliter subdunt, recte sequitur :
Et Adoniram erat super hujuscemodi indictione
(
R3, 5, 14). Adoniram namque, qui latine dicitur: Dominus meus excelsus, quem melius, quam
ipsum, quem nomine imitatur insinuat, Dominum videlicet Salvatorem? Et tunc Adoniram
operariis
templi praeponitur, ut sua provisione rite ordinet, quibus mensibus singuli ad operandum
exeant, quibus denuo ad curandum domum suam redeant, cum Dominus, et Salvator noster
mentes
sanctorum praedicatorum sua familiarius illustratione informat, ad discernendum, quando
oporteat, aedificandi Ecclesiam opus inire: praedicando, vel alia pietatis officia
praestando,
et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam
domum suam, reverti, et hanc orationibus, ac jejuniis superno inspectore, ac visitatore
dignam
reddere.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis