Liber Tertius Regum

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
PrécédentSuivant

V. 6 : Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 5
    • Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis, mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcunque petieris. Scis enim quomodo non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii. Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum, super populum hunc plurimum. Et misit Hiram ad Salomonem dicens: Audivi quaecunque mandasti mihi. Egofaciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: Praebebisque necessaria mihi, detur cibus domui meae. Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna juxta omnem voluntatem ejus. Salomon autem praebebat Hiram viginti millia choros tritici in cibum domui ejus, et viginti choros purissimi olei. Haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei, eratque pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus. ( R3, 5, 6, R3, 5, 7, R3, 5, 8, R3, 5, 9, R3, 5, 10, R3, 5, 11 et R3, 5, 12) Servi quippeHiram, qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores suntelecti de gentibus, quorum officii est, eos qui in hoc mundo rebus et glorialaetabantur, et superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium suiRedemptoris, eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis, erant et servi Salomonis, ac pariter memoratoinstabant operi; quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum,qui a Domino didicerant, eruditione in verbo fidei instituti: ne si absque magistrisdocere inciperent, magistri existerent erroris, idcirco etenim Salomon servos Hiramcaedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis adcaedendum. Sed idcirco etiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibuscujus mensurae ligna fierideberent. Cujus rei figura in promptu est: quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii,quod a Domino audiere, noverunt, sed gentiles ab errore conversi, atque ad veritatemEvangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant. Et quo certius noverunt, eo artificiosius hos expugnare atque evacuaredidicerunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 5
    • « Misit et aurum. » Quod in eadem pene significatione accipitur: quia nimirum viros sapientia et ingenio praeclaros ostendit, pro quibus cunctis oblationibus gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis, triticum videlicet verbi Dei et oleum charitatis atque unctionis et illuminationis Spiritus sancti. Convenit autem apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans, ait ad Hiram Salomon: Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis. ( R3, 5, 6) Servi quippe Hiram qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est eos qui in hoc mundo rebus et gloria laetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui Redemptoris eorum vota transferre, cum quibus videlicet servis erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi; quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerant eruditionem, verbo fidei institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum; sed idcirco etiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibus cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere, noverunt. Sed gentiles ab errore conversi atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant, et quo certius noverunt, eo artificiosius hoc expugnare atque evacuare didicerunt.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 4
    • Sequitur dehinc historia quando Salomon aedificaturus domum Domino quaesieritauxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipsoSalomone, postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumquemox ad adjuvandum se omnibus ejus invenerit animum, ita ut artifices illi etligna et aurum, prout opus habebat, dederit, cujus beneficii gratia Salomon eiper annos singulos plurimos tritici et hordei coros, in cibum domui ejusdabat. Nulli autem dubium quod Salomon qui interpretatur Pacificus, et ipso nomineet serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo Isaias dixit: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (voir: Es, 9, 6) . Hiram vero qui Latine dicitur Vivens excelse, credentes ex gentibus et vitasimul cum fide gloriosos figuraliter exprimit. Neque aliquid prohibet quin Hiram, quia rex erat, regalique potentiaSalomonem in aedificio domus Domini juvabat, conversos ad fidem ipsos rerumdominos typice denuntiet, quorum ope constat Ecclesiam saepius adjutam acnobiliter augmentatam, et ejus haereticos, schismaticos et paganos,principalibus erectos esse decretis. Petit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram, quia cum veniens incarne Dominus dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam aedificare disponeret,non de Judaeis tantummodo, verum etiam de gentibus adjutores operis elegit; namde utroque populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna, quae indomum Domini ponerentur: quia conversa gentilitas misit ad Dominum virosquondam ad saeculum claros, sed securi Dominicae increpationis de monte suaesuperbiae jam dejectos et humiliatos, qui ad normam evangelicae veritatisinstituti, in aedificio Ecclesiae pro suo quique merito et temporecollocarentur. Misit etiam artifices, quia conversos ad veram sapientiam philosophos, quigratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, Dominogentilitas obtulit: qualis ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita,qualis deinceps doctor suavissimus et fortissimus martyr Cyprianus, aliiquequamplurimi. Misit et aurum, quod in eadem significatione accipitur, quia nimirum virossapientia et ingenio praeclaros ostendit; pro quibus oblationibus cunctagentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis, triticum videlicet verbiDei, et oleum charitatis et unctionis, atque illuminationis Spiritussancti. Convenit apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans, ait ad Hiram Salomon: Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis ( R3, 5, 6). Servi quippe Hiram qui praecidebant cedros Salomoni de Libano, doctores suntelecti de gentibus, quorum officii est, eos qui in hoc mundo rebus et glorialaetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad hoc secundum suiRedemptoris eorum vota transferre, cum quibus videlicet servis erant et serviSalomonis, ac pariter memorato instabant operi: quia primi doctores ex gentibusnecesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerunt eruditione inverbo fidei institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistriexisterent erroris; idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluitligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum; sed idcircoetiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibus cujusmensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbumEvangelii, qui a Domino audire noverunt, sed gentiles ab errore conversi, atquead veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant; etquo certius noverunt, eo artificiosius hos expugnare atque evacuaredidicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat, meliusnovit, sed Dionysius melius revincere poterat falsa ethnicorum dogmata, quorumcum erroribus syllogismos a puero et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte quod sequitur: Scis enim quod non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere, sicut Sidonii ( R3, 5, 6). Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat,ullus virorum qui tam docte nosset refellere errores gentilium, quam ipsi adfidem conversi gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium fuerunt populi, merito in figuragentium accipiuntur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Misit etiam artifices ( S2, 5, 11), quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis, populis quoque regendis jure proponerentur, Domino gentilitas obtulit, qualis ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus, et fortissimus martyr Cyprianus, aliique quamplurimi. Misit aurum: quod in eadem pene significatione accipitur. Quia nimirum viros sapientia, et ingenio praeclaros ostendit, pro quibus cunctis oblationibus gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis: triticum videlicet verbi Dei, et oleum charitatis, atque unctionis, et illuminationis Spiritus sancti. Convenit apte rebus Ecclesiae, quod auxilium sancti operis flagitans: ait ad Hiram Salomon : Praecipe genti, ut praecidat mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis ( R3, 5, 6). Servi quippe Hiram, qui praecidebant cedros Salomoni de Libano, doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est eos, qui in mundo hoc, rebus et gloria laetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui redemptoris eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis, erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi, quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum Apostolorum, qui a Domino didicerant, eruditione in verbo fidei institui: ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum. Sed idcirco etiam servos suos similiter adesse voluit, ut ostenderet caedentibus, cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum Apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere, noverunt. Sed gentiles ab errore liberati atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant: et quo certius noverunt, et artificiosius hos expugnare, atque evacuare didicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat, melius novit; sed Dionysius melius revincere poterat falsa ethnicorum dogmata, quorum cum erroribus syllogismos a puero, et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte quod sequitur : Scis enim, quod non est in populo meo vir, qui noverit caedere ligna sicut Sidonii ( R3, 5, 6) [mauvais référencement: R3, 6, 6] . Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat, ullus virorum, qui tam docte nosset errores refellere gentilium, quam ipsi ad fidem conversi gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium fuerunt populi merito figura gentium accipiuntur. Quod autem servos Salomon noster in hoc opus miserit, in sequentibus mystico sermone designatur, cum dicitur (vers. 13 et 14): Elegit Salomon operarios de omni Israel: et erat indictio triginta millia virorum, mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus essent in domibus suis ( R3, 5, 13 et R3, 5, 14). Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit; neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non de una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini, vel exemplo suo, vel dicto sufficiant: et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi, talesque, cum ad erudiendos infideles, atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad cedendas in Libano materias templi, viri strenui, atque electi mittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores censebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum, quia triginta millia ita erant ordinati, ut dena millia per menses singulos operi sancto instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Domini mittuntur, quia quicunque doctores, atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus satis debent observanda monstrare; sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda semper debent intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum evangelicarum typice denuntiant, eleemosynae videlicet orationis, et jejunii. Harum fecit mentionem, quae non ad hominum ostentationem, sed ad solam interni inspectoris gloriam essent facienda, alioquin a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit omnes virtutum fructus, his tribus quasi ramis de una charitatis radice prodeuntibus insinuari. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia, quae ad dilectionem proximi explenda benivole in fratres operamur: per orationem omnia, quibus per internam compunctionem nostro conditori conjungimur. Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum, et illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto dilectioni valeamus inhaerere semper, et nostri conditoris, et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi. Nam quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur.