Liber Tertius Regum

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
PrécédentSuivant

V. 16 : absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, praecipientium populo et his qui faciebant opus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 5
    • Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte absque praepositis, qui praeerant singulis operibus, numero trium milliumtrecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus. ( R3, 5, 15 et R3, 5, 16) Latomi dicuntur lapidum caesores, idem autem lapidum caesores quod et lignorumcaesores figurate designant, hoc est sanctos praedicatores, qui mentes insipientiumdolabra verbi Dei exercent, eosque ab ea qua nati sunt tortitudine ac deformitatetransmutare contendunt, ac regulariter institutos unitate fidelium, aedificationisvidelicet domus Dei aptos reddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata, utraquemateries ad montem domus Domini transfertur, patet sensus, quod omnes in montesuperbiae nati sumus, quicunque autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam,excidimur catechizandoet sacramenta fidei percipiendo de monte superbiae, et in montemdomus Domini transferimur: quia, eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum quaeest in unitate sanctae Ecclesiae pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi; ut pars in monte lapidescaederent, pars item onera portarent. Diversa namque sunt dona Spiritus, et quidam majorem dicendi ac protervos arguendiconstantiam habent: quidam mitiores ad consolandos pusillanimes et infirmossublevandos existunt: quidam utriusque virtutis munere praediti, ad opus domus Dominiconveniunt. Quales fieri voluit eos quibus loquitur Apostolus, dicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. ( 1Th, 5) Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditoresScripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere etcontemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare (voir: Ga, 6) , ut impleamus legem Christi, conveniat. Recte praefati operarii septuaginta millia, et octoginta millia esseperhibentur. Septuaginta millia videlicet propter sabbatismum animarum: septimus enim dies insabbatum, id est requiem, consecratus est. Octoginta millia propter spem resurrectionis, quae octava die, id est postsabbatum in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetatefutura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirumsanctaeTrinitatis, quam per sancta nobis eloquia praediCant. Quod vero pro tribusmillibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenon (voir: Ch2, 2) tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium vivorumperfectionem respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo perfectabonorum solent opera figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis, opera justitiae docet habenda, rectepraepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur. Nec praetereundum quod haec septuaginta millia et octoginta millia portantiumonera, et latomorum cum praepositis suis, non fuere de Israel, sed de proselytis, idest advenis, qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenti. Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides de montibus caederent: tria autem millia, et sexcentos praepositos operum populi, ( Ch2, 2) etc. Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem etconsortium populi Dei, accepta circumcisione, transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis,fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta millia eorum qui ad praecidendas deLibanocedros missi sunt. De proselytis istis, de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus Hiram ipse et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant deLibano. Omne igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia, in aedificationetempli praecessit. Judaei namque et proselyti, et gentiles conversi ad veritatem Evangelii, unameamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendo, construunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 5
    • Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus, ( R3, 5, 15 et R3, 5, 16) et caetera. Latomos dicit lapidum caesores; idem autem lapidum caesores, quod et lignorum caesores figurate designant: hoc est, secundum praedicationes quod mente insipientium dolabro verbi Dei exercent, eosque ab ea, in qua nati sunt, fortitudine ac deformitate transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus Dei, aptos reddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata utraque materies ad montem domus Domini transfertur, patet sensus quod omnes in monte superbiae nati sumus. Quia de praevaricatione primi hominis, quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicunque autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando, et sacramenta fidei percipiendo de monte superbiae, et in montem Domini transferimur, quia eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae, pervenimus. Notandum autem quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides caederent, pars item onera portarent. Diversa namque sunt dona Spiritus, quod quidam dicendi ac protervos arguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos pusillanimes, et infirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti ad opus domus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos, quibus loquitur Apostolus, dicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. ( 1Th, 5) Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo mitiores docere et contemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat (voir: Ga, 6) . Recte praefati operarii septuaginta millia, et octoginta millia esse perhibentur. Septuaginta videlicet propter sabbatismum animarum: septimus enim dies in sabbatum, id est, requiem consecratus est. Octoginta propter spem resurrectionis, quae octava die, id est, post sabbatum in Domino processit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetate futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia praediCant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis in libro Paralipomenon tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorum perfectionem respicit (voir: Ch2, 2) . Nam quia in senario numero mundi ornatum complevit, recte in eo perfecta bonorum opera solent figurari. Et quia sacra Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur. Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum praepositis suis non fuere de Israel, sed de proselytis, id est, advenis qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel post denumerationem quam denumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia et tria millia sexcenti, fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, etc. ( Ch2, 2). Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione, transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel illi triginta millia ad praecidendas de Libano cedros missi sunt; de proselytis isti sunt, de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores; de gentibus Hiram ipse et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus, per quod aedificanda erat Ecclesia, in aedificatione templi praecessit. Judaei namque, proselyti et gentiles conversi ad veritatem Evangelii unam eamdemque Christi Ecclesiam sive recte vivendo, sive etiam docendo construunt.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 6
    • Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus ( R3, 5, 15 et R3, 5, 16). Latomos dicit lapidum caesores. Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum figurate designant, hoc estsanctos praedicatores, qui mentes insipientium de labore verbi Dei exercent, eteas ab ea qua inquinati sunt turpitudine ac deformitate transmutare contendunt,ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus Dei aptosreddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparatautraque materia ad montem domus Domini transfertur, patet sensus, quod omneshomines in monte superbiae nati sumus, quia de praevaricatione primi hominisquam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicumque autem gratia praeordinati ad vitam excidimur, catechizando adsacramenta fidei percipienda, de monte superbiae ad montem domus Dominitransferimur, qui eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum, quae est inunitate sanctae Ecclesiae pervenimus. Notandum autem quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in montelapides caederet, pars item onera portaret. Diversa namque sunt dona spiritus, et quidam majorem dicendi ac protervosarguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos pusillanimes etinfirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti adopus domus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos quibus loquitur Apostolusdicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes ( 1Th, 5, 14). Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt conditores sacraeScripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere, etcontemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamuslegem Christi, conveniat. Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus, sive incastigandis eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro praemia, velquietis animarum post mortem, vel beatae corporum immortalitatisexspectat. Unde recte praefati operarii septuaginta millia et octoginta millia esseperhibentur: septuaginta videlicet propter sabbatum animarum, septimus enimdies in sabbatum, id est, requiem consecratus est; octoginta, propter spemresurrectionis quae octava die, id est, post sabbatum in Domino praecessit, etin nobis quoque octava die simul et aetate octava futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctaeTrinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenontria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorumperfectionem respicit: nam quia in senario numero Dominus mundi ornatumcomplevit, recte in eo perfecta bonorum opera solent figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis et justitiae opera docet habenda,recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisseperhibentur. Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia portantium oneraet latomorum cum praepositis suis non fuerunt de Israel, sed de proselytis, idest, advenis qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti, fecitque eos septuaginta millia qui onera portarent, etc. (voir: Ch2, 2) . Proselyti autem vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus progeniti, infidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis,fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta millia, qui ad praecidendas de Libanocedros missi sunt; de proselytis, isti de quibus locuti sumus, lapidumcaesores; de gentibus, ipse Hiram et servi ejus, qui cum servis Salomonis lignacaedebant de Libano. Omne igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia, inaedificatione templi praecessit. Judaei namque proselyti et gentiles conversi ad veritatem Evangelii, unameamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendoconstruunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis, qui praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum praecipientium populo, et his, qui faciebant opus ( R3, 5, 15 et R3, 5, 16), etc. Latomos dicunt lapidum caesores Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum caesores figurate designat: hoc est sanctos praedicatores, qui mentes insipientium de labore verbi Dei exercent, eosque ab ea, in qua nati sunt, turpitudine, ac deformitate transmutare contendunt: ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus Dei, aptos reddere curant. Quod autem et ligna, et lapides in monte ceduntur, et caesa, ac praeparata utraque materia, ad montes domus Domini transfertur, patet sensus; quia omnes homines in monte superbiae nati sumus: quia de praevaricatione primi hominis, quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicunque gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando, et sacramenta fidei percipiendo, de monte superbiae in montem domus Domini transferimur, qui eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae, pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides cederent, pars item onera portarent. Diversa sunt namque dona spiritus, et quidam majorem dicendi, ac protervos arguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos pusillanimes, et infirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti ad opus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos, de quibus loquitur Apostolus dicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes ( 1Th, 5, 14). Praepositi autem, qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere, et contemptores corripere: (voir: Ga, 6, 2) quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat.