Liber Tertius Regum

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
PrécédentSuivant

V. 17 : Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 5
    • Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, in fundamentum templi, et quadrarent eos, ( R3, 5, 17) etc. Fundamentum templi nullum est mystice intelligendum, quam illud quod ostendit Apostolus dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. ( 1Co, 3) Qui propterea fundamentum domus Domini potest recte vocari; quia, sicut ait Petrus: Non est aliud sub coelo datum nomen hominibus, in quo oporteat salvos fieri. ( Ac, 4) In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi tolluntur, cum praecipui factis ac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quo firmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere (quod est latitudinem parietis portare) sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis sive visibiliter sive invisibiliter ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Qui bene lapides primo quadrati, ac sic in fundamento poni jubentur. Quadratum namque omne quocunque vertitur, fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimulantur electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiam morte a sui rectitudine possint status inclinari.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 7
    • Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos ( R3, 5, 17). Fundamentum templi nullum est aliud intelligendum mystice, quam illud quodostendit Paulus, dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christus Jesus ( 1Co, 3, 11). Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari, quia, sicut aitbPetrus: Non est aliud sub coelo datum hominibus nomen, in quo oporteat nos salvos fieri (voir: Ac, 4, 12) . In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi ponuntur cum praecipui factisac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quofirmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere, quod estaltitudinem portare sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omneponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramentaveritatis sive visibiliter sive invisibiliter ab ipsa Dei sapientiaperceperunt. Unde et nobis qui corum vitam sive doctrinam studemus pro nostro moduloimitari, fundatos dicit Apostolus super fundamentum apostolorum etprophetarum. Sed et generaliter perfecti quique qui fideliter ipsi Domino adhaerere, etimpositas sibi fratrum necessitates fortiter ferre didicerunt, hi possuntlapidibus grandibus ac pretiosis indicari; qui bene lapides primo quadrari, acsic in fundamento poni jubentur; quadratum namque omne quocumque vertitur,fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur doctorum, quae ita in fidei firmitateconsistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiamsua morte a sui status rectitudine possint inclinari, quales videlicet doctoresEcclesia non solum de Judaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Unde bene de lapidibus hujusmodi grandibus pretiosis et quadratis subditur: Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram ( R3, 5, 18). Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctoruminstructione et instantia, quidquid in se habent noxium et inane relinquunt,atque ante conspectum sui Conditoris, solam insitae justitiae regulam, quasistabilem quadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed etiamcaementarii Hiram: quia ex utroque populo fuerunt doctores sanctae Ecclesiae,immo tam sublimes ex utroque Dei populo fuerunt nonnulli, qui ipsorum quoquedoctorum sublimium jure doctores existerent, et quasi quadrantes eos adsublevandum domus Domini aedificium pararent; neque enim soli Jeremias etIsaias, et caeteri ex circumcisione prophetae, verum etiam beatus Job cumfiliis suis, qui erant ex gentibus, maximam vitae suae patientiae formam,maxima doctrinae salutaris praeconia sequentis aevi doctoribus ministrarunt,quo abjectis verbis actibus cogitationum supervacuis, ad portandum onus sanctaeEcclesiae digni et apti inventi sunt. Porro Byblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum Domino ( R3, 5, 18). Byblus est civitas in Syria Phoenicis, a qua Byblii sunt vocati, cujusmeminit Ezechiel, dicens: Sapientes tui Tyrii facti sunt; gubernatores tui, senes Bybli et prudentes ejus (voir: Ez, 27, 8 et Ez, 27, 9) . Pro quo in Hebraeo continetur Gobel, sive Gebal, qui interpretatur Definiens,sive Determinans; quod vocabulum convenit eis qui corda hominum ad aedificiumspiritale, quod ex virtutibus animae construitur, parant; sic enim solum suosadjutores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius sacrispaginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum calleincedendum, certa definitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui dissertionem fidei catholicaeignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere aliosregulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificanda domo Domini, primo sunt ligna et lapides de monte caedendi;quia eos quos in fide veritatis instruere quaerimus, primo necesse est utrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati sunt,doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentumtempli ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori, eorum vitam inomnibus moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere,quos per virtutem humilitatis spiritaliter Domino adhaerere noverimus; quosinvincibili mentis stabilitate, quasi quadratos quodam modo atque ad omnestentationum incursus immobiles perdurare conspicimus, quos pretiosos et grandesmerito hac fama comperimus. Post fundamentum vero talibus ac tantis lapidibus compositum aedificanda estdomus, praeparatis diligenter lignis ac lapidibus, ac decenti ordinecollocatis, quae olim de prisco suo statu vel radice fuerant abstracta: quiapost prima fidei rudimenta collocata in nobis juxta exemplum sublimium virorumhumilitate, addendus est in altum paries bonorum quasi superimpositis sibiinvicem ordinibus lapidum, ambulando ac proficiendo de virtute invirtutem. Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi, quadrati, primi sunt, utsupra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audieruntsalutis. Superpositi autem ordines lapidum vel lignorum, sequentes suo quosque temporedesignant sacerdotes ac doctores, quorum vel praedicatione ac ministeriofabrica crescit Ecclesiae, vel ordinatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libroParalipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum eiimpensas templi quas praeparaverat, ostenderet: Omnem pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi ( Ch1, 29, 2). Marmor autem Parium, marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignereconsuevit. Unde poeta de illa: Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequorCycladas, et crebris legimus freta concita ventis ( Verg, Aen, 3). Nivea ergo Paros dicitur, eo quod candidissimigeneris marmor mittat. Est autem una de Cycladibus insula, quo videlicet lapide templum fuisse factum, Josephus insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram, ex lapide constructum albo. Altitudo fuit viginti cubitorum et centum. Nec mysterii sensus in abdito est: cuivis enim patet quia marmor candidum, exquo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem, simul etconscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales voluit essesapiens ille architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapidespretiosos, auro argentoque redimitos. Charissimi , inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei ( 2Co, 7, 1).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos ( R3, 5, 17) [mauvais référencement: R3, 5, 27] . Fundamentum templi nullum est aliud mystice intelligendum, quam illud, quod ostendit Apostolus dicens : Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est, Christus Jesus ( 1Co, 3, 11). Qui propterea recte fundamentum domus domini potest vocari, quia sicut ait Petrus : Non est aliud sub coelo datum hominibus nomen, in quo oporteat nos salvos fieri ( Ac, 4, 12). In quod fundamentum lapides grandes, et pretiosi ponuntur, cum praecipui factis, ac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent conditori; ut quo firmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere, (quod est latitudinem portare) sufficiant. Lapides ergo, qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur, proprie sunt prophetae, et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis, sive visibiliter, sive invisibiliter, ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Unde et nobis, qui eorum vitam, sive doctrinam studemus, pro nostro modulo imitari, fundatos dicit Apostolus : super fundamentum apostolorum et prophetarum ( Ep, 2, 20). Sed et generaliter quicunque, et fideliter ipsi Domino adhaerere, et impositas sibi fratrum necessitates fortiter ferre didicerunt, hi possunt lapidibus grandibus, ac pretiosis indicari. Qui bene lapides primo quadrari, ac sic in fundamento poni jubentur: quadratum namque omne, quocunque vertitur, stare fixum consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiam morte a sua rectitudine possint statu declinari. Quales videlicet doctores Ecclesia, non solum de Judaea, verum etiam de gentibus per plures suscepit. Unde bene de lapidibus hujus mundi grandioribus pretiosis et quadratis subditur: