Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 2 : Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 7
    • Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos ( R3, 5, 17). Fundamentum templi nullum est aliud intelligendum mystice, quam illud quodostendit Paulus, dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christus Jesus ( 1Co, 3, 11). Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari, quia, sicut aitbPetrus: Non est aliud sub coelo datum hominibus nomen, in quo oporteat nos salvos fieri (voir: Ac, 4, 12) . In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi ponuntur cum praecipui factisac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quofirmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere, quod estaltitudinem portare sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omneponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramentaveritatis sive visibiliter sive invisibiliter ab ipsa Dei sapientiaperceperunt. Unde et nobis qui corum vitam sive doctrinam studemus pro nostro moduloimitari, fundatos dicit Apostolus super fundamentum apostolorum etprophetarum. Sed et generaliter perfecti quique qui fideliter ipsi Domino adhaerere, etimpositas sibi fratrum necessitates fortiter ferre didicerunt, hi possuntlapidibus grandibus ac pretiosis indicari; qui bene lapides primo quadrari, acsic in fundamento poni jubentur; quadratum namque omne quocumque vertitur,fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur doctorum, quae ita in fidei firmitateconsistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiamsua morte a sui status rectitudine possint inclinari, quales videlicet doctoresEcclesia non solum de Judaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Unde bene de lapidibus hujusmodi grandibus pretiosis et quadratis subditur: Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram ( R3, 5, 18). Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctoruminstructione et instantia, quidquid in se habent noxium et inane relinquunt,atque ante conspectum sui Conditoris, solam insitae justitiae regulam, quasistabilem quadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed etiamcaementarii Hiram: quia ex utroque populo fuerunt doctores sanctae Ecclesiae,immo tam sublimes ex utroque Dei populo fuerunt nonnulli, qui ipsorum quoquedoctorum sublimium jure doctores existerent, et quasi quadrantes eos adsublevandum domus Domini aedificium pararent; neque enim soli Jeremias etIsaias, et caeteri ex circumcisione prophetae, verum etiam beatus Job cumfiliis suis, qui erant ex gentibus, maximam vitae suae patientiae formam,maxima doctrinae salutaris praeconia sequentis aevi doctoribus ministrarunt,quo abjectis verbis actibus cogitationum supervacuis, ad portandum onus sanctaeEcclesiae digni et apti inventi sunt. Porro Byblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum Domino ( R3, 5, 18). Byblus est civitas in Syria Phoenicis, a qua Byblii sunt vocati, cujusmeminit Ezechiel, dicens: Sapientes tui Tyrii facti sunt; gubernatores tui, senes Bybli et prudentes ejus (voir: Ez, 27, 8 et Ez, 27, 9) . Pro quo in Hebraeo continetur Gobel, sive Gebal, qui interpretatur Definiens,sive Determinans; quod vocabulum convenit eis qui corda hominum ad aedificiumspiritale, quod ex virtutibus animae construitur, parant; sic enim solum suosadjutores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius sacrispaginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum calleincedendum, certa definitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui dissertionem fidei catholicaeignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere aliosregulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificanda domo Domini, primo sunt ligna et lapides de monte caedendi;quia eos quos in fide veritatis instruere quaerimus, primo necesse est utrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati sunt,doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentumtempli ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori, eorum vitam inomnibus moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere,quos per virtutem humilitatis spiritaliter Domino adhaerere noverimus; quosinvincibili mentis stabilitate, quasi quadratos quodam modo atque ad omnestentationum incursus immobiles perdurare conspicimus, quos pretiosos et grandesmerito hac fama comperimus. Post fundamentum vero talibus ac tantis lapidibus compositum aedificanda estdomus, praeparatis diligenter lignis ac lapidibus, ac decenti ordinecollocatis, quae olim de prisco suo statu vel radice fuerant abstracta: quiapost prima fidei rudimenta collocata in nobis juxta exemplum sublimium virorumhumilitate, addendus est in altum paries bonorum quasi superimpositis sibiinvicem ordinibus lapidum, ambulando ac proficiendo de virtute invirtutem. Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi, quadrati, primi sunt, utsupra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audieruntsalutis. Superpositi autem ordines lapidum vel lignorum, sequentes suo quosque temporedesignant sacerdotes ac doctores, quorum vel praedicatione ac ministeriofabrica crescit Ecclesiae, vel ordinatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libroParalipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum eiimpensas templi quas praeparaverat, ostenderet: Omnem pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi ( Ch1, 29, 2). Marmor autem Parium, marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignereconsuevit. Unde poeta de illa: Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequorCycladas, et crebris legimus freta concita ventis ( Verg, Aen, 3). Nivea ergo Paros dicitur, eo quod candidissimigeneris marmor mittat. Est autem una de Cycladibus insula, quo videlicet lapide templum fuisse factum, Josephus insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram, ex lapide constructum albo. Altitudo fuit viginti cubitorum et centum. Nec mysterii sensus in abdito est: cuivis enim patet quia marmor candidum, exquo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem, simul etconscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales voluit essesapiens ille architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapidespretiosos, auro argentoque redimitos. Charissimi , inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei ( 2Co, 7, 1).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum ( R3, 5, 18). Giblos est civitas in Syria Pheniciae, a quo Giblii sunt vocati, cujus meminit Ezechiel dicens : Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Giblii, et prudentes ejus ( Ez, 27, 8 et Ez, 27, 9) [mauvais référencement: Ez, 37, 8] . Pro quo in Hebraeo continetur: Gobel, sive Gebal, quod interpretatur diffiniens, sive determinans. Quod vocabulum apte convenit eis qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex virtutibus animae construitur, parant: sic etenim solum suos auditores fidem, et opera justitiae sufficiunt docere, dum ipsi prius sacris paginis edocti, diligenter, quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum, certa diffinitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui discretionem catholicae fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere alios regulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificando ergo domum Domini primo sunt ligna, et lapides caedendi de monte, quia eos, quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est, ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis, in qua nati sumus, doceamus renascendo erui, deinde quaerendi sunt lapides pretiosi, et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori, eorum in omnibus vitam, moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere, quos per virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus. Quos invincibili mentis stabilitate, quasi quadratos quodam modo, atque ad omnes tentationum incursus, immobiles perdurare conspicimus, quos pretiosos, et grandes merito, ac fama comperimus. Post fundamentum vero talibus, ac tantis lapidibus compositum, aedificanda est domus Domini, praeparatis diligentius lignis, ac lapidibus, ac decenti ordine collocatis. Quae olim de prisco suo situ (vel radice) fuerant abstracta, quia post prima fidei rudimenta, post collocata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis addendus est in altum paries operum bonorum, quasi super impositis sibi invicem ordinibus lapidum ad ambulandum ( Ps, 83, 8), ac proficiendum de virtute in virtutem ( Ps, 83, 8). Vel certe lapides fundamenti grandes pretiosi, et quadrati, primi sunt, ut supra diximus, Ecclesiarum magistri (voir: Ep, 2, 20) , qui ab ipso Domino verbum audierunt salutis. Superpositi autem ordines lapidum, sive lignorum, sequentes suo quoque tempore sacerdotes, quorum vel praedicatione, ac ministerio fabrica crescit Ecclesiae, vel ( ornatur ) ordinatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum ei impensas templi, et quae paraverat, ostenderet : Omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime praeparavi ( Ch1, 29, 2). Marmor autem parium marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignere consuevit. Unde poeta de illa : Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cyclada, sed crebri legimus freta concita ventis. ( Verg, Aen, 3, 126 et Verg, Aen, 3, 127) Nivea ergo Paron dicitur, eo quod candidissimi generis marmor mittat. Est autem una de Cycladibus insulis, quo videlicet lapide templum fuisse factum Josephus insinuat dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram ex lapide albo constructum: altitudo fuit viginti quinque cubitorum, et centum. Nec mysterii sensus in abdito est; cuivis etenim patet, quia marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem, simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales esse voluit sapiens ille architectus eos, quos super fundamentum Christi locabat, lapides pretiosos, auro argentoque redimitos : Charissimi , inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei ( 2Co, 7, 1). Aedificium in superiore hujus voluminis parte habes a beato Beda expositum.