V. 18 :
quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram: porro Giblii
praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 5
Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram.
(
R3, 5, 18) Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium
sanctoruminstructione et instantia, quidquid in se habent noxium et inane relinquunt:
atqueante conspectum sui Creatoris, solam insitae sibi justitiae regulam, quasi
stabilemquadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem hos lapides, non
solum caementariiSalomonis, sed et caementariiHiram, quia ex utroque populo doctores
fuere sanctae Ecclesiae.
Liber 3, Caput 5
Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum.
(
R3, 5, 18) Giblos est civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel, dicens:
Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes Giblii et prudentes
ejus,
(
Ez, 28) etc. Pro qua in Hebraeo continetur Gebel sive
Jabal, quodinterpretatur definiens sive disterminans:
quod vocabulum apteconvenit eis qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex
virtutibus animaeconstruitur, parant. Sic etenim solummodo suos auditores
fidem et opera justitiae docere sufficiunt,dum ipsi prius sacris paginis edocti
diligenter quae sit fides tenenda, quovirtutumcalle incedendum, certa definitione
veritatis didicerint. Nam frustra officium sibi doctoris usurpat, qui
discretionem catholicae fideiignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam
sibi aedificant, qui docere alios regulam,quam ipsi non didicere, conantur.
In aedificanda ergo domo Dei, primo sunt ligna et lapides caedendi de monte: quiaeos
quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est ut abrenuntiarediabolo
ac de sorte primae praevaricationis, in qua nati sunt, doceamus
renascendoerui. Denique quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque
in fundamentum templiponendi, ut meminerimus abdicata conversatione priori, eorum
in
omnibus vitam moresqueinspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos
per
virtutemhumilitatisspecialiter Domino adhaerere noverimus. Addendus est in
altum paries operum bonorum, et quasi superimpositis sibi invicemordinibus lapidum,
ambulandum est ac proficiendum de virtute in virtutem. Vel certe lapides
fundamento grandes, pretiosi et quadrati, primi sunt (ut supradiximus) Ecclesiarum
magistri, qui ab ipso Domino verbum audiere salutis. Superpositi autem
lapides ordinum sive lignorum, sequentes sunt, suo quiquetempore sacerdotes ac
doctores, quorum vel praedicatione ac ministerio, fabricaturEcclesia vel ordinatur
virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides quibus factum est templum,
in libroParalipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum ei
impensastempli quas praeparaverat ostenderet:
Omnempretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi.
(
Ch1, 29) Marmor autem Parium marmor candidum dicitur: quale eadem insula
gignereconsuevit. Unde poeta de illa: Olearon niveamque Paron sparsasque
per aequorCycladas, et crebris legimus freta concita terris.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 5
Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii
Hiram.
(
R3, 5, 18) Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium
sanctorum instructione et instantia quidquid in se habent noxium et
inane relinquunt, atque ante conspectum sui creatoris insitae sibi
justitiae regulam, quasi stabilem quadraturae formam, ostendunt.
Dolaverunt autem hos lapides non solum caementarii Salomonis,
sed et caementarii Hiram, quia ex utroque populo doctores fuere sanctae
Ecclesiae.
Liber 3, Caput 5
Porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam
domum.
(
R3, 5, 18) Giblos est civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel dicens:
Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes
Giblii et prudentes ejus.
(
Ez, 27) Pro quo in Hebraeo continetur Gobal sive Gebal,
quod interpretatur definiens, sive disterminans: quod
vocabulum apte convenit eis qui corda hominum ad aedificium spirituale,
quod ex virtutibus animae construitur, parant: sic etenim solummodo suos
auditores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius
sacris paginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum
calle incedendum, certa definitione veritatis didicerint. Nam
frustra officium sibi doctoris usurpat, qui discretionem catholicae
fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui
docere allos regulam, quam ipsi non didicere, conantur. In
aedificanda ergo domo Dei primo sunt ligna et lapides caedendi de monte:
quia eos quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est
ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati
sunt doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides
pretiosi et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus
abdicata conversatione priori, eorum in omnibus vitam moresque
inspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos per
virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus.
Addendus est in altum paries operum bonorum, et quasi super
impositis sibi invicem ordinibus lapidum ambulandum est ac proficiendum
de virtute in virtutem.
(
Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83] Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi et quadrati primi
sunt, ut supra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum
audiere salutis. Superpositi autem ordines lapidum sive
lignorum sequentes sunt, suo quique tempore sacerdotes ac doctores.
Quorum vel praedicatione ac ministerio fabrica crescit
Ecclesiae, vel ornatur virtutibus. Quales autem colore
fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon
aperte declaratum est, dicente David ad Salomon, cum ei impensas templi
quas praeparaverat ostenderet:
Omnem pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime
praeparavi.
(
Ch1, 29) Marmor autem Parium, marmor candidum dicit, quale eadem insula
gignere consuevit. Est autem una de Cycladibus, quo videlicet
lapide templum fuisse factum, et Josephus insinuat, dicens: « Elevavit
itaque templum usque ad cameram et lapide albo constructum. » Altitudo
fuit sexaginta cubitorum. Nec mysterii sensus in abdito est.
Cuivis etenim patet quod marmor candidum, ex quo domus Domini
constructa est, mundam electorum actionem simul et conscientiam ab omni
naevo corruptionis castigatam designat, quales esse voluit sapiens ille
architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapides
pretiosos, auro argentoque redimitos. « Charissimi, inquit,
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes
sanctificationem in timore Dei. »
Auctor incertus
Liber 3, Caput 7
Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides
pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos
(
R3, 5, 17).
Fundamentum templi nullum est aliud intelligendum mystice, quam illud
quodostendit Paulus, dicens:
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod
positum est, Christus Jesus
(
1Co, 3, 11).
Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari, quia, sicut
aitbPetrus: Non est aliud sub coelo datum hominibus nomen, in quo
oporteat nos salvos fieri
(voir:
Ac, 4, 12)
.
In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi ponuntur cum praecipui
factisac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent
Conditori, ut quofirmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum
vitam dirigere, quod estaltitudinem portare sufficiant.
Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium
omneponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et
sacramentaveritatis sive visibiliter sive invisibiliter ab ipsa Dei
sapientiaperceperunt.
Unde et nobis qui corum vitam sive doctrinam studemus pro nostro
moduloimitari, fundatos dicit Apostolus super fundamentum apostolorum
etprophetarum.
Sed et generaliter perfecti quique qui fideliter ipsi Domino adhaerere,
etimpositas sibi fratrum necessitates fortiter ferre didicerunt, hi
possuntlapidibus grandibus ac pretiosis indicari; qui bene lapides primo
quadrari, acsic in fundamento poni jubentur; quadratum namque omne
quocumque vertitur,fixum stare consuevit.
Cui nimirum figurae corda assimilantur doctorum, quae ita in fidei
firmitateconsistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate,
nec ipsa etiamsua morte a sui status rectitudine possint inclinari,
quales videlicet doctoresEcclesia non solum de Judaea, verum etiam de
gentibus perplures suscepit.
Unde bene de lapidibus hujusmodi grandibus pretiosis et quadratis
subditur:
Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii
Hiram
(
R3, 5, 18).
Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium
sanctoruminstructione et instantia, quidquid in se habent noxium et
inane relinquunt,atque ante conspectum sui Conditoris, solam insitae
justitiae regulam, quasistabilem quadraturae formam ostendunt.
Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed
etiamcaementarii Hiram: quia ex utroque populo fuerunt doctores sanctae
Ecclesiae,immo tam sublimes ex utroque Dei populo fuerunt nonnulli, qui
ipsorum quoquedoctorum sublimium jure doctores existerent, et quasi
quadrantes eos adsublevandum domus Domini aedificium pararent; neque
enim soli Jeremias etIsaias, et caeteri ex circumcisione prophetae,
verum etiam beatus Job cumfiliis suis, qui erant ex gentibus, maximam
vitae suae patientiae formam,maxima doctrinae salutaris praeconia
sequentis aevi doctoribus ministrarunt,quo abjectis verbis actibus
cogitationum supervacuis, ad portandum onus sanctaeEcclesiae digni et
apti inventi sunt.
Porro Byblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam
domum Domino
(
R3, 5, 18).
Byblus est civitas in Syria Phoenicis, a qua Byblii sunt vocati,
cujusmeminit Ezechiel, dicens: Sapientes tui Tyrii facti sunt;
gubernatores tui, senes Bybli et prudentes ejus
(voir:
Ez, 27, 8 et
Ez, 27, 9)
.
Pro quo in Hebraeo continetur Gobel, sive Gebal, qui interpretatur
Definiens,sive Determinans; quod vocabulum convenit eis qui corda
hominum ad aedificiumspiritale, quod ex virtutibus animae construitur,
parant; sic enim solum suosadjutores fidem et opera justitiae docere
sufficiunt, dum ipsi prius sacrispaginis edocti, diligenter quae sit
fides tenenda, quo virtutum calleincedendum, certa definitione veritatis
didicerunt.
Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui dissertionem fidei
catholicaeignorat.
Neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere
aliosregulam, quam ipsi non didicerunt, conantur.
In aedificanda domo Domini, primo sunt ligna et lapides de monte
caedendi;quia eos quos in fide veritatis instruere quaerimus, primo
necesse est utrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in
qua nati sunt,doceamus renascendo erui.
Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in
fundamentumtempli ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione
priori, eorum vitam inomnibus moresque inspicere, eosque nostris
auditoribus imitandos proponere,quos per virtutem humilitatis
spiritaliter Domino adhaerere noverimus; quosinvincibili mentis
stabilitate, quasi quadratos quodam modo atque ad omnestentationum
incursus immobiles perdurare conspicimus, quos pretiosos et
grandesmerito hac fama comperimus.
Post fundamentum vero talibus ac tantis lapidibus compositum
aedificanda estdomus, praeparatis diligenter lignis ac lapidibus, ac
decenti ordinecollocatis, quae olim de prisco suo statu vel radice
fuerant abstracta: quiapost prima fidei rudimenta collocata in nobis
juxta exemplum sublimium virorumhumilitate, addendus est in altum paries
bonorum quasi superimpositis sibiinvicem ordinibus lapidum, ambulando ac
proficiendo de virtute invirtutem.
Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi, quadrati, primi sunt,
utsupra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum
audieruntsalutis.
Superpositi autem ordines lapidum vel lignorum, sequentes suo quosque
temporedesignant sacerdotes ac doctores, quorum vel praedicatione ac
ministeriofabrica crescit Ecclesiae, vel ordinatur virtutibus.
Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in
libroParalipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem,
cum eiimpensas templi quas praeparaverat, ostenderet:
Omnem pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime
praeparavi
(
Ch1, 29, 2).
Marmor autem Parium, marmor candidum dicitur, quale eadem insula
gignereconsuevit. Unde poeta de illa:
Olearon, niveamque Paron, sparsasque per
aequorCycladas, et crebris legimus freta concita
ventis
(
Verg, Aen, 3).
Nivea ergo Paros dicitur, eo quod candidissimigeneris marmor
mittat.
Est autem una de Cycladibus insula, quo videlicet lapide templum fuisse
factum, Josephus insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad
cameram, ex lapide constructum albo.
Altitudo fuit viginti cubitorum et centum.
Nec mysterii sensus in abdito est: cuivis enim patet quia marmor
candidum, exquo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem,
simul etconscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat,
quales voluit essesapiens ille architectus eos quos super fundamentum
Christi locabat lapidespretiosos, auro argentoque redimitos.
Charissimi
, inquit,
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus,
perficientes sanctificationem in timore Dei
(
2Co, 7, 1).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Porro Giblii praeparaverunt ligna, et lapides ad aedificandum domum
(
R3, 5, 18).
Liber 3, Caput 2
Quos dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram
(
R3, 5, 18). Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctorum
instructione, et instantia, quidquid in se habent noxium et inane, relinquunt, atque
ante
conspectum sui conditoris solam insitae justitiae regulam, quasi stabilem quadraturae
formam
ostendunt. Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed et caementarii
Hiram,
quia ex utroque populo fuerunt nonnulli, qui ipsorum quoque doctorum sublimium, imo
doctores
existerent. Et quasi quadrantes eos ad sublevandum domus Domini aedificium pararent.
Neque
enim soli Jeremias et Isaias, et caeteri ex circumcisione prophetae, verum etiam beatus
Job
cum filiis suis, qui erant de gentibus, maximam vitae, sive patientiae formam, doctrinae
salutaris praeconia sequentis aevi doctoribus ministrarunt: quo abjectis verbis, actibus,
cogitationibus supervacuis, ad portandum onus sanctae Ecclesiae digni, et apti inventi
sunt.
Liber 3, Caput 2
Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum
(
R3, 5, 18). Giblos est civitas in Syria Pheniciae, a quo Giblii sunt vocati, cujus meminit
Ezechiel dicens :
Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Giblii, et prudentes
ejus
(
Ez, 27, 8 et
Ez, 27, 9) [mauvais référencement: Ez, 37, 8]
. Pro quo in Hebraeo continetur: Gobel, sive Gebal, quod
interpretatur diffiniens, sive determinans. Quod vocabulum apte convenit eis
qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex virtutibus animae construitur,
parant: sic
etenim solum suos auditores fidem, et opera justitiae sufficiunt docere, dum ipsi
prius sacris
paginis edocti, diligenter, quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum,
certa
diffinitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui
discretionem catholicae fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant,
qui docere alios regulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificando ergo
domum Domini
primo sunt ligna, et lapides caedendi de monte, quia eos, quos in fide veritatis instituere
quaerimus, primo necesse est, ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis,
in
qua nati sumus, doceamus renascendo erui, deinde quaerendi sunt lapides pretiosi,
et grandes,
atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori,
eorum in
omnibus vitam, moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere,
quos per
virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus. Quos invincibili mentis
stabilitate, quasi quadratos quodam modo, atque ad omnes tentationum incursus, immobiles
perdurare conspicimus, quos pretiosos, et grandes merito, ac fama comperimus. Post
fundamentum
vero talibus, ac tantis lapidibus compositum, aedificanda est domus Domini, praeparatis
diligentius lignis, ac lapidibus, ac decenti ordine collocatis. Quae olim de prisco
suo situ
(vel radice) fuerant abstracta, quia post prima fidei rudimenta, post collocata in
nobis juxta
exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis addendus est in altum paries operum
bonorum,
quasi super impositis sibi invicem ordinibus lapidum
ad ambulandum
(
Ps, 83, 8), ac proficiendum
de virtute in virtutem
(
Ps, 83, 8). Vel certe lapides fundamenti grandes pretiosi, et quadrati, primi sunt, ut supra
diximus, Ecclesiarum magistri
(voir:
Ep, 2, 20)
, qui ab ipso Domino verbum audierunt salutis. Superpositi autem ordines lapidum,
sive
lignorum, sequentes suo quoque tempore sacerdotes, quorum vel praedicatione, ac ministerio
fabrica crescit Ecclesiae, vel ( ornatur ) ordinatur virtutibus. Quales autem colore
fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum
est,
dicente David ad Salomonem, cum ei impensas templi, et quae paraverat, ostenderet
:
Omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime praeparavi
(
Ch1, 29, 2). Marmor autem parium marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignere consuevit.
Unde poeta de illa :
Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor
Cyclada, sed crebri legimus freta concita ventis.
(
Verg, Aen, 3, 126 et
Verg, Aen, 3, 127) Nivea ergo Paron dicitur, eo quod candidissimi generis marmor mittat. Est autem una
de
Cycladibus insulis, quo videlicet lapide templum fuisse factum Josephus insinuat dicens:
Elevavit itaque templum usque ad cameram ex lapide albo constructum: altitudo fuit
viginti quinque cubitorum, et centum. Nec mysterii sensus in abdito est; cuivis etenim
patet, quia marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum
actionem,
simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales esse
voluit
sapiens ille architectus eos, quos super fundamentum Christi locabat, lapides pretiosos,
auro
argentoque redimitos :
Charissimi
, inquit,
mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus, perficientes sanctificationem
in timore Dei
(
2Co, 7, 1). Aedificium in superiore hujus voluminis parte habes a beato Beda expositum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis