Liber Primus Paralipomenon

Caput 29

v. 1 : Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.

v. 2 : Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:

v. 3 : et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quae praeparavi in aedem sanctam.

v. 4 : Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.

v. 5 : Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

v. 6 : Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.

v. 7 : Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.

v. 8 : Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Iahiel Gersonitis.

v. 9 : Laetatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex laetatus est gaudio magno.

v. 10 : Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum.

v. 11 : Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quae in caelo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.

v. 12 : Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.

v. 13 : Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.

v. 14 : Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

v. 15 : Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

v. 16 : Domine Deus noster, omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.

v. 17 : Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

v. 18 : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

v. 19 : Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa: et aedificet aedem, cuius impensas paravi.

v. 20 : Praecepit autem David universae ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.

v. 21 : Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel.

v. 22 : Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.

v. 23 : Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israel.

v. 24 : Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.

v. 25 : Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.

v. 26 : Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel.

v. 27 : Et dies quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Ierusalem annis triginta tribus.

v. 28 : Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius eius pro eo.

v. 29 : Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis:

v. 30 : universique regni eius, et fortitudinis, et temporum quae transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.