V. 15 :
Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia
latomorum in monte,
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 5
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant,
et octoginta millia latomorum in monte absque praepositis, qui praeerant singulis
operibus, numero trium milliumtrecentorum praecipientium populo et his qui
faciebant opus.
(
R3, 5, 15 et
R3, 5, 16) Latomi dicuntur lapidum caesores, idem autem lapidum caesores quod et
lignorumcaesores figurate designant, hoc est sanctos praedicatores, qui mentes
insipientiumdolabra verbi Dei exercent, eosque ab ea qua nati sunt tortitudine ac
deformitatetransmutare contendunt, ac regulariter institutos unitate fidelium,
aedificationisvidelicet domus Dei aptos reddere curant. Quod autem et ligna
et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata, utraquemateries ad montem domus
Domini transfertur, patet sensus, quod omnes in montesuperbiae nati sumus, quicunque
autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam,excidimur catechizandoet sacramenta fidei
percipiendo de monte superbiae, et in montemdomus Domini transferimur: quia, eruti
de
potestate tenebrarum, ad arcem virtutum quaeest in unitate sanctae Ecclesiae
pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi; ut
pars in monte lapidescaederent, pars item onera portarent. Diversa namque
sunt dona Spiritus, et quidam majorem dicendi ac protervos arguendiconstantiam habent:
quidam mitiores ad consolandos pusillanimes et infirmossublevandos existunt: quidam
utriusque virtutis munere praediti, ad opus domus Dominiconveniunt. Quales
fieri voluit eos quibus loquitur Apostolus, dicens:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes
estote ad omnes.
(
1Th, 5) Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae
conditoresScripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere
etcontemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare
(voir:
Ga, 6)
, ut impleamus legem Christi, conveniat. Recte praefati operarii
septuaginta millia, et octoginta millia esseperhibentur. Septuaginta millia
videlicet propter sabbatismum animarum: septimus enim dies insabbatum, id est requiem,
consecratus est. Octoginta millia propter spem resurrectionis, quae octava
die, id est postsabbatum in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die simul
et
octava aetatefutura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti,
propter fidem nimirumsanctaeTrinitatis, quam per sancta nobis eloquia praediCant.
Quod
vero pro tribusmillibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenon
(voir:
Ch2, 2)
tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium
vivorumperfectionem respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi
ornatum complevit, recte in eo perfectabonorum solent opera figurari. Et
quia sancta Scriptura cum fide veritatis, opera justitiae docet habenda,
rectepraepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur.
Nec praetereundum quod haec septuaginta millia et octoginta millia portantiumonera,
et
latomorum cum praepositis suis, non fuere de Israel, sed de proselytis, idest advenis,
qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon:
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra
Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt
centum quinquaginta tria millia et sexcenti.
Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta
millia qui lapides de montibus caederent: tria autem millia, et sexcentos
praepositos operum populi,
(
Ch2, 2) etc. Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus
progeniti, in fidem etconsortium populi Dei, accepta circumcisione,
transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt
de proselytis,fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta
millia eorum qui ad praecidendas deLibanocedros missi sunt. De proselytis
istis, de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus Hiram
ipse et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant deLibano. Omne
igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia, in aedificationetempli
praecessit. Judaei namque et proselyti, et gentiles conversi ad veritatem
Evangelii, unameamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendo,
construunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 5
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui
onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque
praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium
millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant
opus,
(
R3, 5, 15 et
R3, 5, 16) et caetera. Latomos dicit lapidum caesores; idem autem lapidum
caesores, quod et lignorum caesores figurate designant: hoc est,
secundum praedicationes quod mente insipientium dolabro verbi Dei
exercent, eosque ab ea, in qua nati sunt, fortitudine ac deformitate
transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitati fidelium,
aedificio videlicet domus Dei, aptos reddere curant. Quod
autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata
utraque materies ad montem domus Domini transfertur, patet sensus quod
omnes in monte superbiae nati sumus. Quia de praevaricatione
primi hominis, quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicunque
autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando, et
sacramenta fidei percipiendo de monte superbiae, et in montem Domini
transferimur, quia eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum,
quae est in unitate sanctae Ecclesiae, pervenimus. Notandum autem quod
iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides caederent,
pars item onera portarent. Diversa namque sunt dona Spiritus,
quod quidam dicendi ac protervos arguendi constantiam habent, quidam
mitiores ad consolandos pusillanimes, et infirmos sublevandos existunt,
quidam utriusque virtutis munere praediti ad opus domus Domini
conveniunt, quales fieri voluit eos, quibus loquitur Apostolus, dicens:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite
infirmos, patientes estote ad omnes.
(
1Th, 5) Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt
sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur,
quomodo mitiores docere et contemptores corripere, quomodo nos invicem
onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat
(voir:
Ga, 6)
. Recte praefati operarii septuaginta millia, et
octoginta millia esse perhibentur. Septuaginta videlicet
propter sabbatismum animarum: septimus enim dies in sabbatum, id est,
requiem consecratus est. Octoginta propter spem
resurrectionis, quae octava die, id est, post sabbatum in Domino
processit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetate futura
speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti,
propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia
praediCant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis in libro
Paralipomenon tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus
sublimium virorum perfectionem respicit
(voir:
Ch2, 2)
. Nam quia in senario numero mundi ornatum complevit,
recte in eo perfecta bonorum opera solent figurari. Et quia
sacra Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte
praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur.
Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia
portantium onera et latomorum cum praepositis suis non fuere de Israel,
sed de proselytis, id est, advenis qui morabantur inter eos.
Scriptum namque est in libro Paralipomenon:
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui
erant in terra Israel post denumerationem quam denumeravit
David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia
et tria millia sexcenti, fecitque ex eis septuaginta millia
qui humeris onera portarent, etc.
(
Ch2, 2). Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus
progeniti, in fidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione,
transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis
Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis
videlicet Israel illi triginta millia ad praecidendas de Libano cedros
missi sunt; de proselytis isti sunt, de quibus nunc locuti sumus,
lapidum caesores; de gentibus Hiram ipse et servi ejus, qui cum servis
Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum
genus, per quod aedificanda erat Ecclesia, in aedificatione templi
praecessit. Judaei namque, proselyti et gentiles conversi ad
veritatem Evangelii unam eamdemque Christi Ecclesiam sive recte vivendo,
sive etiam docendo construunt.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 6
Fuerunt
itaque
Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant,
et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis qui
praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum
praecipientium populo et his qui faciebant opus
(
R3, 5, 15 et
R3, 5, 16).
Latomos dicit lapidum caesores.
Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum figurate designant, hoc
estsanctos praedicatores, qui mentes insipientium de labore verbi Dei
exercent, eteas ab ea qua inquinati sunt turpitudine ac deformitate
transmutare contendunt,ac regulariter institutos unitati fidelium,
aedificio videlicet domus Dei aptosreddere curant.
Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac
praeparatautraque materia ad montem domus Domini transfertur, patet
sensus, quod omneshomines in monte superbiae nati sumus, quia de
praevaricatione primi hominisquam superbia fecit, originem carnis
traximus.
Quicumque autem gratia praeordinati ad vitam excidimur, catechizando
adsacramenta fidei percipienda, de monte superbiae ad montem domus
Dominitransferimur, qui eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum,
quae est inunitate sanctae Ecclesiae pervenimus.
Notandum autem quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in
montelapides caederet, pars item onera portaret.
Diversa namque sunt dona spiritus, et quidam majorem dicendi ac
protervosarguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos
pusillanimes etinfirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis
munere praediti adopus domus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos
quibus loquitur Apostolusdicens:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite
infirmos, patientes estote ad omnes
(
1Th, 5, 14).
Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt conditores
sacraeScripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios
docere, etcontemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra
portare, ut impleamuslegem Christi, conveniat.
Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus,
sive incastigandis eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro
praemia, velquietis animarum post mortem, vel beatae corporum
immortalitatisexspectat.
Unde recte praefati operarii septuaginta millia et octoginta millia
esseperhibentur: septuaginta videlicet propter sabbatum animarum,
septimus enimdies in sabbatum, id est, requiem consecratus est;
octoginta, propter spemresurrectionis quae octava die, id est, post
sabbatum in Domino praecessit, etin nobis quoque octava die simul et
aetate octava futura speratur.
Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum
sanctaeTrinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant.
Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis, in libro
Paralipomenontria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus
sublimium virorumperfectionem respicit: nam quia in senario numero
Dominus mundi ornatumcomplevit, recte in eo perfecta bonorum opera
solent figurari.
Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis et justitiae opera docet
habenda,recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti
fuisseperhibentur.
Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia portantium
oneraet latomorum cum praepositis suis non fuerunt de Israel, sed de
proselytis, idest, advenis qui morabantur inter eos.
Scriptum namque est in libro Paralipomenon: Numeravit igitur Salomon
omnes viros proselytos qui erant in terra Israel, post dinumerationem
quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta
millia, et tria millia sexcenti, fecitque eos septuaginta millia qui
onera portarent, etc.
(voir:
Ch2, 2)
.
Proselyti autem vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus progeniti,
infidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione
transierunt.
Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de
proselytis,fuerunt de gentibus.
De filiis videlicet Israel triginta millia, qui ad praecidendas de
Libanocedros missi sunt; de proselytis, isti de quibus locuti sumus,
lapidumcaesores; de gentibus, ipse Hiram et servi ejus, qui cum servis
Salomonis lignacaedebant de Libano.
Omne igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia,
inaedificatione templi praecessit.
Judaei namque proselyti et gentiles conversi ad veritatem Evangelii,
unameamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam
docendoconstruunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et
octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis, qui praeerant singulis operibus,
numero trium millium trecentorum praecipientium populo, et his, qui faciebant opus
(
R3, 5, 15 et
R3, 5, 16), etc. Latomos dicunt lapidum caesores Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum
caesores figurate designat: hoc est sanctos praedicatores, qui mentes insipientium
de labore
verbi Dei exercent, eosque ab ea, in qua nati sunt, turpitudine, ac deformitate transmutare
contendunt: ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus
Dei, aptos
reddere curant. Quod autem et ligna, et lapides in monte ceduntur, et caesa, ac praeparata
utraque materia, ad montes domus Domini transfertur, patet sensus; quia omnes homines
in monte
superbiae nati sumus: quia de praevaricatione primi hominis, quam superbia fecit,
originem
carnis traximus. Quicunque gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando,
et
sacramenta fidei percipiendo, de monte superbiae in montem domus Domini transferimur,
qui
eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae,
pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte
lapides
cederent, pars item onera portarent. Diversa sunt namque dona spiritus, et quidam
majorem
dicendi, ac protervos arguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos
pusillanimes, et infirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti
ad
opus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos, de quibus loquitur Apostolus dicens:
Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote
ad
omnes
(
1Th, 5, 14). Praepositi autem, qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores
Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere, et contemptores
corripere:
(voir:
Ga, 6, 2)
quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis