Liber Tertius Regum

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
PrécédentSuivant

V. 13 : Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 5
    • Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. Mittebatque eos in Libanum decem millia, per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis. ( R3, 5, 13 et R3, 5, 14) Ubi primo notandum, quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit,neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non nunc deuna stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni suntEcclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini vel exemplo suo vel dicto sufficiant:et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarumacceptione promovendi. Tales qui cum ad erudiendos infideles in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur,quasi ad caedendas in Libano templi materias, viri strenui atque electimittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores recensebantur,potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti,quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulosoperi instarent, magis denarii numeri sacramentum perpenderedebemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Dominimittuntur, quia quicunque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decempraecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus suis debent observandamonstrare, sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsisperare et auditoribus suis speranda debent semper intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita,perfectionem trium virtutum Evangelicarum typice denuntiant: eleemosynae videlicet,orationis et jejunii. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi explendambenevolein fratres operamur. Per orationem, omnia quibus per internam compunctionem nostro Conditoriconjungimur. Per jejunium, omnia quibus nos a contagione vitiorum, et illecebris saeculiobservamus, ut libera mente, et corpore casto, dilectioni valeamus inhaerere sempernostri Conditoris et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi: Nam quia mensis plenitudine dierumlunaris circuli perficitur, recte per illum plenitudo virtutis cujusque spiritalisostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione, quasi luna a solerespicitur. Unus vero mensis quo ligna ad opus templi caedebant, eleemosyna est, id est opusmisericordiae, qua erga salutem proximi, ut in unitatem sanctae Ecclesiae beneproficiendo perveniant, docendo, castigando, temporaliacommoda impendendo, vitaeexempla monstrando laboramus. Duo autem reliqui menses quibus in domibus suis manere, ac suis necessitatibussunt vacare permissi, oratio est et jejunium, quibus praeterea quae erga necessitatemfratrum foris operamur, nostrae salutis propriae curam intus conversi ad Dominum mentegerimus. Et quomodo illi solum perfecte vel suae vel fraternae salutis curam gerunt, qui sein tuitione divinae gratiae humiliter subdunt recte sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 5
    • Legitque Salomon operarios de omni Israel. Et erat indictio triginta virorum millia, mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis, ( R3, 5, 13 et R3, 5, 14) etc. Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit, neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non de una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini vel exemplo suo vel dicto sufficiant; et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi: talesque cum ad erudiendos infideles, atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano templi materias viri strenui atque electi mittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores recensebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti: quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulos operi sancto instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Domini mittuntur: quia quicunque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus suis debent observanda monstrare, sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda debent semper intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum evangelicarum typice denuntiant: eleemosynae videlicet, orationis et jejunii. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi explendam benevole in fratres operamur. Per orationem omnia quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur. Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum et illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto dilectioni valeamus inhaerere semper nostri Conditoris et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi. Nam quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, recte per illum plenitudo virtutis cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione, quasi luna a sole, respicitur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Misit etiam artifices ( S2, 5, 11), quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis, populis quoque regendis jure proponerentur, Domino gentilitas obtulit, qualis ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus, et fortissimus martyr Cyprianus, aliique quamplurimi. Misit aurum: quod in eadem pene significatione accipitur. Quia nimirum viros sapientia, et ingenio praeclaros ostendit, pro quibus cunctis oblationibus gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis: triticum videlicet verbi Dei, et oleum charitatis, atque unctionis, et illuminationis Spiritus sancti. Convenit apte rebus Ecclesiae, quod auxilium sancti operis flagitans: ait ad Hiram Salomon : Praecipe genti, ut praecidat mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis ( R3, 5, 6). Servi quippe Hiram, qui praecidebant cedros Salomoni de Libano, doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est eos, qui in mundo hoc, rebus et gloria laetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui redemptoris eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis, erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi, quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum Apostolorum, qui a Domino didicerant, eruditione in verbo fidei institui: ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum. Sed idcirco etiam servos suos similiter adesse voluit, ut ostenderet caedentibus, cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum Apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere, noverunt. Sed gentiles ab errore liberati atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant: et quo certius noverunt, et artificiosius hos expugnare, atque evacuare didicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat, melius novit; sed Dionysius melius revincere poterat falsa ethnicorum dogmata, quorum cum erroribus syllogismos a puero, et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte quod sequitur : Scis enim, quod non est in populo meo vir, qui noverit caedere ligna sicut Sidonii ( R3, 5, 6) [mauvais référencement: R3, 6, 6] . Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat, ullus virorum, qui tam docte nosset errores refellere gentilium, quam ipsi ad fidem conversi gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium fuerunt populi merito figura gentium accipiuntur. Quod autem servos Salomon noster in hoc opus miserit, in sequentibus mystico sermone designatur, cum dicitur (vers. 13 et 14): Elegit Salomon operarios de omni Israel: et erat indictio triginta millia virorum, mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus essent in domibus suis ( R3, 5, 13 et R3, 5, 14). Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit; neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non de una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini, vel exemplo suo, vel dicto sufficiant: et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi, talesque, cum ad erudiendos infideles, atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad cedendas in Libano materias templi, viri strenui, atque electi mittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores censebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum, quia triginta millia ita erant ordinati, ut dena millia per menses singulos operi sancto instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Domini mittuntur, quia quicunque doctores, atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus satis debent observanda monstrare; sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda semper debent intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum evangelicarum typice denuntiant, eleemosynae videlicet orationis, et jejunii. Harum fecit mentionem, quae non ad hominum ostentationem, sed ad solam interni inspectoris gloriam essent facienda, alioquin a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit omnes virtutum fructus, his tribus quasi ramis de una charitatis radice prodeuntibus insinuari. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia, quae ad dilectionem proximi explenda benivole in fratres operamur: per orationem omnia, quibus per internam compunctionem nostro conditori conjungimur. Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum, et illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto dilectioni valeamus inhaerere semper, et nostri conditoris, et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi. Nam quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur.