Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 19 : Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum.

Poètes

Commentaires

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum ( S1, 2, 35), etc. Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35), sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus: Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35); de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut Filius unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29) . Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice, cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit. Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit. De qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2). Et paulo post: Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero subditur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36); et in praesenti tempore aliquantulum solet impleri, et in fine mundi perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet ( Rm, 25, Rm, 11, 25 et Rm, 11, 26) [mauvais référencement: Rm, 2] Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse dicitur in domo. Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem quidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae spiritualis auro saepe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). Quod autem addit: Ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 51). Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 4
    • Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. De sacerdote fideli. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero sacerdotedicuntur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35). Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus. Fuit enim, ut jam supra meminimus, filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant. Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29). In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus, pes, etalia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me ( Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum vocabulis istadici. Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait: Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus ( He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo pontifice. Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30). Quod autem ait: Coram Christo meo ambulabit ( S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus mediator atquesalvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2); et paulo post: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui supererit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit: Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo ( S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius prophetadixit, Reliquiae salvae fient (voir: Es, 10, 22) ; unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum est, Qui remanserit in domo tua ( S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmistatestante ubi canitur, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum ( Ps, 11, 7). Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 5
    • (Vers. 34.) Eliel pater Jeroam filius Thou: in Regum Eliu scribitur. Sic enim habes, et nomen ejus Elcana filius Jeroam, filii Eliu filii Thou ( Ch1, 6, 19). Eliel interpretatur, Deus meus Deus. Eliu, Deus meus ipse. Et hic Eliel dicitur, id est, Deus meus Deus: in Regum vero, ubi necdum ad templi ministerium designatur, sed solummodo genealogiae ordo texitur, dicitur Eliu, id est, Deus meus ipse. Quod vero dicitur Eman cantor filius Johel, et expleta genealogia, dicit Asaph fratrem ejus. Hic frater non unius patris aut matris dicitur, sed eo modo quo solemus propinquos fratres appellare. Quod vero genealogia Aaron repetitur, et usque ad Achimaas pervenit, putatur hoc ob laudem et memoriam Achimaas factum esse, eo quod fideliter erga David in omnibus egerit.