V. 61 :
Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu
Manasse in possessionem urbes decem.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 5
(Vers. 76.) Duae sunt Cedes: una in tribu Issachar, et altera in
tribu Nephthalim in Galilaea, ubi fuit Barach filius Achinoem.
In Paralipomenon,
Hamon cum suburbanis suis
(
Ch1, 6, 61): in Josue Hamathdor.
Hamon interpretatur, calefactio. Hamathdor, calefactio
generationis.
In Paralipomenon,
Cariathaim et suburbana ejus
(
Ch1, 6, 61): in Josue vero scribitur Carthan.
Cariathaim interpretatur, urbs maris: Carthan: urbs: in
Paralipomenon, de tribu Gad,
Ramoth in Galaad et suburbana ejus
(
Ch1, 6, 65).
Ramoth Galaad, in Regum unum nomen est, et est in tribu Ephraim.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)