V. 15 :
Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per
manus Nabuchodonosor.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 5
(voir:
Ch1, 6, 15)
Josedech sacerdos, ipse est Ezras.
Demonstrat hoc liber ejusdem Ezrae, ubi dicit:
Et post haec verba in regno Artaxerxis regis Persarum Ezras filius
Saraiae filii Azariae
(
Esd, 7, 1).
Sed in libro suo se praetermittit humilitatis causa.
Quod vero dicit,
Joanan genuit Azariam,
(
Ch1, 5, 36) et ipse est Azarias, qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit
Salomon in Jerusalem: monstrat eumdem Azariam restitisse Oziae regi, quando
intravit in templum Domini cum thuribulo et terraemotus magnus factus
est.
Tradunt etiam eumdem Ezram esse Malachiam prophetam, qui in duodecim
Prophetis ultimus est.
Ipsius filius est Jesus sacerdos magnus, de quo meminit Zacharias
propheta.
Sciendum sane quia crebrae appellationes personarum et immutationes nominum
et repetitiones, ad magnum mysterium pertinent.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)