V. 14 :
Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israel: Qui est,
misit me ad vos.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Potest etiam hoc sine aliqua subauditione intelligi. Cum
ergo dicit:
Nec est alius extra te
(
S1, 2, 2), quid aliud in Redemptore quam divinae essentiae
incommutabilitas designatur? Unde et Judaeis blasphemantibus
dicit.:
Antequam Abraham fieret ego sum
(
Jn, 8, 58). Idipsum in Genesi Moysi insinuans, ait:
Ego sum qui sum
(
Ex, 3, 14). Deo enim unigenito esse est dissimiliter nunquam
esse. Qui certe status tanto longe est a cunctis mortalibus,
quanto clarius cognoscitur quia momentis singulis per multa
variantur. Potest hoc et ad justitiae statum pertinere, quia
electorum esse est in Deo per justitiam manere. Et quia
unigenitus Dei Deus est, extra eum non est aliquis, quia nemo electorum
nisi in ipso est. Quod si refertur ad divinitatem ejus, ut
nequaquam intellectum humanitatis ejus evacuet, quia justus esse non
potest qui fidem non habet divinae Incarnationis; Judaei ergo per haec
singula verba feriuntur, qui, dum Redemptorem contemnunt, Antichristum
exspectant, qui Deus non esse liquido comprobatur. Unde et
per beatum Job dicitur:
Habitent in tabernaculo ejus socii ejus qui non est
(
Jb, 18, 15). Tabernaculum Antichristi est amor perfidiae, quo
fidei contradicit Redemptoris. In quo nimirum tabernaculo
Judaei nunc permanent, quia dum perfidiae suae situm amanter inhabitant,
contra Redemptorem pugnant. Qui etiam ejus qui non est socii
esse referuntur, quia in proposito suo diabolum adjuvant, qui, dum a
summae illius essentiae amore corruit, verum esse protinus
amisit. Cui nimirum non esse est ab summam illam beatam
essentiam per amoris participationem reverti non posse. Et
quia Judaeorum populus, non solum arduam patrum veterum conversationem,
sed etiam miraculorum ostensionem ad augmentum elationis habuit,
subditur:
Et non est fortis sicut Deus noster.
(
S1, 2, 2)
Commentaires
Gregorius I (540-604)