V. 10 :
Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de
Aegypto.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Hoc est certe consilium, hoc opus Israelis contra certamen cadentium
poculo, sed profecto consilium, et opus inauditum, quia non est Israelis
secundum spiritum, sed Israelis secundum carnem, videlicet non Deum
videre videntis, sed Deum quem despicit se videre
arbitrantis. Quid est enim ad Silo mittere, nisi ad legem
Moysi recurrere, cui a Domino dicitur:
Veni, mittam te ad Pharaonem
(
Ex, 3, 10)? Quid est afferre arcam Domini, nisi veteris
legis sacramenta ad reprobandam novae fidei veritatem recolendo
adducere? Et quia eamdem legis scientiam suorum neminem
ignorare patiuntur, in medium eorum arca adduci praecipitur.
Quid est item quod dicunt: Et salvet nos de manu inimicorum
nostrorum, nisi quia dum pertinaciter defendunt
vetera, repellunt nova, et hoc habent in fiducia salutis, si ad verae
fidei rationem bonorum praedicatorum studio trahi non
possunt? Quia igitur veritatem divinae cognitionis per
veterem legem habere se jactant, eamdem arcam, quam ad salvationem suam
deferri praecipiunt, Domini exercituum esse confirmant. Et
quia incomparabili scientia ejus dem legis se pollere arbitrantur, dum
arca deferri dicitur, Domini exercituum sedentis super cherubim esse
perhibetur.
Cumque arca venisset, omnis Israel grandi clamore
vociferatus est
(
S1, 4, 5).
Commentaires
Gregorius I (540-604)