Evangelium secundum Ioannem

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 24 : Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • In persona Heli non solum vetus sacerdotium, sed etiam antiquorum patrum doctrinae figurantur, quia ex hoc quod spiritali dignitate praefuit, hoc suscepit officii, ut salutari praedicatione instrueret pro quibus placabiles hostias Domino offerret. Quid est ergo quod Heli senex asseritur, nisi quia in reproborum Judaeorum cordibus vis infirmatur coelestium mandatorum? Juvenis quidem fuit Heli quandiu sacra Scriptura in electis Synagogae vim magnae auctoritatis obtinuit, quia videlicet promissiones venturi Redemptoris acceperat, et eum cum magno desiderio exspectabat. Tunc ergo Heli senuit, quando Judaea devotionem observandae promissionis amisit, ut desideratum a patribus suis Redemptorem coram se miraculis se probantem cerneret, et omnino caeca in tanta ejus luce de veritatis praesentia dubitaret. Valde etiam fuisse senex dicitur, ut profecto omnis vis fidei in Synagoga emarcuisse doceatur. Vere autem dicimus quia si valde senex erat Heli, omnino debilis vivebat. Quid enim tunc erat seni Scripturae vivere, nisi debilem valde aspirationem fidei Synagogae ministrare? Senex quidem valde esse et vivere poterat, cum Judaeorum corda nutabant ut Dominum Jesum nec Redemptorem verum esse crederent, nec quasi blasphemum aperte damnarent. Hujus namque senectutis debilitatem evangelista Joannes ostendit, dicens: Alii dicebant, quia bonus est, alii vero, non, sed seducit turbas ( Jn, 7, 12). Hinc Judaei ipsi calliditatis suae versutiam proferentes, dicunt: Usquequo animas nostras tollis? si tu es Christus, dic nobis palam ( Jn, 10, 24). Hinc item dicunt: Magister, volumus a te signum videre ( Mt, 12, 38).