Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 23 : Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quae enim spiritalis civitas Redemptoris, nisi Scriptura sacra exstitit? Haec nimirum civitas suis civibus tot defensionum munimina contulit, quot praecepta; tot arma eis praebuit, quot consilia salutis. Quid autem fuit Redemptori nostro ascendere, nisi in humanitatis forma, divinitatis suae alta revelare? Et quia in sacra Scriptura cognoscitur, de civitate sua recte ascendere perhibetur. Statuti vero dies sunt promissiones de se, in sanctis Scripturis positae. Dies quippe sunt, quia ad cognoscendum eum, electis lucent. Statuti quoque dies sunt, quia ab antiquis Patribus in eodem sacro eloquio eos esse positos non ignoramus. Diem namque ascensus ejus praefigebat Moyses, cum dicebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus de filiis vestris, tanquam me ipsum audietis ( Dt, 18, 18). Diem quoque statuebat, qui dicebat: Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium ( Gn, 49, 10). Diem hujus ascensus statuens, ait Michaeas: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel ( Mi, 5, 2). Hinc Isaias ait: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel ( Es, 7, 14). Quotquot enim de illo Legis et prophetarum promissiones sunt, tot statutos dies ad ejus ascensum intuemur. Nam velut in statutis diebus ascendebat, cum Judaeis dicebat: Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis aeternam habere vitam, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39). Hinc iterum dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Statutis ergo diebus ascendit, quia promissionum insignia, quae in sanctis Scripturis posuit, apparendo monstravit. Possunt autem statuti dies intelligi promissi in adventu ejus splendores miraculorum. Quos nimirum dies propheta Isaias statutos intuens, ait: Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus noster ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc saliet, sicut cervus, claudus; et aperta erit lingua mutorum ( Es, 35, 4, Es, 35, 5 et Es, 35, 6). Sed qui dies statutos ad ascensum Redemptoris agnovimus, utrum in eis ascenderit, videamus. Requisitus namque a Joanne, si ipsum, an alium exspectarent, respondit missis discipulis, et ait: Ite et dicite Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur; et beatus homo, qui non fuerit scandalizatus in me ( Lc, 7, 22 et Lc, 7, 23) [mauvais référencement: Lc, 7, 19]. Statutis ergo diebus ascendit, qui ut ab electorum suorum cordibus vetusti erroris caliginem pelleret, tot promissorum miraculorum splendoribus radiavit. Sed ascendit, ut adoraret et immolaret, quia ad hoc cognosci voluit, ut moriendo redimeret, quos vivendo docuisset. Adoravit quippe, quia in exemplum electorum se Deo Patri totum humilem, et abjectum per obedientiam praebuit. Immolavit autem, quia qui nobis exempla humilitatis vivendo dedit, se Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam tradidit, et quos vivendo docuit, moriendo redemit. Utrumque enim nobis valde necessarium novit, et ideo alterum sine altero non impendit. Nam cum natus esset in Bethlehem Judae, eum fraude Herodes ad interficiendum quaesivit (voir: Mt, 2, 13) ; sed si tunc Redemptor moreretur, immolaret utique, et non adoraret: quia victima moriendo fieret, sed quos morte debebat liberare, nequaquam vivendo docuisset. Et si vivendo nos docens, mori contemneret, profecto adoraret et non immolaret. Ut ergo adoraret, persequentem se regem in Aegyptum fugit, et ut immolaret, dissuadenti Petro exprobravit, dicens: Vade retro, satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum ( Mt, 16, 23). Adorare namque se insinuans, ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me ( Jn, 6, 38). Hinc item dicit: Quae ei sunt placita, facio semper ( Jn, 8, 29). Immolare etiam se insinuans, ait: Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum sumendi eam ( Jn, 10, 17 et Jn, 10, 18). Et paulo ante: Ego sum Pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis ( Jn, 10, 11) [mauvais référencement: Jn, 11]. Immolare eum Paulus intuens ait: Tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis ( Ep, 5, 2). Ascendit ergo, ut adoraret, et immolaret: quia ad hoc se tot miraculis ostendit, ut nos verbis et exemplis instrueret, et mortem nostram moriendo superaret.
  • Liber 6, Caput 2
    • Quae sunt vestimenta doctoris, nisi docere sibi adhaerentium subditorum qualitates? De quibus profecto vestibus magno pastori per prophetam repromittitur: Vivit Dominus, quia his omnibus velut vestimento vestiris. ( Es, 49, 18) Et per Psalmistam canitur: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem. ( Ps, 92, 1) Induit quippe decorem, qui ad seipsum splendidas fidelium mentes, quasi vestimenta conjunxit. Saul ergo Samuelis pallium apprehendit, cum superbus quisque et abjectus honorem culminis sibi deferri a summis viris per cohaerentes sibi dilectos et familiares quaerit, et quia pro reprobo perfectorum auditorum nullus obsecrat, non pallium, sed pallii summitatem, id est extremitatem apprehendisse perhibetur; sed ea extremitas scinditur, quia qui inutilia suggerit, reprobatur. Cum enim minor indiscreta rogans repellitur, velut vestimenti summitas scindi perhibetur. Velut enim pars pallii summi prophetae scissa est, quando male suggerenti Petro respondit, dicens: Vade retro me Satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. ( Mt, 16, 23) Hinc item praecipit, dicens: Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te; ( Mt, 18, 8) item, si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. ( Mt, 18, 9) [mauvais référencement: Mt, 5, 30] Quibus nimirum verbis non solum summitas pallii, sed etiam media abscindenda designantur: quia cum male suggerunt, perfecti etiam auditores contemnendi sunt. Hinc namque est, quod Zebedaei filii simul cum matre unus ad dexteram, alter vero ad sinistram Redemptoris sedere petunt; sed quasi bonae petitionis ignari, repelluntur (voir: Mt, 20) . Velut enim partem chlamydis Dominus scidit, cum ea membra, quae movebant scandalum, increpando confutavit. Et notandum quia non totum pallium, sed pars pallii scinditur: quia dum bonus mala suggerit, in eo quod male suggerit repelli debet, et in eo quod aliter bonus est, ex dilectione retineri.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 11
    • Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam et accipiebant munera, et taminiqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi insimilitudinem gentium caeterarum postularet: quibus dedit Dominus Saul regem,cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuelem in Ramatha: intercaetera quae locuti sunt, simul praedicens ei signa Samuel, quae ventura erantei eo die, cum recederet ab eo; cumque ab eo recessisset, venit ad collemDomini, ubi erat statio Philistinorum; jam primum peractum, sicut locutusfuerat homo Dei. Hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim ubi vult spirat ( Jn, 3, 8), et spiritum prophetiae nullarumanimarum potest maculare contactus; attingit enim ubique propter suammunditiam: afficit enim omnes non eodem modo, sed alios per informationemspiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines, alios per fructummentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione; alios etiam nescientesper informationem spiritus duobus modis: aut per somnia, sicut non solumplerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorumintelligere valebat, sed tamen videre uterque poterant; aut demonstratione inecstasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur, mirum si proprie, sedvicine; et tamen cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritushominis divino Spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet,sicut Danieli demonstratum est, quod non intelligebat; et Petro illud vassubmissum est de coelo quatuor lineis (voir: Ac, 10) : nam et ipse quid illademonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam, uno modo cum haec ipsa quaedemonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur,quae certior prophetia est: nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam, sicutJoseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre; et Daniel exponit regi,quod ille cernit et nescit. Cum vero mens ita afficitur ut non rerum imagines conjecturali examinationeintelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia et justitia,omnisque incommutabilis et divina species ad prophetiam non pertinet, de quanunc agimus. Utroque autem munere prophetiae donantur, qui et rerum imagines in spirituvident, et quid valeant simul intelligunt; aut certe manifestis locutionibus inipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum essetpontifex prophetavit de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, cumaliud in verbis quae dicebat attenderet, quae non a se ipso dicerenesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo quod positum est, Insiluit in eum spiritus, tamquamex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satisapparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saul cor aliud;sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus, utimaginum significantium et praefigurantium capax fieret ad propheticamdivinationem. Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicutJeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saulapparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum loquuntur homines, et cumeadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, in qua sedebatBalaam propheta (voir: Nb, 23) : accepit enim hoc ad tempus illudjumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo bestialoqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum esthomini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorioprophetiam, quando ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit; magisenim distat pecus ab homine quam homo reprobus ab electis etiam hominibus: nonenim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiensexistimandus est; sic nec quisquam, si aliquando prophetavit, jam interprophetas numerabitur, cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudioverbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabola, Et Saul inter prophetas ( S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid,quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdamsignificationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, quiprophetiae prius spiritum acceperat, neque hoc mirandum est: illud enim factumest ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est, in creaturamutabili, praesertim eodem tempore quo caro corruptibilis mortalisqueportatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantamconfessionem, ut audire meruerit: Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est ( Mt, 16, 17); et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, utstatim audiret: Vade post me, Satanas, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum ( Mt, 16, 23). Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad illa visamentis haec differentia, qua Petrus intellexit, Deo Patre revelante, quodFilius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit, quantum valet addistinguenda visa quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt,revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali,quo postea premebatur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Cumque ab illo recessisset, venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum. ( S1, 10, 5) Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei: et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius tertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul in Prophetis? ( S1, 10, 10 et S1, 10, 11) Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim, ubi vult, spirat. ( Jn, 3, 8) Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus, attingit enim ubique propter suam munditiam; ( Sg, 7, 24) afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis, aut per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et (voir: Gn, 45, 2) Pharao, et (voir: Da, 2, 1 et Da, 4, 1) Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur. Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo quatuor lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam ( 1Co, 3, 2), sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et justitia, omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit ( Jn, 11, 49) de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, ( Jn, 11, 50) cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est: Convertit Deus in Saul cor aliud. ( S1, 10, 9) Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum autem distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul apparuit, quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, (voir: Nb, 20, 28) in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur: aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis etiam hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur, cum et Dominus (voir: Mt, 13, 20) in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam: et Saul inter prophetas ( S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, (voir: S1, 16, 14) qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore, quo caro corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit, Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus, qui in coelis est ( Mt, 16, 17)? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret: Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. ( Mt, 16, 23) Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis, haec differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.