V. 8 :
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et proiice
abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas
manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quae sunt vestimenta doctoris, nisi docere sibi adhaerentium subditorum
qualitates? De quibus profecto vestibus magno pastori per
prophetam repromittitur:
Vivit Dominus, quia his omnibus velut vestimento
vestiris.
(
Es, 49, 18) Et per Psalmistam canitur:
Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus
fortitudinem.
(
Ps, 92, 1) Induit quippe decorem, qui ad seipsum splendidas
fidelium mentes, quasi vestimenta conjunxit. Saul ergo
Samuelis pallium apprehendit, cum superbus quisque et abjectus honorem
culminis sibi deferri a summis viris per cohaerentes sibi dilectos et
familiares quaerit, et quia pro reprobo perfectorum auditorum nullus
obsecrat, non pallium, sed pallii summitatem, id est extremitatem
apprehendisse perhibetur; sed ea extremitas scinditur, quia qui inutilia
suggerit, reprobatur. Cum enim minor indiscreta rogans
repellitur, velut vestimenti summitas scindi perhibetur.
Velut enim pars pallii summi prophetae scissa est, quando male
suggerenti Petro respondit, dicens:
Vade retro me Satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed
quae hominum.
(
Mt, 16, 23) Hinc item praecipit, dicens:
Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et
projice abs te;
(
Mt, 18, 8) item,
si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice
abs te.
(
Mt, 18, 9) [mauvais référencement: Mt, 5, 30]
Quibus nimirum verbis non solum summitas pallii,
sed etiam media abscindenda designantur: quia cum male suggerunt,
perfecti etiam auditores contemnendi sunt. Hinc namque est,
quod Zebedaei filii simul cum matre unus ad dexteram, alter vero ad
sinistram Redemptoris sedere petunt; sed quasi bonae petitionis ignari,
repelluntur
(voir:
Mt, 20)
. Velut enim partem chlamydis Dominus scidit, cum ea
membra, quae movebant scandalum, increpando confutavit. Et
notandum quia non totum pallium, sed pars pallii scinditur: quia dum
bonus mala suggerit, in eo quod male suggerit repelli debet, et in eo
quod aliter bonus est, ex dilectione retineri.
Commentaires
Gregorius I (540-604)