V. 3 :
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut
parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Quo in loco valde notandum est quod puer Samuel dicitur et
magnificatus. Sed et cum magnificatus asseritur, hoc virtutis
suae praeconium non in conspectu hominum, sed in conspectu Domini habere
perhibetur. Cur ergo puer, nisi quia ad perfectionis erat
celsitudinem sublimatus? Puer itaque et magnificatus in
conspectu Domini Samuel dicitur, quia novus ordo praedicatorum, etsi ad
magnae conversationis celsitudinem pervenit, humilitatis suae virtutem
non perdidit. Magnificari quippe ante Deum non prodesset, si
puer esse desisteret, quia amissa humilitate, placere omnipotenti Deo de
conversationis altitudine non valeret. Denique magnificati
jam fuerant, qui in nomine Jesu ab obsessis daemonia ejiciebant; sed
quia pueritiae suae bonum perdiderant, hos veritas arguit, dicens:
Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem
(
Lc, 10, 18). Hinc iterum denuntians, ait:
Nisi conversi eritis, et efficiamini sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum
(
Mt, 18, 3). Quia ergo novorum praedicatorum vita et
sublimis est merito, et plana per humilitatem, Samuel apte magnificatus
et puer asseritur. Et quia ex utroque valde accepti Deo sunt,
magnificatus non simpliciter, sed in conspectu Domini fuisse
perhibetur. Sequitur:
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae
faciebant filii sui in universo Israel, et quomodo
dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium
tabernaculi
(
S1, 2, 22).
Liber 5, Caput 3
Superius cum ordinandi regis negotium tractaretur, de eo, qui divino
judicio praeferendus erat caeteris, dictum est,
Quia erat electus, et bonus.
(
S1, 9, 2) Item de eo jam electo in regnum, et in medio populi
statuto Samuel ait:
Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non est
ei similis in omni populo.
(
S1, 10, 24) [mauvais référencement: S1, 9, 24]
De eodem item rege nunc dicitur:
Filius unius anni erat Saul;
(
S1, 13, 1) ut dum attente laudatur, a Domino bonus electus fuisse
sentiatur. Cur ergo unius anni esse dicitur, cum regnare
coepisset, nisi ut ejus innocentia praedicetur? Nam ad
litteram, unius anni quomodo esse filius potuit, qui universo populo ab
humero et sursum eminebat? Quod ergo secundum litteram
intelligi non potest, intelligi per internae intelligentiae rationem
debet. Unius itaque anni rex esse describitur, ut donum
pueritiae in persona regis innocentiae bonum signet.
Unde et aeterni regni filiis jubetur:
Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli
estote.
(
1Co, 14, 20) Quod certe et Ecclesiarum pastoribus ipsa Veritas
comminatur, dicens:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum.
(
Mt, 18, 3) De rege ergo, qui prius bonus, postea malus exstitit,
dicitur: quia unius anni fuit, cum coepit regnare, et duobus annis
regnavit. Licet enim multis annis regnaverit, illis solis
regnare dicitur, in quibus innocens et humilis fuisse
perhibetur. Nam postea superbus et inobediens audivit:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26) Se quidem a regno projectum cognovit, et tamen
projectus regnare non timuit. Quanta postea fortiter
egit? Sed ecce omnia illa tempora ad regnum ei deputata non
sunt. Illo ergo solum tempore nos vixisse gaudeamus, quo
innocenter et humiliter viximus. Nam illa tempora, quae in
saeculi vanitate, et fluxa carnis vita consumpsimus, quasi perdita
minime memorantur. Sunt adhuc quoque, qui ad rapiendum culmen
sanctae Ecclesiae ingeruntur: de quibus per prophetam Dominus queritur,
dicens:
Regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego
ignoravi.
(
Os, 8, 4) Qui nimirum dum quaedam fortiter agunt, rapinam invasi
culminis a Deo oblivioni traditam arbitrantur. Secum sua
opera numerant, et quod praeter Deum agunt, a Deo remunerandum
putant. Qui certe, ut rectius ea, quae agunt, enumerent, Saul
abjecti tot fortia facta numerent, quae divinus numerus nequaquam
tenet. Dicat ergo Saul:
Duobus annis regnavit super Israel,
(
S1, 13, 1) ut de omnibus sentiatur: quia quod nobis vivimus, mercede
vacuatur; et nequiter praeesse, non est veritas praeeminendi, sed
temeritas puniendae praesumptionis. Sed jam quid unius anni
rex fecerit, audiamus.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 5
Cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum servi
sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe
facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi, lavare et mundaberis?
Descendit et lavit in Jordane septies, juxta sermonem viri Dei, et restituta est
caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
(
R4, 5, 12,
R4, 5, 13 et
R4, 5, 14) Bene ergo servi Naaman meliore consilio, ad perficiendum illud
mandatumpropheticum, persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat quod melius
est
(voir:
Mt, 11)
. Et secundum Petri vocem,
personarum acceptor Deus non est, sed in omni gente qui timet Deum, et
operatur justitiam, acceptus est illi.
(
Ac, 10) -- Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro
ejussicut caro pueri parvuli: quia mundatus aquis baptismatis, per
invocationemseptiformis Spiritus, quisque veram recipiet sanitatem, ut ad innocentis
vitaeinfantiam redigatur, et vitae aeternae ingressum percipere mereatur.
Unde ipsa Veritas suis discipulis ait:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum coelorum.
(
Mt, 18, 3) [mauvais référencement: Mt, 18]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 5
Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad
eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, si rem grandem dixisset
tibi propheta, certe facere debueras; quanto magis quia nunc
dixit tibi: Lavare et mundaberis? Descendit et lavit in Jordane
septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus,
sicut caro pueri parvuli, et mundatus est
(
R4, 5). Bene ergo servi Naaman meliori consilio illi ad perficiendum
mandatum propheticum persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat
quod melius est, et, secundum Petri vocem,
personarum acceptor Deus non est, sed in omni gente qui timet
Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi
(
Ac, 10). Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei; et restituta est
caro ejus, sicut caro pueri parvuli, quia mundatus aquis baptismatis per
invocationem septiformis spiritus quisque recipiet sanitatem, et ad
innocentis vitae infantiam redigitur, ut vitae aeternae ingressum
percipere mereatur. Unde ipsa Veritas suis discipulis ait:
Nisi conversi fueritis, et efficiamini, sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum
(
Mt, 18, 3) [mauvais référencement: Mt, 18].
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)