Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 10 : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Brachium quippe contemptoris est fortitudo temporalis. Et quia de summi patris familia transgrediendo exiit, lapsum angelum a coelesti gloria habere jam patrem coepit. Domus itaque patris ejus est ea quae sibi favet in malo societas subditorum. De quibus profecto superius dicit: Honorasti filios tuos magis quam me. Brachium ergo contemptoris, et domus patris ejus praeciditur, cum, interveniente morte carnis, praelatus et subditi violentiam suae tyrannidis pariter amittunt. Tunc quippe sine brachio est, cum in oppressione parvulorum exercere violentiam nequaquam potest. Unde et aeterni judicis aequitate decernitur: Ligatis , inquit, manibus et pedibus, projicite in tenebras exteriores ( Mt, 22, 13). In cujus etiam domo senex non erit. Damnati quippe hominis domus infernus est. Senectus autem vera est maturitas sapientiae. In domo itaque ejus senex non erit, quia in inferno nulla inveniri poterunt consilia salutis. Unde et ad verae sapientiae opera sacra Scriptura excitat, dicens: Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud inferos, quo tu properas ( Ec, 9, 10) . Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis ( 2Co, 6, 2). In domo itaque contemptoris senex non erit, quia quisque recte sapit, non in inferno, sed in coelo sibi mansionem paravit. Qui etiam contemptor ad augmentum poenae suae aemulum suum videt in templo in universis prosperis Israel. Templum etenim Dei superna patria est, de qua etiam per Prophetam dicitur: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus ( Ps, 10, 5) [mauvais référencement: Ps, 10, 4]. Israel autem, qui videns Deum interpretatur, angelorum illa felix multitudo signatur, de qua Dominus in Evangelio dicit: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est ( Mt, 18, 10) . Israel autem prospera sunt beatorum illorum spirituum gaudia sempiterna. In templo igitur aemulum suum contemptor aspiciet, quia praedicator reprobus jam damnatus ordinem humilium jam gaudere in coelestibus recognoscit. Cui nimirum aemulo universa Israel prospera tribuuntur; scriptum quippe est: Erit Deus omnia in omnibus ( 1Co, 15, 28). Cuncta igitur Israel prospera omnia quae Deus est illis beatissimis civibus designantur. Nam cum aeterna illa essentia summum videlicet et simplex bonum in semetipso sit, tamen quia revelatione Majestatis suae omnia illorum beatorum spirituum desideria satiat, hanc esse Doctor egregius demonstrat. Unde et caute non in semetipso Deus omnia, sed in omnibus omnia esse praedicat, quia qui in natura sua unum et simplex bonum ineffabiliter existit, tot bona est bonis omnibus, quot ipsi omnes de contemplatione gloriae adimplentur gaudiis. Universa igitur Israel prospera aemulo tribuuntur, quia ordo humilium electorum inter angelorum choros excipitur, ut divinae contemplationis gaudiis aeterna perceptione satietur. Qui recte aemulus contemptoris esse perhibetur, quia electi Dei etiam superborum atque negligentium praedicatorum bonae admonitionis hortamenta suscipiunt. Unde et Dominus praecipit, dicens: Quaecunque dixerint vobis facite, secundum opera illorum facere nolite ( Mt, 23, 3) . Hinc Paulus ait: Bonum aemulamini in bono omnes ( Ga, 4, 18). Sed cum Scriptura dicat: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini ( Es, 26, 10), contrarium videtur ut ii qui in inferno damnati sunt eos qui in coelo gaudent videre intelligantur. Sed quia videre etiam ad cognitionem pertinet, in templo aemulum videt, quia etsi inferni poenis constrictus tenetur impius, electos humiles, quos oculis non videt, in coelo non dubitat angelorum gaudiis interesse. Et notandum quia bis dicitur: Non erit senex in domo tua, quia nec de poenarum experientia, quam damnatus habet, nec de scientia alienae felicitatis, nec de poenarum experientia, quam non habet, ad salutem eruditur. Aliquando autem a pastoribus reprobis electi per doctrinam filii nascuntur. Quos nimirum obligatos pastorum culpa non retinet, quia bonae praedicationis ejus hortamenta sequuntur quae audiunt, et non perversa opera quae vident. Unde et subditur: Verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari meo ( S1, 2, 33).