Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 33 : verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 138. 139. :

    Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi

    Quis dolor expectet se puerosque suos.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Intra templum quippe aemulum suum videt, quia ipse jam foras expulsus est. Nam quis aemulus sacerdotii veteris alius est, quam ordo novorum praedicatorum? Qui profecto dum veterum et electorum patrum studia vivendo atque docendo adaequare nititur, bona Heli nimirum in bono aemulatur. Hinc Paulus admonet, dicens: Bonum aemulamini in bono omnes ( Ga, 4, 18) . Quae autem Israel prospera, nisi felicitates hujus transeuntis temporis intelliguntur, in quibus Israel secundum carnem valde laetabatur? In universis ergo Israel prosperis aemulum suum videt, qui in sancta Ecclesia praedicatores veritatis felices aspicit, et rerum opulentia et celsitudine dignitatis. Hoc etiam quod in templo videndus asseritur perfectiori intelligentia declaratur. In omnibus quippe prosperis in templo est aemulus, quia ordo praedicatorum omne quod sibi famulatur de felicitate temporis, in contemplatione disponit aeternitatis. Sequitur: Verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari meo ( S1, 2, 33).
  • Liber 2, Caput 2
    • Penitus namque ab altari suo virum auferret, si ad fidei nostrae unitatem nullum admitteret. Penitus ergo non abstulit, quia etsi reprobos Synagogae sacerdotes repulit, plures tamen ex eis ad sui cognitionem misericorditer adduxit. Quorum profecto in apostolorum Actibus Lucas meminit, dicens: Plurima turba sacerdotum obediebat fidei ( Ac, 6, 7) . Digni namque tanto et novo ministerio inventi sunt, qui remanere cum perditis in vetustate noluere. Sed quia non solum electos praedicatores de gentibus, verumetiam illos qui de Judaea credidere ad tormentum invidiae Judaicum sacerdotium habuit, sequitur: Sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33).
  • Liber 2, Caput 2
    • Vel idcirco virum penitus ex eo ab altari suo non abstulit, ut Heli oculi deficerent, et anima ejus tabesceret, quia videlicet electos de Judaea noluit ad ministerium novae praedicationis assumere, ut, remotis eis, culpa ad poenam reprobos teneret. Defecerunt namque oculi Heli cum summum sacerdotium veritatem fidei per ora praedicatorum in auditu habuit, et non cognovit. Anima quoque ejus tabescit, quia videlicet per repulsionis suae poenam emarcuit, dum sancti spiritus gratiam amisit. Sequitur: Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem pervenerit ( S1, 2, 33).
  • Liber 2, Caput 3
    • Brachium quippe contemptoris est fortitudo temporalis. Et quia de summi patris familia transgrediendo exiit, lapsum angelum a coelesti gloria habere jam patrem coepit. Domus itaque patris ejus est ea quae sibi favet in malo societas subditorum. De quibus profecto superius dicit: Honorasti filios tuos magis quam me. Brachium ergo contemptoris, et domus patris ejus praeciditur, cum, interveniente morte carnis, praelatus et subditi violentiam suae tyrannidis pariter amittunt. Tunc quippe sine brachio est, cum in oppressione parvulorum exercere violentiam nequaquam potest. Unde et aeterni judicis aequitate decernitur: Ligatis , inquit, manibus et pedibus, projicite in tenebras exteriores ( Mt, 22, 13). In cujus etiam domo senex non erit. Damnati quippe hominis domus infernus est. Senectus autem vera est maturitas sapientiae. In domo itaque ejus senex non erit, quia in inferno nulla inveniri poterunt consilia salutis. Unde et ad verae sapientiae opera sacra Scriptura excitat, dicens: Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud inferos, quo tu properas ( Ec, 9, 10) . Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis ( 2Co, 6, 2). In domo itaque contemptoris senex non erit, quia quisque recte sapit, non in inferno, sed in coelo sibi mansionem paravit. Qui etiam contemptor ad augmentum poenae suae aemulum suum videt in templo in universis prosperis Israel. Templum etenim Dei superna patria est, de qua etiam per Prophetam dicitur: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus ( Ps, 10, 5) [mauvais référencement: Ps, 10, 4]. Israel autem, qui videns Deum interpretatur, angelorum illa felix multitudo signatur, de qua Dominus in Evangelio dicit: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est ( Mt, 18, 10) . Israel autem prospera sunt beatorum illorum spirituum gaudia sempiterna. In templo igitur aemulum suum contemptor aspiciet, quia praedicator reprobus jam damnatus ordinem humilium jam gaudere in coelestibus recognoscit. Cui nimirum aemulo universa Israel prospera tribuuntur; scriptum quippe est: Erit Deus omnia in omnibus ( 1Co, 15, 28). Cuncta igitur Israel prospera omnia quae Deus est illis beatissimis civibus designantur. Nam cum aeterna illa essentia summum videlicet et simplex bonum in semetipso sit, tamen quia revelatione Majestatis suae omnia illorum beatorum spirituum desideria satiat, hanc esse Doctor egregius demonstrat. Unde et caute non in semetipso Deus omnia, sed in omnibus omnia esse praedicat, quia qui in natura sua unum et simplex bonum ineffabiliter existit, tot bona est bonis omnibus, quot ipsi omnes de contemplatione gloriae adimplentur gaudiis. Universa igitur Israel prospera aemulo tribuuntur, quia ordo humilium electorum inter angelorum choros excipitur, ut divinae contemplationis gaudiis aeterna perceptione satietur. Qui recte aemulus contemptoris esse perhibetur, quia electi Dei etiam superborum atque negligentium praedicatorum bonae admonitionis hortamenta suscipiunt. Unde et Dominus praecipit, dicens: Quaecunque dixerint vobis facite, secundum opera illorum facere nolite ( Mt, 23, 3) . Hinc Paulus ait: Bonum aemulamini in bono omnes ( Ga, 4, 18). Sed cum Scriptura dicat: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini ( Es, 26, 10), contrarium videtur ut ii qui in inferno damnati sunt eos qui in coelo gaudent videre intelligantur. Sed quia videre etiam ad cognitionem pertinet, in templo aemulum videt, quia etsi inferni poenis constrictus tenetur impius, electos humiles, quos oculis non videt, in coelo non dubitat angelorum gaudiis interesse. Et notandum quia bis dicitur: Non erit senex in domo tua, quia nec de poenarum experientia, quam damnatus habet, nec de scientia alienae felicitatis, nec de poenarum experientia, quam non habet, ad salutem eruditur. Aliquando autem a pastoribus reprobis electi per doctrinam filii nascuntur. Quos nimirum obligatos pastorum culpa non retinet, quia bonae praedicationis ejus hortamenta sequuntur quae audiunt, et non perversa opera quae vident. Unde et subditur: Verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari meo ( S1, 2, 33).
  • Liber 2, Caput 3
    • Viri namque sunt qui ardua rigidae conversationis arce fulgescunt. Quasi ergo dicat. Idcirco eos ab altari meo non aufero, quia viri sunt. Nam pro merito conversationis servatur eis fortitudo et celsitudo potestatis. Unde et per prophetam Dominus aequitatis edicta promulgat, dicens: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater filii ( Ez, 18, 20). Ab altari itaque suo ex eo virum Dominus juste auferret, si filius patris iniquitatem portaret. Sed ex eo ipso quod electus auditor in gloria cernitur, reprobo doctori poena cumulatur. Quare et subditur: Sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33).
  • Liber 5, Caput 4
    • Quid est ergo, quod dicit: Ergone Jonathas morietur, ( S1, 14, 45) nisi quia alius de eadem culpa moreretur? Quibus nimirum verbis populi nobis ostenditur virtus magnae discretionis, quia in electorum examine non solum culparum causae pensandae sunt, sed etiam merita personarum. Quod aperte his verbis ostenditur, quia non ideo Jonathas non moriturus asseritur, quia erat filius regis, sed quia in Israel magnam salutem fecit. Cum ergo magni viri cadunt, communi judicio tradendi non sunt, quia priora opera promerentur, ut posteriorum gravitas levigetur. Ipsa autem culpae levigatio non acceptione personae decernenda est, sed respectu prioris vitae, quia ad absolutionem illius sanctae Ecclesiae lucra pensanda sunt, non carnalis affectio admittenda. Sed quid mirum, si ad absolutionem peccatoris propria merita suffragantur, quando in sacri eloquii auctoritate discamus, quia alii pro aliis liberati sunt? Aliorum quidem bono opere alii adjuvantur, sicut ad peccantem regem Salomonem a Domino dicitur: Quia non custodisti praecepta mea, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum, sed de manu filii tui scindam illud. ( R3, 11, 11) Hinc est quod non solum patrum opera filiis prosunt, sed etiam cives pro civibus liberandos agnovimus. Evertendae quidem Sodomae se promisit Dominus parcere, si in ea tantum decem justos inveniret (voir: Gn, 18) . Jerusalem quoque respici misericorditer dicitur, quia aliquanta bona opera in ea inventa sunt. Hinc est quod Heli vita propria justus, sed auctoritate pastorali remissus, a viro Dei audivit: Pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem pervenerit; verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari meo ( S1, 2, 33); ut sacra Scriptura hic aperte monstraret, et pro dissolutione percussum, et pro praeterita conversatione respectum. Sed percuti fortasse ex parte potuit, quia qualemcunque vitae immunditiam habuit. De Jonatha ergo bene dicitur: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; Vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. ( S1, 14, 45) Quasi dicat: Qui magna opera fecit, absolvi ex toto digne promeruit. Quia igitur in Ecclesiastica censura, etsi non est acceptio personarum, est tamen discretio meritorum, apte conclusit sententiam, dicens; Liberavit ergo Jonatham populus, ne moreretur. ( S1, 14, 45)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua. ( S1, 2, 33) Ideo Dominus non penitus ablaturum virum ex domo Heli ab altari suo, dicit utsemper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitate sacerdotii aliumsubstitutum et se eadem dignitate privatum videns, ejus oculi deficerent et animatabesceret prae nimietate moeroris. Mystice haec prophetia de mutatione sacerdotii, nonest in Samuele completa, sed inDomino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicutSadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps: antequam tempus veniret ex quoista de sacerdotio mutando, per Christum effici oportebat. Nam cum diceret: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui, ( S1, 2, 30) id est, Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeterisequerentur, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles; ( S1, 2, 30) ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt; jam enim venerunt: nullus enimsacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacerdotium, imo sacrificiumChristianorum, toto orbe pollere et se abjectum, deficiunt oculi ejus, et anima ejusdefluit, prae nimietate moeroris. Unde et sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33 et S1, 2, 34), etc. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii. Ut non sit , inquit, senex in domo tua ( S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli. ( R3, 2, 27) Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tatbescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaur um ex domo Eli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Eli esset in domo Domini vir, qui in dignitate sacerdotii alium substitutum videret: et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent, et anima tabesceret. Unde et in subsequentibus dicitur: Veniat ut adoret eum ( S1, 2, 36), id est, sacerdotem magnum: et accipiat ab eo nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta: Sic enim scriptum est. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omni Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum, in templo in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur ambo, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat. ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33, S1, 2, 34 et S1, 2, 35)
  • Liber 1, Caput 1
    • Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata est mutatio, in Samuele fuisse completa: quanquam enim esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes. Ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum: prophetia facti etiam ipsa, non verbi; id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam. Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron: sicut Sadoch (voir: S2, 15 et S2, 15, 24) , et Abiathar (voir: S1, 22, 20 et S2, 15, 24) [mauvais référencement: S1, 22, 6 , S1, 9, 30 et S1, 7] regnante David, et alii deinceps antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem fideli nunc oculo haec intuens non videat esse completa? Quoniam quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta (Cap. 2. v. 30.). Haec dicit Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: absit hoc a me: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Quod enim nominat domum patris ejus, non de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequentur, superiora demonstrant ubi ait (voir: Ex, 4, 28) [mauvais référencement: Ex, 4, 28, 1] : Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis , et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem. ( S1, 2, 27) Quis pater fuit hujus in Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe, isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, presto sunt res: cernuntur, tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis prosperis in Israel. ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32) [mauvais référencement: Num, 25, 13, etc.] Ecce dies, qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos secundum ordinem Aaron: et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur, pertinet: Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint: hoc autem erit tibi signum, quod eventurum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees: in die uno morientur ambo. ( S1, 2, 33 et S1, 2, 34) Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum est, mutandum sacrificium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.