Liber Tertius Regum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 27 : Eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33 et S1, 2, 34), etc. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii. Ut non sit , inquit, senex in domo tua ( S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli. ( R3, 2, 27) Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Ecce dies venient, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Brachium, arcam vocat, et dignitatem sacerdotii. Ut non sit senex in domo tua ( S1, 2, 31). Senem, sacerdotem magnum dicit: Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Eli, Sadoc sacerdos exstitit: qui, ejecto Abiathar a Salomone, sacerdotium suscepit: sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Eli ( R3, 2, 27).