Liber Tertius Regum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 28 : Venit autem nuntius ad Ioab, quod Ioab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 17. 18. :

    Iussus ab altari postquam Ioab ire recusat,

    Hunc ibi Banaias rege iubente necat.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 2
    • Fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare. Misitque Salomonem Banaiam filium Joiadae, dicens: Vade, interfice eum, ( R3, 2, 28 et R3, 2, 29) et reliqua. Joab qui ad altare fugiens, jubente Salomone, ibidem interfectus est, significatScribas et Pharisaeos, seu magistros perversi dogmatis haereticos: qui ob hoc quodproximos suos, videlicet ecclesiasticos, per insidias perimunt, sicut et ipse Joab,Abner atque Amasae fecisse legitur: ab altario fidei expulsi, perpetua mortepunientur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 3, Caput 3
    • Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem ( R3, 2, 28), id est, venit ad eum fama, quod in domo Salomonis diceretur illum secutum non fuisse Salomonem, sed declinasse post Adoniam: ut scilicet antequam Adonias affectasset regnum, Salomonem non dilexisse, nec ei favisse; sed ab eo declinasse diceretur, quod totum rei probavit eventus.