Liber Genesis

Caput 18

v. 1 : Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

v. 2 : Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

v. 3 : Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:

v. 4 : sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

v. 5 : Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.

v. 6 : Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.

v. 7 : Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.

v. 8 : Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub arbore.

v. 9 : Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.

v. 10 : Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

v. 11 : Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.

v. 12 : Quae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?

v. 13 : Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?

v. 14 : Numquid Deo quidquam est difficile? iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

v. 15 : Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.

v. 16 : Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

v. 17 : Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum:

v. 18 : cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?

v. 19 : Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant iudicium et iustitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.

v. 20 : Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

v. 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.

v. 22 : Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

v. 23 : Et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?

v. 24 : si fuerint quinquaginta iusti in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?

v. 25 : Absit a te ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius, non est hoc tuum: qui iudicas omnem terram, nequaquam facies iudicium hoc.

v. 26 : Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

v. 27 : Respondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

v. 28 : Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

v. 29 : Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.

v. 30 : Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.

v. 31 : Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.

v. 32 : Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.

v. 33 : Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.