Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 10 : Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 112. 113. 114. :

    Dominus iudicabit fines terre

    Est terre finis hominis pars ultima, penam

    Cuilibet aut regni premia finis emet.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Qui enim impii hoc in loco, nisi Judaei intelliguntur, qui a pietate verae fidei sunt extranei, et Redemptoris morte cruenti? De quibus recte dicitur: In tenebris conticescent ( S1, 2, 9), quia sancti super excelsa statuti Redemptorem mundi, quem in divinae majestatis claritate conspiciunt, aeternis laudibus confitentur. In tenebris ergo tacent impii, quia Judaei ideo Redemptorem non praedicant, quod ineffabilis eos illa claritas divinitatis non illustrat. Scriptum quippe est: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini ( Es, 26, 10). His quippe tenebris damnatos eos intuens, Joannes ait: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt ( Jn, 1, 5). Hinc David non optans, sed prophetans, dicit: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et deorsum eorum semper incurva ( Ps, 68, 24). In tenebris ergo tacent impii, quia etsi Judaei divinae Scripturae verba in Dei laudibus proferunt, dum Filium negant, Deo Patri nulla vocum obsequia consecrant. Deo enim silet, qui, Patrem laudans, Unigeniti laudem tacet. Sed quem crucifixum despiciunt, quando judex venerit expavescent. Unde etiam subditur: Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, Dominum formidabunt adversarii ejus. ( S1, 2, 9 et S1, 2, 10)
  • Liber 1, Caput 3
    • Nunc autem durus in infidelitate, fortis in errore est, et quem credere Deum contemnit, audacter blasphemare non metuit. Velut vir siquidem nunc vinci non potest, sed tunc sicut vir nequaquam roborabitur, cum is qui eorum insidiis crucifixus est, in sua majestate conspicietur. Tunc formidabunt ejus adversarii, quando crucifixi virtute omnia moveri conspexerint, cum ejus judicio universa submitti, cum per excelsos coelos tonantia judicia audierint aeternae suae damnationis. Unde et subditur: Et super ipsos in coelis tonabit. ( S1, 2, 10)
  • Liber 1, Caput 3
    • Qui enim coelorum nomine hoc loco, nisi sancti apostoli designantur? Quibus profecto coelis sublimitatis suae gloriam Dominus repromittens, ait: Sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel ( Mt, 19, 28). Horum profecto coelorum tonitrua Judaeis Dominus insinuans, ait: Ipsi judices vestri erunt ( Lc, 11, 19). Super Judaeos igitur impios tunc in coelis tonabit, quia a sanctis apostolis tunc terribilia judicia suae damnationis audient, ut eorum examine sententiam aeternae mortis accipiant, quos praedicantes humiliter vitae aeternae bona persecutionibus affligebant. Quia vero de extremo judicio ista intelligi debeant, sequitur: Dominus judicabit fines terrae. ( S1, 2, 10)
  • Liber 1, Caput 3
    • Qui sunt fines terrae, nisi ultima hujus mundi? Fines vero terrae Dominus judicat, ut aequitatis ejus sententia impunita aut irremunerata nulla derelinquat, quia dum in judicio extrema concludit, aliqua discutienda non deserit. Tunc sublimabit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10)
  • Liber 1, Caput 3
    • Quando omnes electos in aeterna contemplatione sui Unigeniti recipiet, ut eis aeterna illa et ineffabili Majestate praesideat, qui dum in praesentis vitae peregrinatione viverent secum non erant. Tunc sublimabit cornu Christi sui ( S1, 2, 10), quando in celsitudine sua respicietur sublimitas Redemptoris. De hac sublimitate per Joannem dicitur: Videbimus eum sicuti est ( 1Jn, 3, 2). Nam potestas sive regnum Domini nostri Jesu Christi semper aequale est; sed tunc sublimari dicitur, quando tales erimus ut ejus sublimitatem intueri valeamus; quidquid enim nunc de illa sublimitate humana mens sibi potest fingere, omnino nihil est in illius gloriae comparatione. Nam scriptum est de illa: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se ( Es, 64, 4 et 1Co, 2, 9). Prius ergo Christo datur imperium, deinde cornu ejus sublimabitur, quia tunc sublimitatis ejus celsitudo respicitur, cum nostra quoque natura a corruptionis suae imo sublevatur, cum renovationis suae integritatem resurgendo suscipit, qua praecelsum lumen contemplari valeat Redemptoris.
  • Liber 2, Caput 1
    • Quasi dicat: Idcirco tenet, quia sine ipso stare non possent. Nam etsi vir virtutis agnoscitur, in fortitudine sua timorem lapsus habet, statum robur non habet, et toties illicita concupiscendo labitur, quoties interna ejus vestigia a Domino tenente deseruntur. An vero non vir erat cui in juvencularum choro cantabatur: Saul percussit mille, et David decem millia ( S1, 18, 7)? Qui nimirum cum inter onera fortitudini suae relinquitur, in carnis suae culpam impulsus corruit, atque in se expertus est quia vir in se non habeat statum roboris, sed lapsum infirmitatis. Unde et relabi metuens, eum a quo teneri ad statum debeat exposcit, dicens: Non me derelinquas usquequaque ( Ps, 118, 8). Nemo ergo se fallat, quasi in se robur standi inveniat, quia etsi magna saepe occultorum hostium bella superamus, si digne eos in suis suasionibus reprobando velut in fugam versos insequimur, non nos tunc refugi spiritus, sed eum quem in nobis aspiciunt expavescunt. Vel certe si nos etiam timent, idcirco profecto timent, quia in divinae gratiae robur assumptos vident. Apte ergo subjungitur: Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis tonabit. ( S1, 2, 10)
  • Liber 2, Caput 1
    • Coeli namque tunc sumus, cum in altitudinem divinae gratiae praesidentis nobis sublevamur. Et tonitrua contra ejus adversarios habemus, cum validis sanctorum desideriorum vocibus omne quod nobis de eorum suggestione spirat elidimus. Quidquid enim tonitruum ferit, interficit. Tonitrua ergo coelorum sunt perfecta desideria electorum. Nam velut a coelorum altitudine terribiliter sonando prodeunt, cum ab eo mentis culmine malignos spiritus feriunt, cui omnipotens Deus sic praesidet, ut amore praesidentis facile superet omne quod ad pugnam moveri poterat hostis audacia mala suggerentis. Sed praemonente Redemptore novimus quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ( Mt, 10, 22). Eodem quoque Domino promittente, didicimus quia quacunque hora peccator convertitur, salvus erit ( Ez, 18, 21). In extremo itaque sui cantici addat Anna, et dicat unde peccantem terreat, dicat quo justum cautiorem reddat. Dominus, inquit, judicabit fines terrae. ( S1, 2, 10)
  • Liber 2, Caput 1
    • Non ait terram, sed fines terrae. Fines quippe terrae sunt, qui vitae sua ultima cum culpae perpetratione clauserunt. Nam qui peccat, et corrigit quod delinquit, terra est per peccatum, et finis terrae non est, quia delinquendo redemptionis suae alta deposuit, sed ab imo depositionis suae ante judicium resurrexit. Flevit namque quod fecit, et venturum judicem eo laetius sustinet, quo in damnatione terrenitatis per poenitentiam ipse in se flagella ultionis tenet. Quia ergo fines terrae Dominus judicat, conversus peccator ad Dominum priora, sive media, non expavescat. Quia item fines terrae Dominus judicat, justus, inchoata justitia, non praesumat. Nam si hunc ab ea qua cadere potest adhuc aequitate labentem subita mors intercipit, quia in suis extremis culpa clauditur, finium terrae lege judicatur. Sequitur: Et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10)
  • Liber 6, Caput 3
    • Potest per cornu, regni ejus videlicet, sanctae Ecclesiae sublimitas designari, quae magna est, sed austera et superba non est. De quo nimirum cornu superius per Annam Samuelis matrem dicitur: Sublimabit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10) Hinc namque per Zachariam dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. ( Lc, 1, 69) Cornu quidem salutis quid est, nisi sublimitas ecclesiasticae potestatis? Nam quod antiquis nusquam dicitur, modo universali Ecclesiae dicitur: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. ( Mt, 16, 19) Quod profecto cornu erectum et oleo plenum dicitur, quia sancta Ecclesia, cum sublimitate potestatis, extendit viscera miserationis. Et quia per damnatae humanitatis vitium, facilius in auctoritatem potestatis extolli possumus quam flecti ad mollitiem pietatis; bene non cornu, sed praeparare oleum jubetur. Qui enim, imple cornu tuum oleo, ( S1, 16, 1) dicit, cornu sine oleo esse signavit. Quid est hoc, nisi quia irasci et arguere etiam inconsulti possumus, sed flecti ad misericordiam, nisi ex magna meditatione, non possumus? Quasi dicat: Zelum, quem naturaliter habes, imple oleo, quod si non habes ex te, habere potes ex virtute. Quod certe ei dicitur, qui ungere Redemptorem mittitur; ut qui in officio praedicationis ponitur, dives esse misericordia semper conetur.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis tonabit. ( S1, 2, 10) Domini namque adversarii, idem Judaei intelliguntur, qui dixerunt: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. ( Es, 11) Inde est quod postea clamaverunt, dicentes: Crucifige, crucifige eum. ( Jn, 19, 6) [mauvais référencement: Jn, 19] Super hos enim (ut quibusdam videtur) adversarios, de coelisDominus tonavit,quando per apostolos perfida eorum corda terruit. Coelorum igitur nomine, ipsi apostoli intelliguntur, de quibus per Psalmistamdicitur: Coeli enarrant gloriam Dei. ( Ps, 18) Per tonitrua vero, comminationes miraculorum, et terrores signorum accipiuntur,quae expleta sunt quando apostoli coeperunt in die Pentecostes variis linguis loquimagnalia Dei, quando Spiritus sanctus in ignis visione super eos apparuit. Et Petro praedicante, Judaei tanquam tonitru perculsi, compuncti dixerunt: Viri fratres, quid faciemus? ( Ac, 2) Tunc Petrus apostolus ait: Poenitemini igitur, et baptizetur unusquisque vestrum, et deleantur vestra peccata. ( Ac, 2) Hinc in Apocalypsi scriptum est: Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua; ( Ap, 4) hoc est quod Marcus ait: Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. ( Mc, 16, 20) [mauvais référencement: Mc, 16] Quibus scilicet tonantibus exterriti sunt inimici, ex quibus multi conversisunt ad fidem: juxta quod Lucas ait: Et multa turba sacerdotum obediebat fidei; ( Ac, 6) per hos etenim coelos imo per nubes, quas Spiritu sancto replevit, cumascendisset in coelum, super adversarios intonuit: quanquam de futuro judicio nonnullivelint intelligi, ubi infideles Judaei qui suam hic voluerunt statuere justitiam,gloriantes de observantia legis, sine fide Christi, justitiae ejus noluerunt essesubjecti: judicandi sunt, non solum a Domino quem contempserunt, verum etiam abApostolis qui coeli nomine intelliguntur,damnandi sunt sicut Dominus ait: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. ( Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19] Hinc ad eosdem Judaeos Dominus dicit: Si ego in principe daemoniorum ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? ideo judices vestri erunt. ( Mt, 9, 34 et Mt, 12, 27) [mauvais référencement: Mt, 12] Hinc etiam per prophetam dicitur: Vocabit Dominus judicium ad ignem et devorabit abyssum multam, et comedet partem domus. ( Am, 7) Judicium quippe ad ignem vocabitur, cum in judicio justitiae sententia adpoenam jam aeternae concremationis ostenditur; et abyssum devorabit, quia iniquasatque incomprehensibiles hominum mentes concremabit, quae nunc se hominibus etiam subsignorum miraculis occultant, qui in judicio dicturi sunt: Domine, Domine,nonne in nomine tuo prophetavimus? ( Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7] et reliqua. Sed tunc audient a Domino: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis. ( Lc, 13, 27) [mauvais référencement: Lc, 13] Cum his etiam pars domus comedetur, quia Judaeos gloriantes de suae caeremoniislegis atque de electorum numero se esse jactantes, unde et dixerunt. Nos patrem habemus Abraham, ( Jn, 8, 39) [mauvais référencement: Jn, 8]qui olim domus Dei dicti sunt, tunc gehennae flamma concremabit. Unde non immerito de utrisque sequitur: Dominus judicabit fines terrae. ( S1, 2, 10) Quod quamvis juxta historiam possit intelligi, quia ipse judicat omnes finesterrae. Juxta quod per Psalmistam dicitur: Quia in manu ejus omnes fines terrae, ( Ps, 94, 4) [mauvais référencement: Ps, 94] videlicet sua potestate cuncta decernens, tamen de futuro, utdiximus, accipiturjudicio ubi juxta retributio futura est a Domino super filios. Adae, ubi juxta Apostolum: Omnes oportet praesentari ante tribunal ipsius, ut reddat unusquisque rationem prout gessit se ( 2Co, 5) Unde et Psalmista: Reddet unicuique secundum opera sua. ( Ps, 61, 13) [mauvais référencement: Ps, 61] Tunc scilicet quando congregabuntur ante eum omnes gentes et segregabit omnesab invicem, tanquam segregat pastor oves ab haedis (voir: Mt, 25) . Hinc per Prophetam dicitur: Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia. ( Ps, 9, 8 et Ps, 9, 9) [mauvais référencement: Ps, 9] Ipsem utique Dominus Christus qui adversarios suos, ac eorum injustitia, hicpatiendo pertulit, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam. Orbem terrae, sanctos virosdebemus accipere, qui de universali Ecclesia quasi decoronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus propter fidei et humilitatis suae bonum,misericordia copiosa praestabitur, qui audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum, ( Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25] etc. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis nonvidentur exuti; isti cum justitia judicandi sunt, quia pro factorum suorum sceleredamnabuntur, quibus dicendum est: Ite, maledicti, in ignem aeternum. ( Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25] Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam judicii,mirabili brevitate descripsit. In quo judicio, ut diximus, iniqui Judaei acrius damnabuntur, quia Dominusjudicabit fines terrae. Caeterum quantum ad moralem pertinet intelligentiam, finesterrae extrema hominumatque intentiones designantur, quae Dominus judicare dicitur. Ipse quidem pius Conditor noster, facturam suam non deserens, mala hominum et persuam patientiam tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus,modo revelationibus terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timoremollesCant. Scit enim Dominus, quia extrema vitae nostrae, plus judicat: et idcircoelectos suos in fine sollicitius purgat. Hinc est quod hic scriptum est: Dominus judicabit fines terrae, ( S1, 2, 10) quia tanto ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis initia sequentispensat. Et quia nostra opera atque intentiones diversis modis, sicut dictum est, inextremitate examinat,bene dictum est, Dominus judicabit fines terrae; ( S1, 2, 10) est extrema hominis, quoniam non inde judicabuntur, quae in melius vel indeterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit quijudicabitur. Sequitur: Et dabit imperium regi suo. ( S1, 2, 10) Dominus dat imperium regi suo, quia Deus Pater ubique potestatem deditunigenito Filio suo: juxta quod Daniel in visione sua loquitur, dicens: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae, ipsi servient. Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus regnum sempiternum, quod non corrumpetur. ( Da, 7) Hoc est quod Apostolus ait: , Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, ( Ph, 2) et reliqua. Hinc Isaias ait: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. ( Es, 9) Super solium David, et super regnum ejus sedebit. ( Lc, 1, 32) [mauvais référencement: Lc, 1] Hinc Angelus ad Mariam ait: Dabit illiDominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. ( Mi, 4) De quo etiam bene ait et dabit imperium regi suo, ( S1, 2, 10) ipsi videlicet Christo, cui tradidit Pater! Pater omnia in manus; seu dabitregi suo imperium, hoc est populo Christiano. Dat eis virtutem, quia super carnem, sicut reges, regnant: et in illo, qui proptereos fudit sanguinem suum, mundum vincunt. Et sublimabit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10) Quid per cornu Christi, nisi firmissimam ac celsam potentiam suam debemusintelligere, quae cuncta supereminet de ipso: namque Zacharias loquitur, dicens: Erexit cornu salutis nobis. ( Lc, 1, 69) [mauvais référencement: Lc, 1] Ossa siquidem omnia, carne involuta sunt; cornu excedit carnem, et ideo cornusalutis regnum SalvatorisChristi vocatur, quod cuncta gaudia hujus saeculi superat, incujus significatione, David vel Salomon, cornu olei sunt in regni gloriamconsecrati. Verum, ut quibusdam placet, per imperium quod a Patre Filius accepit, specialiterEcclesia tantummodo designatur. De quo per Psalmistam Pater loquitur, dicens: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. ( Ps, 2, 8) [mauvais référencement: Ps, 2] Cujus terminos indicat, sicut superius dictum est: Dominus judicabit fines terrae. ( S1, 2, 10) -- Pater non judicat quemquam, inquit in Evangelio, sed omne judicium dedit Filio. ( Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Et illud: Potestatem dedit ei facere judicium, quia Filius hominis est. ( Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam alibi ipse Filius dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eosuper Sion montem sanctum ejus. ( Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam imperio annectit, dicens: Et sublimabit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10) Hoc ad corpus ejus, quod est Ecclesia, referri volunt. Omnes quippe unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamentotum cum suo capite, corpus, unus est Christus. Cujus Christi regnum, id est corporis sui, ipse Filius sublimavit, quantum ubiquedilatavit, et in fide firmiter stabilivit, et regna mundi confregit, et superari eafecit. Juxta quid per Psalmistam ait: Et omnia cornua peccatorum confringam, id est regna, et exaltabuntur cornua justi. ( Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] Cornua justi, regnum est populi electi. His (quanquam impolite, ut intelligere potuimus, et mihi traditafuerant,inculcavimus qualiter Anna de Christo, atque de Ecclesia gentium, et repulsioneSynagogae prophetaverat) expletis, Domino favente, ad alia tandem stylum vertereconamur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Dominum formidabunt adversarii ejus ( S1, 2, 10), quia Dominus infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, « et adversarium suum. » Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat ipsius fit, et vincetur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum. Dominus sanctus ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos (?). Ac per hoc: Non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur prudens in sua prudentia, nec dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae. ( Jr, 9) Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit, et scit etiam hoc sibi a Domino dari, ut intelligat et sciat DomiNum. Sed quia retributio justa in die judicii futura est a Domino super filios Adae, inde sequitur: « Dominus ascendit, inquit, coelos et tonuit; ipse judicabit extremum terrae, quia justus est. » Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium haec prophetissa. Ascendit in coelum Dominus Christus, et inde venturus est ad judicandum vivos et mortuos. « Nam quis ascendit, sicut dicit Apostolus, nisi et qui descendit in inferiores partes terrae: qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (voir: Ep, 4) . « Per nubes ergo suas tonuit, quas Spiritu sancto, cum ascendisset, impLevit. De quibus carnali Jerusalem, hoc est, ingratae vineae, comminatus est apud Isaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. ( Es, 5) [mauvais référencement: Es, 6] Sic autem dictum est: Dominus judicabit fines terrae ( S1, 2, 10), ac si diceretur: Dominus judicabit extrema hominis, quoniam non judicabuntur quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Et dabit imperium regi suo ( S1, 2, 10), hoc est, populo Christiano; dat eis virtutem qua carnem, sicut reges, regant, et in illo qui propter eos fudit sanguinem suum mundum vincant. Sequitur: Et sublimabit cornu Christi sui ( S1, 2, 10). Quomodo exaltabit Christus cornu Christi sui? Omnes quippe unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit, mater Samuel sancti viri, multumque laudati, in quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium sterilis quae peperit septem. Interea Samuel erat ministrans in templo Domini, accinctus ephod rar, hoc est, superhumerali lineo, quod distat ab illo ephod quo induebatur pontifex, quia istud tantummodo lineum fuit, et concessum minoribus gradibus ad utendum; illud autem quod vestiebat pontificem, ex quatuor coloribus, id est, hyacintho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habebatur contextum.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in coelis tonabit ( S1, 2, 10). Super adversarios suos Dominus in coelis tonabit: sicut est illud in Libro Josue: Cumque fugerent a facie Israel, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque Azecha: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel ( Js, 10, 11).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Exultavit cor meum in Domino, ( S1, 2, 1) usque dum dicit: Dominus judicabit finem terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10).
  • Liber 1, Caput 1
    • Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam in hac peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit, et aspicit, et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen (id est Anna ) gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei, cujus rex est, et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam, cujus prophetico spiritu sic locuta est? a qua superbi alienantur, ut cadant; qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personat. Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait? Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. ( S1, 2, 4 et S1, 2, 5) Nunquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, cum ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, ex quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares, et duas feminas. Demum illa in populo, cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10) Unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, Civitas Regis magni, gratia plena, prole fecunda. Dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos et meum: ( S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. ( S1, 2, 1) Christus est iste Jesus, quem Simeon ille, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: nunc dimittis, inquit, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. ( Lc, 2, 29) Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutari tuo. ( S1, 2, 1)