Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 9 : pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 102. 103. :

    Actus sanctorum seruabit, tradet iniquos

    Nocti, non poterunt uerba superba loqui.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Cardines terrae sunt extrema terrae. Nomine autem cardinum ipsos praedicatores electos de gentibus voluit designari. Extrema quidem terrae dicuntur, quia de vili quodammodo et abjecta gentilitate producuntur. Qui profecto cardines Domini esse dicuntur pro mortificatione propriae voluntatis. Domini quidem sunt, quia non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi. Sed dum Domini esse dicuntur, singularis quaedam in eis sanctitas designatur. Qui vero Domini sunt, videant quia super eos orbis ponitur, non sub eis. Quid enim orbis nomine nisi sanctae Ecclesiae subjecta designatur plenitudo fidelium? Super cardines quidem terrae Deus orbem posuit, quia praedicatores ad hoc sanctae Ecclesiae praeponuntur, ut eorum infirmitatem relevent, et debiles quoque ad coelestem patriam, velut superimpositum onus portent. Non igitur se semper praelatos debent aspicere, sed quandoque subjectos, ut disciplina cohibendis vitiis praesint, sed aestimatione et obedientia ministerii saepe subsint eis quibus praeeminent cura praelationis. Et quia magna sunt onera quae praedicatores sustinent, subdit atque ait: Pedes sanctorum suorum servabit, ( S1, 2, 9)
  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi dicat: Inter onera tam immensa corruerent, si eorum pedes Dominus non servaret. Pedes quidem sanctorum suorum sunt affectus mentium. Qui profecto a Domino servantur, quia ab ipsis gratia mirae devotionis infunditur, qua onus tantum gratanter ferunt. Servare quidem pedes sanctorum Dominus dicitur, quia tanti ponderis molem fugerent, si hoc intolerabiliter grave, non eis infusa desuper charitas levigaret. Possunt etiam et status fortitudinis pedum appellatione signari. Pedes vero sanctorum suorum Dominus servat, quando eos mira fortitudine roborat, ut inter tam immensa onera nequaquam cadant. Et quia non pedem, sed pedes servare dicitur, quid in utroque pede sanctorum intelligimus, nisi fortitudinem et humilitatem? Ne enim ruamus, in utroque pede consistimus. Quicunque enim fidelibus gregibus praesunt, in via, qua ad supernam patriam tendunt, modo prospera, modo adversa inveniunt. Ipsa enim prospera, quia elationem menti excitant, eam ad casum valde impugnant; verumtamen ne electa mons cadat, hinc subsistere nititur pede fortitudinis, inde consistit pede humilitatis. Firmum quippe statum inter utramque tentationem retineret, si tam solida humilitate consisteret, ut nulla hanc prosperitas elevaret, adversitas nulla dejiceret. Quid est ergo quod dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, ( S1, 2, 9) nisi quia debilis est omnis virtus hominis sine auxilio conditoris? Infirma quippe humilitas nostra, dum prosperitatis favore mulcetur, ab ineptae laetitiae impulsu prosternitur. Infirma fortitudo nostra, dum adversitate impingitur, leviter superatur. Sed tristibus elidimur, laetis enervamur, cum nos nobis omnipotens Deus deserit, non cum auxilium suae protectionis impendit. Dicit ergo: Pedes sanctorum suorum servabit ( S1, 2, 9), quia omnipotens Deus infirmitatem nostram in ferendis subditorum nostrorum oneribus adjuvat, ut nos nec adversa atterant, nec laeta seducant. Tunc quidem a Domino pedes nostri servantur, cum, divino auxilio roborati, obviantia mundi laeta contemnimus, adversa nulla formidamus, cum stabili patientia gratanter mala ferimus et inconcussa humilitate sublimem animum a vana delectatione refrenamus.
  • Liber 1, Caput 3
    • Possunt autem pedes sanctorum fides et amor Redemptoris intelligi. Quibus profecto pedibus gradiuntur, cum eum quem per fidem fideles credunt amore consequuntur. Hos profecto pedes servari sibi a Domino postulabat, qui precabatur, dicens: Super excelsa statue me, ut vincam in claritate ipsius ( Ha, 3, 19). Super excelsa statuitur, cui Redemptoris divinitas revelatur. Et in claritate ejus vincit, quia dum ejus claritatis radiis illustratur, cuncta maligni spiritus tentamenta destruuntur. Statutos quidem in monte pedes tenet, qui veritatis contemplatione arduus est, et ejus quem credit summi Patris unigenitum amore succensus. Super excelsa quidem Petrus statutus erat, qui cum Domino confiteretur, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi, protinus audivit: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis ( Mt, 16, 17) [mauvais référencement: Mt, 16, 16]. Fundatus enim fide, accensus charitate, eum quem amabat etiam praedicabat. Bene ergo de reprobis subjunctum est: Et impii tenebris conficescent. ( S1, 2, 9)
  • Liber 1, Caput 3
    • Qui enim impii hoc in loco, nisi Judaei intelliguntur, qui a pietate verae fidei sunt extranei, et Redemptoris morte cruenti? De quibus recte dicitur: In tenebris conticescent ( S1, 2, 9), quia sancti super excelsa statuti Redemptorem mundi, quem in divinae majestatis claritate conspiciunt, aeternis laudibus confitentur. In tenebris ergo tacent impii, quia Judaei ideo Redemptorem non praedicant, quod ineffabilis eos illa claritas divinitatis non illustrat. Scriptum quippe est: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini ( Es, 26, 10). His quippe tenebris damnatos eos intuens, Joannes ait: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt ( Jn, 1, 5). Hinc David non optans, sed prophetans, dicit: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et deorsum eorum semper incurva ( Ps, 68, 24). In tenebris ergo tacent impii, quia etsi Judaei divinae Scripturae verba in Dei laudibus proferunt, dum Filium negant, Deo Patri nulla vocum obsequia consecrant. Deo enim silet, qui, Patrem laudans, Unigeniti laudem tacet. Sed quem crucifixum despiciunt, quando judex venerit expavescent. Unde etiam subditur: Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, Dominum formidabunt adversarii ejus. ( S1, 2, 9 et S1, 2, 10)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quia terrae nomine peccatores in sacro eloquio designantur, cardines terrae hi accipi convenienter possunt in quibus per inepta desideria saeculum circuit, et de alio ad alium ducit. Cum igitur conversos peccatores aspicimus, in laudem Creatoris his Annae verbis erumpamus. Quasi enim aliis verbis tunc dicimus: Jam Domini esse per ejus gratiam coeperunt, qui diu in rota rerum transeuntium per mundi concupiscentiam tenti sunt. Et cum, jam derelictis vitae saecularis blandimentis, fortia tentamenta fortiter tolerant, dicamus: Posuit super eos orbem ( S1, 2, 8). Orbem quippe super eos posuit, qui, antequam eis imponeretur, sub eis fuit. Nam eum jam in onere tentationum habent, qui eis blandiendo velut subjectus serviebat, cum in eo delicias et voluptates sequendo recumberent. Et quia magnas ex eo tentationes habent, qui magna in illo oblectamenta habuerunt, adjungitur: Pedes sanctorum suorum servabit. ( S1, 2, 9)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quibus profecto verbis sic auxilium divinae protectionis propitiationisque ostenditur, ut pericula tentationum gravia designentur. Quasi etenim dicat: Tam grandia de eo cui adhaeserant saeculo tentamenta sustinent, ut solus ad adjuvandum ille sufficiat qui deesse fidelibus suis in tribulatione non potest. Pedes namque sanctorum suorum servare, est concussos in tentatione affectus electorum, ne corruant, per gratiam roborare. Unde et qui ad casum nutaverat, et tamen a Domino conservatus erat, propheta dixit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei ( Ps, 72, 2). Hinc iterum: Pulsus sum; et eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem ( Ps, 117, 13 et Ps, 117, 14). Et de hostium infirmitate subjunxit, dicens: Et impii in tenebris conticescent. ( S1, 2, 9)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quid est autem quod cum servare sanctorum pedes Dominus dicitur, silentium memoratur impiorum, nisi quia ad peccati lapsum nequaquam impellimur, nisi cum perversa nobis malignorum spirituum tentamenta suggeruntur? Cum ergo pedes nostros Dominus servat, in tenebris tacent impii, quia dum gratia divina protegimur, vocem qua nos praecipitent dare nobis immundi spiritus nequaquam possunt. In tenebris quippe tacent, quia caliginosa reproborum corda possident, a quorum ad nos progredi obscuritate non audent. Quare autem sanctorum pedes servet exponit, dicens: Quia non in fortitudine sua roborabitur vir. ( S1, 2, 9)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. ( S1, 2, 9) Licet pedes ipsi doctores designentur, sicut per Moysem dicitur: Qui appropinquant pedibus suis accipiunt de doctrina illius quos Dominus inter scandala persecutorum servavit. ( Dt, 32) Verumtamen pedes sanctorum incessusactionis et ipsum opus praedicationis,accipere possumus, quod Dominus in viam justitiae dirigit. De quibus Dominus ipsis praedicatoribus ait: In quamcunque domum vel civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. ( Mt, 10, 14, Mc, 6, 10 et Mc, 6, 11) [mauvais référencement: Mt, 10 et Mc, 6] Pulvis enim levitas est terrenae cogitationis, a quo ipsi etiam summipraedicatores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus suis solliciti salubribuscuris incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi imo vix calcaneo terraepulverem lingant, sed hunc pulverem levitatis quotidie per effusionem doctores abluerefestinant lacrymarum. Hinc est quod in Canticis canticorum cum Ecclesia ad officium praedicationissurgere praeciperetur, sponsorespondit, dicens: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? ( Ct, 6) Ac si aperte dicat: Deserui negotia saecularia tui causa, quomodo repetam illa?Etiam secreta compunctionibus, fletibus ablui, quidquid in incessu praedicationis, etin cogitationibus terrenis reliqui, quomodo immundis sordibus iterum polluar? Sedlicet hoc pertimescant electi, pedes eorum a Deo servantur, ut in nulla faecehaereticae pravitatis foedentur neque ad pravum aliquod opus dilabantur unde sanctisanimabus per Ezechielem dicitur: Pedes eorum pedes recti. ( Ez, 1) Pedes sanctorum pedes recti dicuntur, quia eorum opera ad sequendam iniquitatemnon sunt retorta; quia inter fluctus hujus saeculi servantur a Domino.Sed dum illi servantur, impii e contrario qui eorum praedicationibus contrariifuerunt, in tenebris conticescent, scilicet: Judaei, qui tenebris infidelitati etignorantiae involvuntur, et lumen veritatis contemplari non merentur, dum sine divinoadjutorio sibi posse sufficere crediderunt, unde et sequitur. Quia non in fortitudine sua roborabitur vir. ( S1, 2, 9) Videlicet propria, sed virtute divina potens est vir, id est gentilis populus;vel potest generaliter intelligi, quia nullus suis viribus bona operari valet, necdiabolo resistere, imo si se contra Dominum erigere tentaverit, bonum si quod haberevidetur amittit, quod in ipso primo angelo, et postea in homine demonstratumest. Scriptum namque est: Non glorietur prudens in prudentia sua, nec sapiens in sapientiasua, nec dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, in Domino glorietur. ( Jr, 9) Hinc iterum alibi dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. ( 1Co, 1) Quod evidentissime ostensum est in Judaeis, de quibus subditur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem ( S1, 2, 8). Quia ipse dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae ( Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 72]. Domini , inquit, sunt cardines terrae ( S1, 2, 8), hoc est, quatuor plagae mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiae suae, quae a solis ortu usque ad occasum laudat nomen ejus. Pedes sanctorum suorum servabit ( S1, 2, 9), hoc est, electorum suorum opera in viam justitiae diriget. Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium; ( Mt, 22, 13) [mauvais référencement: Mt, 22] ubi conticescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt. Quia non in fortitudine sua roborabitur vir ( S1, 2, 9), hoc est, non fortitudine propria, sed in virtute divina potens est vir, id est, populus credentium.